CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Respondet argumentis singularum quaestionum suo ordine satis clare.
Ad argumenta. (a) Ad illud primae quaestionis dico, sicut dictum est quaestione prima hujus distinctionis, art. 4. Quia ratio finis non est proprie ratio fruibilis, sed ratio illius boni absoluti cui convenit ratio finis ; licet igitur Deus non sit finis sui, tamen respectu voluntatis suae est illud objectum, cui nata est competere ratio finis, quia est summum bonum; non tamen (b) potest sibi competere ratio finis respectu sui, sicut nec respectu sui est finis, sed respectu omnium Unibilium, qualia sunt bona ordinabilia ad aliud.
Si objiciatur (c), quomodo ergo Deus dicitur agere propter finem, et etiam quod superioris agentis est superior finis.
Responsio, respectu nullius est causa finalis aliqua nisi respectu cujus est causa efficiens, quia causalitas causae finalis est movere efficiens ad agendum ; Dei igitur inefiectibilis nihil est causa finalis. Sed illud primum dictum vulgatum debet intelligi, quod agit propter finem effectus, non propter finem sui, quia non est agens sui.
Similiter secundum dictum debet intelligi de fine effectus, quia agens superius ordinat non se, sed effectum ad finem universaliorem vel superiorem, et ita ille finis superior est agentis, non ut finis ejus, sed ad quem ordinat illud quod agit.
Ad argumentum (d) secundae quaestionis dico, quod praeter actum desiderii, qui est respectu non habiti quo viator justus appetit Deum actu concupiscentiae, habet justus alium actum amicitiae, volendo Deo in se bene esse, et hic actus amicitiae est fruitio, non autem ille qui est desiderii et iste secundus proprie est charitatis, non autem primus qui est desiderandi, sicut dicetur libro tertio.
Ad primum argumentum (e) tertiae quaestionis potest exponi major, quia inhaerens mobili non quiescit simpliciter, licet quantum est ex parte sui sic quietet se in illo ; et ita concedenda est haec conclusio, quod peccans mortaliter non simpliciter quietatur, licet quantum est ex parte ipsius, sic actu suo se quietare volentis, ultimate se quietet in mobili. Si addatur, quod nihil fruitur nisi simpliciter quietetur, negandum est: sed oportet addere, nisi simpliciter quietetur, quantum est ex parte ipsius actus quo scilicet inhaeret objecto, et etiam quantum est ex parte objecti in fruitione ordinata. Nec hic debet intelligi quietatio summa, quia omnem quietationem viae sequitur major patriae, sed. propter actum irreferibilem ita acceptantem objectum.
Ad secundum (f) potest major negari, quia licet amore ordinato nullus fruatur aliquo, nisi quo non vult aliquem uti, sed frui, tamen amore inordinato bene potest quis frui quo non vult alium frui, sed tantum uti, vel illud nullo modo amare, sicut patet de zelotypia inordinata.
Ad probationem majoris potest dici, quod licet fruens appretietur fruibile tanquam summum bonum, non tamen vult illud ab omnibus sic appretiari, quando inordinate sic fruitur; non igitur sequitur, vult illud esse summum bonum vel amat illud quasi summum bonum, vult ergo alios sic amare illud.
Aliter potest (g) responderi negando minorem. Ad probationem, non sequitur, vult fruibile esse ; ergo vult illud esse a Deo. Nec sequitur etiam, vult illud esse a Deo: ergo vult Deum uti illo. Et causa defectus utriusque consequentiae est, quia non oportet volentem antecedens velle consequens, quando consequens non includitur per se in antecedente, sed tantum sequitur per locum extrinsecum, ita est in proposito.
Ad auctoritatem Augustini.
Ad quartam quaestionem patet, quia exponenda est auctoritas ejus de fruitione abusiva sive extendendo fruitionem, quia appetitus sensitivus non refert nisi intelligendo negative, non contrarie, quia non inhaeret objecto tanquam irreferibili, quia licet irreferibili a se, hoc est ratione impotentiae naturalis in ipso, non ratione bonitatis objecti vere, vel in acceptatione potentiae. De differentia istorum non referri negative, contrarie et privative, dice tur secundo lib. dist. 41.
Ad argumentum (h) quaestionis ultimae patet, quod licet appetitus naturalis alicui inhaereat propter se negative, non tamen contrarie ut in pluribus, et si quandoque contrarie, non tamen amore inhaeret, sed nec etiam proprie inhaeret; sed ab ipso dante naturam quasi infigitur illi objecto, non quidem per actum elicitum alium a natura, sicut est in appetitu etiam sensitivo, sed per inclinationem habitualem naturae. Unde
(sicut praedictum est) minus convenit sibi frui quam appetitui sensitivo, qui per actum elicitum quasi objecto jam cognito inhaeret, licet non libere. Appetitus autem naturalis sine omni cognitione perpetuo inclinatur.
Ex dictis de frui, et simpliciter in quaestione tertia hujus distinctionis, patere potest de uti, qui est actus quidam voluntatis imperfectior ad frui, sicut ad actum perfectiorem ejusdem potentiae ordinatus.