IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Juxta hoc quaeritur sine argumentis, etc. Casus hic proponitur, ut rectius explicetur, quibus circumstantiis obliget praeceptum Baptismi, sive ministrum, sive ipsum suscipientem ; et potest distingui periculum in certum, probabile, aut non fundatum, sed apparens ex errore, qui sine sufficienti praesumptione aut fundata concipitur. Inquantum haec obligatio cadit in suscipientem adultum, quia de parvulo non est quaestio, tenendum est eum non obligari ad Baptismum suscipiendum, quando per se sequitur mors certa vel probabilis, quia aliter sibi potest providere de remedio sufficienti pro eo statu ; neque obligat praeceptum Baptismi suscipiendi pro eo statu et his circumstantiis. Sed an petere possit Baptismum aut permittere in eo casu quando periculum est certum, vel probabile, ex vita decedendi sine Sacramento, quamvis conetur conteri, et existimet se contritum.
Respondetur permittere quidem posse, quia non tenetur salvare vitam corporalem in praejudicium vitae spiritualis, quam per remedia certa et tuta procurare debet, si licite potest ; si non potest procurare, ex ratione quam mox subjungam, saltem permittere potest ut ei applicentur per alium ad hoc paratum, sicut in multis casibus potest permittere se privari vita ; nam licet ea non possit seipsum privare in ullo casu, quia non est dominus vitae, non tenetur tamen conservare eam cum notabili damno suo, aut alterius, vel interficiendo agressorem, vel prodigendo patrimonium integrum in remedia exquisita in praejudicium uxoris aut filiorum, vel etiam sui status et conditionis, si super victurus esset. Petere autem Sacramentum in eo casu non potest, in quo alter sine peccato, aut periculo probabili mortis ejus, per se ex natura illius actionis nequit dare, quia concurreret ad sui mortem, et ad peccatum alterius sollicitando transgressionem praecepti, et applicando causam suo modo, ex quo mors certa est, aut probabilis.
Quoad aliud genus periculi non fundati perinde dicendum est de ipso, ac de ministro ; casus vix est practicus, nisi formetur in circumstantiis remotis a praxi, et usu operandi, ut si aqua esset intoxicata, ut ipsa de se esset mortalis, quod vix forte fieri potest, quia si venenum sit adeo praedominans, videtur potius in se aquam convertere, ita ut sit magis venenum, quam aqua naturalis ; sed formatur casus ad intelligendam vim praecepti, quod si autem venenum non sit adeo praedominans, non videtur ex stilla aquae inferri posse mortem si statim abluatur, aut tergatur, antequam vires suas per alterationem corporis exerat.
De ministro autem conclusio Doctoris est non posse eum licite ministrare Baptismum in tali casu, quando ex eo infertur mors, aut praesumitur inferri ex certis signis in ea dispositione infirmi, aut ex natura ipsius actionis sequitur ; unde qui projicit infantem in puteum, et est homicida, qui secat mulierem gravidam, et in periculo existentem mortis, ex qua sectione etiam sequeretur mors infantis,quo ipsum infantem vivum extrahat et baptizet, est etiam homicida, quia etiam adjudicata morti donec pariat non est plectenda, l. negat de statu hominum, l. praegnantis ff. de poenis, quando ipsa interim infirmitate laboret ad mortem tunc forte ratione periculi infantis potest executio fieri per ministros justitiae et aperienda erit,ut salvetur infans, et mors detur in poenam, sed auctoritate privata, id nequit fieri. Dices, ipsa praegnans in periculo mortis sumere potest medicinam, ex qua certo, vel probabiliter sequetur mors infantis ; ergo sicut vitam corporalem infantis ob salutem propriam contemnere potest, ita etiam et vitam corporalem infantis potest quis contemnere ad salvandam vitam ejus spiritualem. Patet consequentia, quia vitae propriae et corporali potest praeferre vitam spiritualem infantis ; ergo a fortiori vitam ejus spiritualem praeferre vitae corporali. Confirmatur, ipse infans si esset sui compos deberet vitam corporalem contemnere ob necessitatem vitae spiritualis ; ergo et parentes saltem, in quorum est dispositione, similiter debent contemnere vitam ejus corporalem, in periculo vitae spiritualis.
Respondetur aliud esse auferre vitam alteri, aut sibi, aliud vero non conservare ; primum est contra praeceptum negativum, quod obligat semper et pro semper ; secundum vero contra praeceptum affirmativum de conservanda vita, quod obligat in determinatis circumstantiis sicut et reliqua affirmativa, non tamen semper et pro omnibus circumstantiis, ut quando occurrat damnum proprium, aut alterius grave. Et hac posita distinctione, respondetur ad rationem adductam de praegnante sumente medicinam judicio medicorum necessariam ad vitae conservationem, juxta aliquos sumere posse ex intentione salutis propriae, quamvis videatur sequi mors infantis certo aut probabiliter praeter intentionem,quia non tenetur vitam propriam exponere pro. vita infantis licet possit eam contemnere: sed melius limitandus est casus, si ex morte matris certo aut probabiliter creditur mors infantis, tunc verum est posse eam medicinam sumere, et mors infantis praeter intentionem ejus tunc succedit ; si tamen speratur paritura infantem vivum, tunc nequit sumere medicinam, quia cum damno vitae spiritualis et corporalis infantis non potest salvare vitam propriam, et ad hoc nullum habet jus, imo ex pietate tenetur infanti, et ex justitia. Idem dicerem, si ex partu redundat periculum non posse etiam procurare abortum cum periculo vitae infantis, quia sic ex intentione mors infanti procuraretur. Consequentia autem negatur, si intelligatur de contemptu per illationem mortis, non de contemptu per solam permissionem ; unde mater in casu, quo provideret alius infanti moribundo per remedium, quod inferret mortem corporalem, et salvaret vitam spiritualem, non tenetur resistere, acceleratio enim mortis tolerari ab ipsa potest cum lucro salutis ejus ; ex .quo patet ad secundam consequentiam, et ad confirmationem distinguendo inter permissionem et illationem mortis, ut prius dictum est.
Petes, quid dicendum in casu, quo mors infantis per accidens sequeretur ab extrinseco, aut ipsius baptizantis, verbi gratia, si Tyrannus in odium religionis et Sacramenti utrique, et alterutri mortem esset illaturus. Respondetur, si infans est in periculo mortis esse baptizandum, et ministrum etiam debere eum baptizare, quia periculum extrinsecum in odium religionis, est per accidens ex perversitate inferentis, non ex natura actionis. Nec debet actio illa religionis necessaria omitti, ne cum scandalo et timore humano magis obediatur hominibus quam Deo: ita Suarez disp. 31. contra Solum.
Haec quaestio magis fuse disputatur in tractatu de fide.
Quod deinde Doctor hic asserit de dubietate Baptismi ex projectione infantis in puteum supra tractatum est dist. 4. quoest. 3. Ex hoc autem loco colligit Scholiastes Doctorem posse etiam pro affirmativa parte defendi, quia illam sententiam refert tanquam alterius, nec probat, nec improbat. quod verum est, nec eam tenere videtur tanquam certam ; sed apposite hic eam citat, quia dubitari potest cum fundamento de valore Baptismi, cum ergo certum sit peccatum ex parte ministri, neque certus est fructus, aut valor Baptismi respectu infantis, sed omnino dubius, tollitur ex hoc motivum de salute certa infantis, ac proinde illius actionis in praxi, a qua vel ipsum praeceptum divinum, non occides, absterrere debet, et periculum de nullitate Baptismi.
SCHOUUM.
Posquam docuit non licere projicere puerum in puteum, ut baptizetur (ubi innuit, quod valeret talis Baptismus, vel saltem dubitat de hoc, licet id negare videatur sup. d. 4. q. 3. quia affert oppositam sententiam Richardi negantis valere, nec eam approbat, nec reprobat), resolvit modo quid faciendum, quando minister falso sibi suadet baptizatione interimendum puerum.
Quod (b) si praesumptio illa de morte imminenti vel acceleranda propter Baptismum, non sit certa, sed levis, et forte irrationabilis, utpote si parvulus vel adultus est in articulo mortis constitutus, dico, quod habens conscientiam de acceleratione mortis talis infirmi per baptizationem ejus, habet conscientiam erroneam, quae, si nullus alius adsit qui baptizet, facit eum perplexum. Nullus enim perplexus est ex lege divina, sed potest esse in aliquo actu vel casu perplexus ex erronea scientia, nam si ille decedat sine Baptismo, damnatur: ergo ille tenetur de necessitate salutis, ( si nullus adsit ) baptizare istum, ne damnetur ; magis enim tenetur diligere vitam ejus aeternam, quam vitam ejus temporalem. Si ergo peccaret, non salvando in casu necessitatis vitam ejus corporalem, puta permittendo eum submergi, nolendo ei porrigere manum ad extrahendum, multo magis peccaret mortaliter permittendo istum damnari propter defectum Baptismi. Si etiam ille stante illa conscientia erronea, quod baptizando acceleret mortem, baptizet, peccat etiam mortaliter, quia secundum conscientiam facit homicidium. Quid ergo? Necesse est (si nullus alius adsit, qui possit baptizare) dimittere istam conscientiam, quia in casu illo, nullum est aliud remedium vitandi peccatum mortale. Apparet etiam satis rationabiliter, quod illa praesumptio est fatua et irrationabilis, quia non multum noceret etiam graviter infirmo parum aspergi de aqua in capite: et si forte aqua frigida noceret, saltem tepida non noceret, quia parvuli tenerrimi pro remedio balneantur aqua tepida.
Sed numquid baptizans cum ista conscientia erronea est irregularis, si post mors sequatur? Respondeo, non est irregularis, quia nulla lex Ecclesiastica quantum ad illud, reddit irregularem, nisi vere homicidam ; iste autem secundum veritatem non est homicida. Tamen post mortem illius baptizati, stante illa conscientia, tenetur se habere tanquam irregularem, quia se habet tamquam homicidam ; sed cessante vel amota illa conscientia, non oportet dispensationem quaerere, quia nunquam fuit vere irregularis. Et si quaeras cui magis sit cavendum Clerico vel laico baptizare infirmum constitutum in articulo mortis ? dico, quod neutri est cavendum, quia neuter transgreditur praeceptum divinum de non occidendo, nec Clericus poenam aliquam repellentem ipsum a clericatu incurrit. Si tamen uterque poneretur aequaliter habere conscientiam erroneam, simpliciter neuter posset baptizare, quia praeceptum divinum utrumque aeque ligat, et contra illud uterque secundum suam conscientiam facit; Clericus tamen secundum opinionem suam falsam, crederet se incurrere aliam poenam ultra peccatum mortale, et ideo ipse habet plura retractiva in casu illo,quam laicus.