IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum).
An Christus, secundum quod homo, sit persona, vel aliquid. Solet etiam a quibusdam inquiri, utrum Christus, secundum quod homo, sit persona, vel etiam sit aliquid. Ex utraque parte quaestionis argumenta concurrunt. Quod enim persona sit, his edisserunt rationibus. Si, secundum quod homo, aliquid est ; vel persona, vel substantia, vel aliud est. Sed aliud non ; ergo vel persona, vel substantia. Sed si substantia est, vel rationalis, vel irrationalis; sed non est irrationalis substantia ; ergo rationalis. Si vero, secundum quod homo, est rationalis substantia ; ergo persona, quia haec est definitio personae : Substantia rationalis individuae naturae. " Si ergo, secundum quod homo, est aliquid, et, secundum quod homo, persona est.
Sed e converso : si, secundum quod homo, persona est, vel tertia in Trinitate, vel alia ; sed alia non ; ergo tertia in Trinitate persona. At si, secundum quod homo, persona est tertia in Trinitate, ergo Deus. Propter haec inconvenientia et alia quidam dicunt, Christum secundum hominem non esse personam, nec aliquid, nisi forte secundum sit expressivum unitatis personae. Secundum enim multiplicem habet rationem. Aliquando enim exprimit conditionem vel proprietatem naturae divinae, vel humanae ; aliquando unitatem personae, aliquando notat habitum, aliquando causam. Cujus distinctionis rationem diligenter lector animadvertat atque in sinu memoriae recondat, ne ejus confundatur sensus, cum de Christo sermo occurrerit.
Etsi Christus, secundum quod homo, dicatur substantia rationalis, non inde tamen sequitur, quod persona sit secundum quod homo.
Illud tamen non sequitur, quod in argumentatione superiori inductum est, quod si Christus, secundum quod homo, est substantia rationalis ; ergo persona. Nam et modo anima Christi est substantia rationalis, non tamen persona, quia non est per se sonans, imo alii rei conjuncta. Illa tamen personae descriptio non est data pro illis tribus personis.
Alia probatio, quod Christus sit persona secundum quod homo.
Sed adhuc aliter nituntur probare, Christum secundum hominem esse personam, quia Christus secundum quod homo, praedestinatus est, ut sit Dei Filius: sed illud est quod ut sit, praedestinatus est ; ergo si praedestinatus est, secundum quod homo, ut sit Filius Dei ; et, secundum quod homo est Filius Dei. Ad quod dici potest, Christum esse id quod ut sit, praedestinatus est. Est enim praedestinatus, ut sit Filius Dei, et ipse vere est Filius Dei. Sed secundum hominem praedestinatus est, ut sit Filius Dei, quia per gratiam hoc habet secundum hominem ; nec tamen secundum hominem est Filius Dei, nisi forte secundum unitatis personae sit expressivum, ut sit sensus : ipse qui est homo, est Filius Dei ; ut autem ipse, ens homo, sit Filius Dei, per gratiam habet. Sed si causa notetur, falsum est ; non enim, quo homo est, eo Dei Filius est.
An Christus sit adoptivus filius, secundum quod homo, vel alio modo ?
Si vero quaeritur, an Christus sit adoptivus Filius, secundum quod homo, sive alio modo ? Respondemus, Christum non esse adoptivum Filium aliquo modo, sed tantum naturalem, quia natura Filius est, non adoptionis gratia. Non autem sic dicitur Filius natura, ut dicitur Deus natura. Non enim eo Filius est, quo Deus est, quia proprietate nativitatis Filius, natura divinitatis Deus est ; et tamen dicitur natura, vel naturae Filius, quia naturaliter est Filius, eamdem scilicet habens naturam, quam ille qui genuit. Adoptivus autem Filius non est, quia non prius fuit, et postmodum adoptatus est in Filium, sicut nos dicimur adoptivi filii, quia cum nati fuerimus irae filii, per gratiam facti sumus filii Dei. Christus vero nunquam fuit non Filius, et ideo non est adoptivus Filius.
Oppositio, quod sit adoptivus Filius.
Sed ad hoc opponitur sic : Christus Filius hominis est, id est, Virginis, aut gratia, aut natura, vel utroque modo. Si vero natura, aut divina, aut humana ; sed divina non ; ergo aut humana natura, aut non natura est Filius hominis. Si non natura, ergo gratia tantum ; et si etiam natura humana, non ideo minus per gratiam. Si ergo gratia Filius Virginis est, adoptivus Filius esse videtur, ut idem sit naturalis Filius Patris, et adoptivus Filius Virginis. Ad quod dici potest, Christum Filium Virginis esse et natura vel naturaliter et gratia ; nec tamen adoptivus Filius Virginis est, quia non per adoptionem, sed per unionem Filius Virginis esse dicitur. Filius enim Virginis dicitur, eo quod in Virgine hominem accepit in unitatem personae, et hoc fuit gratiae, non naturae. Unde Augustinus super Joannem : " Quod Unigenitus est aequalis Patri, non est gratiae, sed naturae. Quod autem in unitatem personae Unigeniti assumptus est homo, gratiae est, non naturae. " Christus ergo nec Dei nec hominis est adoptivus Filius, sed Dei naturaliter, et hominis naturaliter et gratia Filius. Quod vero naturaliter sit hominis Filius, Augustinus ostendit in lib. de fide ad Petrum : " Hle, scilicet Deus, factus est naturaliter hominis Filius, qui est naturaliter Filius unigenitus Dei Patris. " Quod autem non sit adoptivus Filius, et tamen gratia sit Filius, ex subditis probatur testimoniis. Hieronymus super epistolam ad Ephesios ait: " De Christo Jesu scriptum est, quia semper cum Patre fuit, et nunquam eum, ut esset, voluntas paterna praecessit ; et ille quidem natura Filius est, nos vero adoptione. Ille nunquam Filius non fuit, nos, antequam essemus, praedestinati sumus, et tunc Spiritum adoptionis accepimus, quando credidimus in Filium Dei. " Hilarius quoque in lib. 3. de Trinitate ait: " Dominus dicens : Clarifica Filium tuum, non solo nomine contestatus est, se esse Filium Dei, sed etiam proprietate. Nos Filii Dei sumus, sed non talis hic Filius. Hic enim verus et proprius est Filius origine, non adoptione ; veritate, non nuncupatione ; nativitate, non creatione. Augustinus etiam super Joannem ait.: " Nos sumus filii gratia, non natura ; Unigenitus autem natura, non gratia. An hoc etiam in ipso Filio ad hominem referendum est? Ita sane. " Ambrosius quoque in I . lib. de Fide ait : " Christus filius est non per adoptionem, sed per naturam ; per adoptionem nos filii dicimur, ille per veritatem naturae est. " Ex his evidenter ostenditur, quod Christus non sit Filius gratia adoptionis. Illa enim gratia intelligitur, cum Augustinus eum non esse gratia Filium asserit gratia enim, sed non adoptionis, imo unionis Filius Dei est filius hominis, et e converso.
Utrum persona, vel natura praedestinata sit.
Deinde, si quaeritur, utrum praedestinatio illa, quam commemorat
Apostolus, sit de persona, an de natura ; sane dici potest, et personam Filii, quae semper fuit, esse praedestinatam secundum hominem assumptum, ut ipsa, scilicet ens homo, esset Dei Filius ; et naturam humanam esse praedestinatam, ut Verbo Patris personaliter uniretur.
(Finis textus Magistri.)