REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
An ante Christi adventum fuit eadem fides necessaria ad salutem, quae post ejus adventum, et an de eisdem credibilibus, quae credit Ecclesia ?
Alens. 3. p . q. 82. m . 2 art. I. 2. D. Thom. 2. 2. q. 2. art . 7. et hic q. 2. art. 2. D. Bonavent. art. I. q. 2. Richard. art. 3. q. I. et 2. Durand. q I. Vega 6. inTrid. q. 20. Canus ralect. de sacr. p . 2. q. 2. Soto 2. de Nat. et grat. cap. 11. et 12. Parum discrepat haec quaestio ab Oxoniensi.
Quod non, quia non fuerunt tunc eadem revelata quae nunc.
Item, non fuit necessarium hujusmodi credere, quod Angelus non cognovit, quia intellectus Angeli excedit intellectum hominis ; sed Ephds. 3. Angeli non cognoverunt in lege veteri Incarnationem. Item, Isai. 63. quaerunt Angeli : Quis est iste, qui venit de Edom.
Item, ad perfectam obedientiam sufficit implere, quae praecipiuntur cum promptitude implendi alia si praecipiantur ; igitur ad perfectam fidem sufficit credere istis propositis, ut credibilia, cum promptitudine ad credendnm alia quando proponuntur.
Contra, eadem erant ab eis desideranda, et omnia diligibilia ex charitate, quae a nobis ; igitur tenebantur habere fidem respectu omnium, respectu quorum modo habetur, quia charitas non perficit sine fide.