Eusebius. Docuerat supra dominus praeparare convivium rependere nequeuntibus, cum sit recompensandum in resurrectione iustorum: et ideo quidam intelligens unum et idem esse resurrectionem iustorum et regnum dei, recompensationem praedictam commendat; sequitur enim haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: beatus qui manducabit panem in regno dei. Cyrillus. Homo iste animalis erat, non diligenter percipiens ea quae christus protulerat: putavit enim corporeas esse remunerationes sanctorum.
Augustinus de verb. Dom..
Vel quia in longinqua iste suspirabat, et panis iste quem desiderabat, ante illum discumbebat. Quis enim est panis regni dei, nisi qui dicit: ego sum panis vivus, qui de caelo descendi? nolite parare fauces, sed cor.
Beda. Sed quia nonnulli hunc panem fidetenus odorando percipiunt, dulcedinem vero eius attingere veraciter gustando fastidiunt; subiecta parabola dominus talium torporem caelestibus epulis dignum non esse redarguit; sequitur enim at ille dixit ei: homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos. Cyrillus. Homo iste deus pater est, secundum quod imagines ad similitudinem veritatis figurantur.
Chrysostomus. Quoties enim punitivam suam virtutem indicare vult deus, ursa, pardus, leo et huiusmodi nuncupatur, quando vero misericordiam exprimere vult, dicitur homo. Cyrillus. Hic ergo conditor omnium, atque gloriae pater, paravit coenam magnam in christo peractam. In novissimis enim temporibus, et quasi in occasu nostri saeculi, illuxit nobis dei filius; et mortem pro nobis sustinens, dedit nobis proprium corpus comedere: unde et agnus in vespere immolabatur iuxta legem mosaicam. Merito igitur in coena dictum est paratum in christo convivium.
Gregorius in evang..
Vel fecit coenam magnam, quia satietatem nobis dulcedinis aeternae praeparavit: qui vocavit multos, sed pauci veniunt: quia nonnunquam ipsi qui ei per fidem subiecti sunt, aeterno eius convivio vivendo contradicunt. Hoc autem distare inter delicias corporis et cordis solet, quod corporales deliciae cum non habentur, grave in se desiderium accedunt; cum vero habitae eduntur, comedentem protinus in fastidium per satietatem vertunt; at contra, spiritales deliciae cum non habentur, in fastidio sunt; cum vero habentur, in desiderio. Sed superna pietas contemptas illas delicias ad memoriae nostrae oculos revocat, atque ut fastidium nostrum repellere debeamus invitat: unde sequitur et misit servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent.
Cyrillus. Iste servus qui missus est, ipse christus est, qui cum esset naturaliter deus, et verus dei filius, exinanivit seipsum formam servi accipiens.
Missus est autem hora coenae: non enim a principio verbum patris nostram naturam suscepit, sed in novissimo tempore.
Subdit autem quia parata sunt omnia; paravit enim pater in christo bona collata mundo per ipsum, peccatorum amotionem, spiritus sancti participationem, adoptionis splendorem; ad hoc vocavit christus per evangelica documenta. Augustinus de verb. Dom.. Vel aliter. Homo iste mediator est dei et hominis christus iesus. Misit ut venirent invitati, idest per missos vocati prophetas.
Qui olim invitabant ad coenam christi, saepe missi sunt ad populum Israel, saepe vocaverunt ut ad horam coenae venirent: illi invitantes acceperunt, coenam repudiarunt; prophetas legerunt, et christum occiderunt; et tunc nobis coenam nescientes paraverunt. Parata iam coena, idest immolato christo, missi sunt apostoli ad quos missi fuerant ante prophetae.
Gregorius. Per hunc ergo servum qui a patrefamilias ad invitandum mittitur, praedicatorum ordo significatur.
Saepe autem solet evenire ut persona potens famulum habeat despectum; cumque per eum dominus aliquid mandat, non despicitur persona loquentis servi, quia servatur in corde mittentis reverentia domini. Offert ergo deus quod rogari debuit, non rogare: dare vult quod vix sperari poterat; et tamen simul omnes excusant; sequitur enim et coeperunt omnes simul excusare. Ecce homo dives invitat, et pauperes occurrere festinant; ad dei invitamur convivium, et nos excusamus.
Augustinus de verb. Dom..
Tres autem fuerunt excusationes, de quibus subditur primus dixit ei: villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam.
Rogo te, habe me excusatum. In villa empta dominatio notatur: ergo superbia castigatur vitium primum: primus enim homo dominari voluit, qui dominium habere noluit. Gregorius. Vel per villam terrena substantia designatur.
Exit ergo videre illam qui sola exteriora cogitat propter substantiam. Ambrosius.
Sic igitur emeritae militiae viro contemnendarum stipendium praescribitur facultatum, quod neque ille qui studiis intentus inferioribus possessiones sibi terrenas coemit, regnum caeli possit adipisci, cum dominus dicat: vende omnia tua, et sequere me.
Sequitur et alter dixit: iuga boum emi quinque, et eo probare illa. Augustinus de verb. Dom.. Quinque iuga boum sensus carnis huius quinque numerantur.
In oculis visus est, in auribus auditus, in naribus odoratus, in faucibus gustus, in omnibus membris tactus. Sed quia iuga sunt, in tribus prioribus sensibus facilius apparet: duo sunt oculi, duae aures, geminae nares: ecce tria iuga: et in faucibus, idest sensu gustandi, geminatio quaedam invenitur, quia nihil gustando sapit nisi lingua et palato tangatur: voluptas carnis, quae ad tactum pertinet, occulte geminatur: est et forinsecus et intrinsecus.
Dicuntur autem iuga boum, quia per sensus istos carnis terrena requiruntur: boves enim terram versant; homines autem remoti a fide, terrenis dediti, nolunt credere aliquid nisi ad quod sensu corporis perveniunt quinquepartito. Non, inquit, ego credo, nisi quod video. Si talia cogitaremus, quinque illis iugis boum a coena impediremur. Ut noveritis autem istorum quinque sensuum, non delectationem quae mulcet et ingerit voluptatem, sed curiositatem quamdam notatam fuisse, non ait quinque iuga boum emi, eo pascere illa, sed eo probare illa. Gregorius in evang.. Corporales etiam sensus, quia interna comprehendere nequeunt, sed sola exteriora agnoscunt, recte per eos curiositas designatur; quae dum alienam quaerit vitam discutere, semper sua intima nesciens studet exteriora cogitare. Sed notandum, quod is qui propter villam, et is qui propter probanda iuga boum a coena sui invitatoris se excusat, humilitatis verba permiscet; dum enim dicit rogo, et venire contemnit, humilitas sonat in voce, superbia in actione.
Sequitur alius dixit: uxorem duxi, et ideo non possum venire. Augustinus de verb. Dom.. Ista est voluptas carnis, quae multos impedit: utinam foris, et non intus. Qui enim dixit uxorem duxi, carnem amplexatur, carnis voluptatibus iucundatur, a coena excusatur: observet ne fame interna moriatur. Basilius.
Dicit autem non possum venire, eo quod intellectus humanus vergens ad mundanas illecebras debilis est ad agendum.
Gregorius. Quamvis autem bonum sit coniugium, atque ad propagandam sobolem divina providentia constitutum, nonnulli tamen per hoc non fecunditatem prolis, sed desideria expetunt voluptatis: et idcirco per rem iustam significari potest non incongrue iniusta.
Ambrosius. Vel coniugium non reprehenditur, sed ad maiorem honorem vocatur integritas: quoniam mulier innupta cogitat quae sunt domini, ut sit sancta corpore et spiritu: quae autem nupta est, cogitat quae sunt mundi. Augustinus.
Ioannes autem dicens: omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, inde coepit ubi evangelium terminum posuit. Concupiscentia carnis, uxorem duxi; concupiscentia oculorum, quinque iuga boum emi; ambitio saeculi, villam emi. A parte autem in totum commemorati sunt quinque sensus per solos oculos, quorum est in quinque sensibus principatus: propterea cum proprie ad oculos pertineat visus, ipsum videre per omnes quinque sensus solemus appellare.
Cyrillus. Quos autem intelligemus fuisse eos qui renuerunt praedictorum causa venire, nisi praesides Iudaeorum, quos per totam sacram paginam de his redargutos esse videmus? Origenes. Vel aliter. Hi qui villam emerunt, et refutant coenam sunt qui receperunt alia dogmata divinitatis, nec experti sunt verbum quod possidebant.
Is autem qui quinque paria boum emit, est qui naturam intellectualem contemnit, et sensibilia sequitur: unde incorpoream naturam comprehendere non potest. Qui autem uxorem duxit, est qui coniunctus est carni, voluptatum magis amator quam dei. Ambrosius. Vel tria genera hominum a consortio istius coenae aestimemus excludi, gentilium, Iudaeorum et haereticorum. Iudaei corporali ministerio iuga sibi legis imponunt. Quinque autem iuga sunt verborum decem, vel quinque libri veteris legis. At vero haeresis velut eva femineo rigore fidei tentat affectum. Et apostolus dicit avaritiam esse fugiendam, ne impediti more gentili ad regnum christi pervenire nequeamus.
Ergo et ille qui villam emit, alienus a regno est, et ille qui iugum potius legis quam gratiae munus elegit, et ille qui se propter ducendam excusat uxorem.
Sequitur et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Augustinus super Gen..
Non propter inferiorum scientiam deus nuntiis indiget, quasi per eos fiat scientior; sed novit omnia stabiliter atque incommutabiliter. Habet autem nuntios propter nos, et propter ipsos; quia illo modo deo parere et assistere, ut eum de inferioribus consulant, eiusque supernis iussis obtemperent, bonum est eis in ordine propriae naturae. Cyrillus. Iudaeorum autem primatibus vocationem renuentibus, sicut ipsi dicebant: numquid aliquis principum credidit in eum? indignatus est paterfamilias, quasi eis dignis indignatione et ira; unde sequitur tunc iratus paterfamilias. Basilius.
Non quod irae passio divinae substantiae accidat; sed talis operatio, quae in nobis ab ira fit, dei ira et indignatio dicitur. Cyrillus. Sic ergo indignatus dicitur paterfamilias in principes Iudaeorum, et vocati sunt loco eorum, qui erant de multitudine Iudaeorum, fragilem et impotentem mentem habentes.
Loquente enim Petro, primo quidem tria millia, deinde quinque millia crediderunt, et postmodum plurimus populus; unde dicitur dixit servo suo: exi cito in plateas et vicos civitatis, et pauperes ac debiles, caecos et claudos introduc huc. Ambrosius. Invitat autem pauperes, debiles et caecos, ut ostendatur quod nullum debilitas corporis excludit a regno, rariusque delinquat cui desit illecebra peccandi; vel quod infirmitas peccatorum per misericordiam domini remittatur; unde mittit ad plateas, ut de latioribus vicis ad angustam venirent viam. Gregorius in evang..
Quia ergo venire superbi renuunt, pauperes eliguntur: dicuntur enim debiles et pauperes qui iudicio suo apud semetipsos infirmi sunt: nam pauperes et quasi fortes sunt qui positi in paupertate superbiunt; caeci sunt qui nullius ingenii lumen habent; claudi sunt qui rectos gressus in operatione non habent. Sed dum horum vitia in membrorum debilitate significantur, sicut illi peccatores fuerunt qui vocati venire noluerunt, ita hi quoque qui invitantur et veniunt; sed peccatores superbi respuuntur, humiles eliguntur. Hos itaque elegit deus quos despicit mundus: quia plerumque ipsa despectio hominem revocat ad semetipsum; et tanto celerius vocem dei aliqui audiunt, quanto in hoc mundo non habent unde delectentur. Cum ergo de vicis et plateis ad coenam quosdam dominus vocat, illum populum designat qui tenere legis urbanam conversationem noverat.
Sed multitudo quae ex Israel populo credidit, locum superni convivii non implevit; unde sequitur et ait servus: domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. Intravit enim iam frequentia Iudaeorum; sed adhuc locus vacat in regno, ubi suscipi debeat numerositas gentium; unde subditur et ait dominus servo: exi in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Cum convivas suos colligi ex viis et sepibus praecipit, agrestem populum, idest gentilem, quaerit. Ambrosius. Vel mittit ad vias et circa sepes, quia hi apti sunt regno caelorum qui nullis praesentium cupiditatibus occupati ad futura festinant, in quodam bono voluntatis tramite constituti; et qui modo sepis, quae ab incultis culta secernat, et incursus arceat bestiarum, norit bona malaque distinguere, et adversus tentamenta nequitiae spiritualis, fidei munimen praetendere. Augustinus de verb. Dom.. Venerunt de plateis et vicis gentes, veniunt de sepibus haeretici: nam sepes qui construunt, divisiones quaerunt. Abstrahantur a sepibus, evellantur a spinis. Sed cogi nolunt: voluntate, inquiunt, nostra intremus. Non hoc dominus imperavit: coge, inquit, intrare.
Foris inveniatur necessitas, nascitur inde voluntas. Gregorius. Qui ergo huius mundi adversitatibus fracti ad dei amorem redeunt, compelluntur intrare.
Sed valde tremenda est sententia quae subinfertur dico autem vobis, quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit coenam meam. Nemo ergo contemnat; ne dum vocatus excusat, cum voluntatem habuerit, intrare non valeat.