Chrysostomus in Matth..
Evangelica praedicatio non solum lucrum multiplex praebet ut thesaurus, sed et pretiosa est ut margarita: unde post parabolam de thesauro ponit parabolam de margarita, dicens iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori, etc.. In praedicatione enim duo oportet adesse: scilicet ab huius vitae negotiis separari, et vigilantes esse; quod negotiatio designat.
Una autem est veritas et non partita; et propter hoc una margarita dicitur inventa.
Et sicut qui margaritam habet, ipse quidem novit quod dives est, aliis vero non est cognitus, multoties eam manu detinens propter eius parvitatem, ita est in praedicatione evangelii: qui enim eam detinent, sciunt se divites esse; infideles autem hunc thesaurum nescientes, divitias nostras ignorant. Hieronymus. Bonae autem margaritae possunt intelligi lex et prophetae. Audi ergo, Marcion et Manichaee, quod bonae margaritae sunt lex et prophetae. Una ergo pretiosissima margarita est scientia salvatoris, et sacramentum passionis et resurrectionis illius; quod cum invenerit homo negotiator, similis Pauli apostoli, omnia legis prophetarumque mysteria, et observationes pristinas, in quibus inculpate vixerat, quasi purgamenta contemnit, ut christum lucrifaciat; non quod inventio bonae margaritae condemnatio sit veterum margaritarum; sed quod comparatione eius omnis alia gemma sit vilior.
Gregorius in evang.. Vel per margaritam pretiosam intelligitur caelestis vitae dulcedo, quam inventam omnia vendens emit: quia qui caelestis vitae dulcedinem, inquantum possibilitas admittit, perfecte cognoverit, ea quae in terris amaverat, libenter cuncta derelinquit: deforme conspicitur quicquid de terrenae rei placebat specie, quia sola pretiosae margaritae claritas fulget in mente. Augustinus de quaest. Evang.. Vel homo cum quaerat bonas margaritas, invenit unam pretiosam: quia quaerens homines bonos, cum quibus utiliter vivat, invenit unum sine peccato iesum christum; aut praecepta quaerens, quibus servatis, cum hominibus recte conversetur, invenit dilectionem proximi (in quo uno dicit apostolus omnia contineri); aut bonos intellectus quaerens, invenit illud verbum quo cuncti continentur: in principio erat verbum, quod est lucidum candore veritatis, et solidum firmitate aeternitatis, et undique sibi simile pulchritudine veritatis; qui deus penetrata testudine intelligendus est.
Quodlibet illorum vero trium sit, vel si aliud occurrere potuerit quod margaritae unius pretiosae nomine significetur; pretium eius est nos ipsi, qui ad eam possidendam non sumus liberi, nisi omnibus pro nostra liberatione contemptis quae temporaliter possidentur. Venditis enim rebus nostris, nullum aliud pretium maius accipimus quam nos ipsos (quia talibus implicati, nostri non eramus), ut rursus nos pro illa margarita demus: non quia tantum valet, sed quia plus dare non possumus.