IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Quod si proesumptio illa de morte, etc. Haec est secunda conclusio hujus quaestionis. Supponit, si praesumptio sit levis, dandum esse Baptismum. Pro cujus intelligentia advertendum, praesumptionem ex usu jurisperitorum et moralium esse duplicem ; alia enim est juris, alia hominis. Illa etiam dividitur in praesumptionem juris tantum, est in praesumptionem juris,
et de jure. Illa est, quando jus aliquid determinate praesupponit super re dubia, est verisimili ; haec est quando jus non solum praesumit aliquid, sed disponit ita esse, nec contrariam habere probationem: Vide cap. Is qui de sponsalibus ; et ibidem glossam, et Panormitanura.
Praesumptio hominis est triplex: alia violenta, ex qua etiam potest procedi ad poenam, sine alia probatione, leg. Sciant cuncti, Cod. de probat. Panormitanus in cap. Excommunicamus, de hoereticis, quia illa facit plenam probationem. Secunda est probabilis, quae facit semiplenam, et aliquando plenam probationem, cum uno teste tantum, et si quis est infamatus, inducit purgationem canonicam, cap. si quis de gradu, de proesumptione, ean. Presbyter 12. quoest 4. Tertia est praesumptio levis et temeraria, sine fundamento sufficienti ; de ea vide S. Thomam 2. quoest. 50. cujus plures gradus assignat.
Hanc intelligit Doctor in praesenti levem et irrationabilem, qui sunt diversi gradus ejus, nam levis est quae generat suspicionem et metum ex levibus indiciis ; est enim denominatio sumpta ex natura motivi, quod leve est et inefficax, neque sufficiens ad formandum conceptum etiam dubium de objecto in re, sed solum in tenui, et non fundata apparentia. Irrationabilis amplius dicit, nempe quando ex ejusmodi motivis non solum generatur dubietas et vacillatio mentis, sed etiam quando generatur judicium determinatum quasi ita esset res, quam recte Doctor irrationabilem vocat, quia nulla ratione subsistit, et praeter regulas judicii et discretionis formatur temerarie.
His positis facilis est probatio conclusionis in re morali et a priori, quia in primis, si est praesumptio levis de morte infantis aut ejus acceleratione per Baptismum collatum, non est sufficiens regula operandi, aut suspendendi opus, quod est in praecepto, verbi gratia, si scrupulosus non recitet officium, ad quod ex praecepto tenetur, ex ea suspicatione qua timet distractim, et sine attentione, aut reverentia debita se dicturum officium, ut debet ex praecepto religionis, peccat ; sic etiam obligatus ad jejunium non excusatur ex levi suspicione, quam habet jejunium nociturum sanitati corporali. In proposito autem sic contingit, quia suspicio levis de morte puero inferenda, sicut non est regula operandi proxima, sic non excusat omittentem praeceptum divinum et naturale, qua tenetur providere saluti infantis moribundi in illa necessitate ; suscipio enim illa concipitur, vel ex causis mortis non subsistentibus, vel valde remotis, vel quae praeveniri facile possunt, vel inefficaces sunt ad illum effectum, ideoque non excusant a praecepto baptizandi, quia neque applicant praeceptum de contrario, verbi gratia, non occides, eo modo et sufficientia, qua est regula inducens obligationem in hac materia, quia ad hoc requiritur judicium determinatum.
Quantum ad irrationabilem praesumptionem, quae facit judicium determinatum et conscientiam erroneam, respondet eum esse perplexum, non ex lege divina, quia reipsa non concurrunt, neque hic, neque in alia materia, duo praecepta legis divinae contraria, quantum ad obligationem unquam, vel in utiis circumstantiis, quia sic esset impossibilis eorum observantia contra Trident. sess. 6. cap. 11. can. 18. quia minus cedit majori, si sint diversarum virtutum, vel si ejusdem, secundum diversum ordinem, quo ipsa virtus sequenda est; vel denique ex subordinatione ad invicem, sicut positivum subordinatur naturali ; est tamen perplexus ex scientia vel conscientia erronea, ac proinde peccat, si omittat, quia non habet ignorantiam invincibilem, aut impotentiam observandi praeceptum baptizandi. Peccat etiam si baptizat, quia tenetur non operari contra conscientiam, etiam erroneam, quia sic operando, et judicans determinate se facere contra praeceptum Dei, est contemptor praecepti, secundum omnes. Quid ergo agendum ? Respondet Doctor esse deponendam, quae doctrina est communis, quia non ligat, nisi quamdiu est ex suppositione credentiae, qua determinate putat, se obligari praecepto divino, et ostendit modum quo deponi potest ex consideratione rei, quia fatuum est putare ex modica aqua, qua infans tangitur baptizando ipsum, inferri mortem vel etiam accelerari, quia nec ex principiis naturae, aut ulla praxi, aut statu infantis id colligitur, cum et infantes tenerrimi etiam causa salutis aqua tepida abluantur.
Sed quid si talis non deponens conscientiam baptizet, eritne irregularis ? Respondet non esse irregularem, sed se debere gerere ut irregularem, donec deponat errorem. Haec principia plurimum advertant scrupulosi in quibusvis materiis, quia ipsi sibi nodos et laqueos alligant, quaerentes pacem conscientiae, destruunt, in ipsa meridiana luce quasi ad umbras caligant ; unde si pacem quaerant, obediant aliis spiritualibus et doctis, suis chimaeris, quas humor melancholicus ingenerat, non subsint, et sibi diffidentes quasi ad manus aliorum directorum incedant, donec videre incipiant.