REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Ponendam osse fidem infusam in intelleetu, sicut ponitur charitas infusa in voluntate. Haec est de fide, abstrahendo an sit actus vel habitus. Quidam tamen putant aliquem posse -salvari cum notitia tantum naturali, de quo vide in Oxon. Scholium hic, num. 2. et dist. 23. num. 14. Pro omni statu adultus tenetur ad actum fidei, etsi tempus non sit certum, quando hoc praeceptum ligat. Objectum hujus actus sunt praecipue articuli Symboli. Dividit Symbolum in articulos. Quod vero Symbolum ab Apostolis compositum fuerit, tenet Augustinus de fide et operibus 9. Ambros. Epistola 81. et serm. 38. Cassian. de Incarnatione lib. 6: cap. 3. 4. Hieron. Epist. 61. vide in Oxon. Scholium hic num. 6.
Respondeo ad quaestionem : Primo videndum quae fides sit necessaria ad salutem hominis pro omni tempore, ubi dico quod talis fides est infusa, quia sicut anima non potest esse accepta a Deo, nisi voluntas ornata sit secundum habitum charitatis supernaturalem, ita etiam nisi intellectus ornetur secundum habitum supernaturalem ; et prius naturaliter ordinatur et perficitur potentia prior naturaliter, scilicet intellectus, et primus habitus intellectus supernaturalis debet esse fides, cum sit medium quo aliquis determinate assentit veritati. Ideo sicut Deus dedit charitatem voluntati ad animam sic perficiendam, sic fidem dedit intellectui,
quia quando perficit animam, perficit totum. Unde modo de facto non perficit animam charitate, nisi perficiat intellectum fide, licet non sit dispositio necessaria ad charitatem, sicut patet in patria, ubi est charitas sine fide ; non tamen est necessarium fidem infusam esse, sicut dixi prius, nec propter actum secundum, nec propter actum primum, sed est tantum creditum. Probatio : Fides infusa non est necessaria ad determinate dicendum verum, vel assentiendum credibilibus, sicut patet supra, licet ad ornandum animam in actu primo, et ad causandum aliquem gradum in actu secundo, ut prius dictum est.
Secundo videndum est an actus fidei sit necessarius pro omni statu? Dico quod sicut actus virtutum moralium fuerunt necessarii, sicut actus praecepti affirmativi, eo quod obligant semper, licet non ad semper, sic magis actus virtutum Theologicarum. Non enim actus virtutis moralis tendit in finem ultimum, nisi per actum virtutis Theologicae, ideo in omni habente usum rationis, positis circumstantiis debitis, quae debent requiri tempore congruo, etc. necessarius fuit quandoque inesse actus fidei.
Sed quomodo, et quando fuit necessarius? Dico quod modo licet omnia in Scriptura sint credenda, nec aliquod potest negari pertinaciter sine haeresi, tamen illa sunt praecipua, quae exprimuntur in Symbolo Apostolorum, ubi sunt articuli quatuordecim, ex quibus septem pertinent ad divinitatem, et totidem ad humanitatem.
De primis septem : Primus articulus pertinet ad essentiam ; tres alii ad tres personas ; alii tres ad opera tria secundum creationem, gratificalionem et glorificationem ; alii septem sunt incarnatio, passio, resurrectio, etc.
Sed quae necessitas modo habere actus circa ista omnia, vel aliquod istorum? Dico quod habere actura implicitum circa hoc, necessarium est omnibus adultis et parvulis, hoc est habere habitum infusum, quo creditur illis, quando exprimuntur ; quandoque vero actus est circa illa partim implicite, partim explicite. Tertius actus est omnia credere distincte. Primum est necessarium, sed non sufficit nisi parvulis. Secundus necessarius est adultis, quod aliquid explicite credant ; non autem oportet omnia concipi distincte a simplicibus, sed sufficit confiteri quod Ecclesia credit. Ideo communitas Ecclesiae modernae tenetur habere habitum fidei, et tenetur habere actum aliquo modo explicitum circa aliquot articulos, maxime circa humanitatem, quae sunt intelligibilia in universali, et facilia. Sed majores in Ecclesia tenentur omnia credere explicite, quia debent docere minores, ut ait D. Augustinus 14. de Trinit. c. I. ideo ipsi tenentur scire illa, quae sunt credenda, et habere actus circa illa pro tempore, et docere simplices, ut possint capere.
Contra, si simplices non tenentur explicite credere omnia, non tenentur errorem vitare, quia non potest scire hoc esse haeresim, nisi sciat oppositum.
Item, si tenetur credere doctori, si doceat eum haeresim, tenetur illi assentire.
Item, quod non omnes articulos tenetur aliquis explicite credere, quia non magis tenetur unus quam alius, nisi ad plus se obliget ; sed nullus se obligat ad plura credendum quam alius.
Ad primum, dicendum quod simplex tenetur vitare omnem errorem circa omnia, quae credenda sunt in Ecclesia, et quae continentur in Canone Bibliae, sicut patet in aliis moralibus ; tenetur enim quilibet cavere omne peccatum mortale, tamen non tenetur scire omnia peccata mortalia, quia maximi vix sciunt, et hoc, cum sint opiniones de aliquibus, an sint peccata mortalia, an non ; sic licet non quilibet tenetur explicite scire omnia credibilia, tamen tenetur vitare errorem. Unde circa illa quae praedicantur in Ecclesia communiter non sunt opiniones, et si simplex potest illud apprehendere, tenetur explicite illud credere.
Ad aliud, dicendum quod si aliqua de novo proponuntur ab aliquo, qui tenet vicem doctoris, non tenetur quis assentire, sed tenetur neutri parti assentire, sed prius tenetur consulere Ecclesiam, et sic errorem vitare, quia vel intelligit hoc, et tunc tenetur vitare errorem ; vel non intelligit, et tunc tenetur neutri parti assentire, quousque illud Ecclesia praedicaverit. Similiter est in moralibus, non tenetur assentire hoc esse peccatum, nec esse licitum, quousque Ecclesia dixerit, si ibi sint opiniones, sed debet se tenere in communi. Sed ubi una opinio dicit aliquid esse peccatum mortale, et alia opinio dicit quod non est peccatum, est difficile.
Ad aliud, majores in Ecclesia obligant se ad plura ex hoc, quod accipiunt sibi statum alios illuminare et docere.