Hoc quod # non p- # pl- # separa- # nullum # ex his ergo videtur quod in praedictis substantiis peccatum secundum voluntatem non possit, cuius contrarium fides catholica sentit.
In diabolis # peccavit # sententias # haben- # et ideo # unita # sensus # in nobis # homines # quolibet # ut autem accipiatur horum vera solutio, observari oportet quod appetitus nunquam fertur nisi in aliquod bonum vel apparens bonum. Oportet ergo peccatum in appetitu esse ex hoc quod appetitur ut bonum quod vel non est simpliciter bonum sed secundum quid bonum, vel non est huic aut nunc aut sic bonum ut desideratur. Non potest autem in voluntate alicuius substantiae separatae peccatum accidere ex eo quod bona corporalia vel delectabilia sensus / ab eis,/ quae sunt bona secundum quid, ab eis desiderentur ut bona simpliciter: ridiculum enim est dicere quod tales substantiae / vel pecuni- / ciborum aut venereorum delectationibus afficiantur, vel pecuniae et cuiuscumque huiusmodi, quae appetibilia sunt secundum quod necessitati corporis deserviunt. Relinquitur ergo quod peccatum in eis esse non possit nisi ex hoc quod id quod est bonum simpliciter non eo appetunt ordine quo convenit / ut sic quod est simpliciter bonum. Hoc autem bonum / quod / in quod earum voluntas ferri potest, non est nisi triplex: quorum primum est proprium esse, quod amant et conservari volunt; secundum est perfectio proprii intellectus, non est enim in eis idem intelligere et esse, ut supra ostensum est; tertium autem est actio vel receptio per quae ad / aliud / alia ordinantur. Esse autem et ordo essendi unicuique est determinatum secundum suam naturam: unde oportet quod voluntas uniuscuiusque naturaliter feratur in suum esse secundum determinationem talis modi et ordinis; quod enim esse suum alterius / app- / ordinis facere appeteret, per consequens appeteret se non esse, quod nulli accidere potest nisi per accidens, puta si terra appeteret esse ignis, appeteret se non esse. Non est ergo possibile quod voluntas substantiae separatae / inordinato fer- / peccet ex hoc quod / feratur / fertur in suum esse, puta quod velit esse vel superioris vel inferioris ordinis. Perfectio autem intelligibilis praedictarum substantiarum est etiam eis determinata secundum modum suae naturae: sicut enim nos habemus nos ad prima principia naturaliter cognita, ita se habent substantiae separatae ad omnia eorum intelligibilia,/ secundum naturalem cognitionem ipsarum / et adhuc naturalius cum non indigeant sensu ad aliquid cognoscendum.
Unde eadem ratione non potest / intellectus / in eis voluntatis peccatum esse secundum quod voluntas fertur in perfectionem intelligibilem, cum sit consequens proprium modum naturae ipsarum. Si autem est in eis aliqua perfectio intelligibilis supernaturalis, ipsam etiam appetendo non peccant, cum sit finis ultimus, ut supra ostensum est / unde etiam appetitus earum in hoc naturaliter ordinatur, quae autem naturalia sunt absque peccato sunt, cum non sint mali per naturam, ut ostensum est /p similiter etiam in earum voluntate peccatum esse non potest secundum quod ordinatur ad alia per modum receptionis: nam voluntas non fertur in receptionem nisi propter receptivum, quod in eis esse non potest nisi ipsum esse et perfectio intelligibilis, circa quae voluntas earum non peccat, ut / supra / ostensum est. Relinquitur igitur quod