Tribuat. Supra petiit Psalmista orando promotionem in bonum, quod est exterius desideratum; hic petit illud bonum quod est interius petitum: et circa hoc duo facit. Primo petit impleri quod postulat. Secundo ponit rationem, ibi.
Laetabimur. Circa primum duo facit. Primo petit illud quod est in interiori motu animae, secundum voluntatem finis. Secundo petit impleri consilium de his quae sunt ad finem, et omne consilium tuum etc.. Dicit ergo, tribuat tibi secundum cor tuum, idest secundum voluntatem quae est de fine; quasi dicat, perducat te ad finem quem intendis, qui debet esse deus: Prov. 10: desiderium suum justis dabitur. Et omne consilium tuum confirmet, hoc est de his quae sunt ad finem... Consilia enim nostra, debilia sunt, quia non possumus providere omnia: Sap. 9: cogitationes mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae.
Sed deus est qui confirmat dirigendo consilium nostrum, quod debet esse de aeternis petendis: jo. 16: petite ut gaudium vestrum sit plenum: et dando efficaciam ad nostra consilia exequenda.
Sed consilium pravorum dissipat, ut dicitur job 5.