DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
g X.
Mundus in se : quia nihil inquinatum incurrit in illum . Apocal.XXI, 27 : Non intrabit in eam aliquid coinquinatum aut abominationem faciens.
Et emundans. Emundat enim suo rore et stillicidiis pedes, id est, deambulantium in eo per meditationem, et manus, id est, opera per operum ejus imitationem. Ad rorem enim solemus abluere sordes pedum et manuum.
Mirabilis, praecipue in tribus, in seipso, in flore, in fructu.
In seipso : quia hortus iste, id est, Maria, supra naturam, supra rationem, supra consuetudinem, supra humanae conditionis meritum suum peperit hortolanum. Supra naturam : quia virgo peperit Deum : ad hoc enim intelligendum ratio humana non sufficit. Unde exclamat Isaias, lxvi, 8 : Quis audivit umquam tale ? ei quis vidit huic simile ? Supra consuetudinem, quia de Spiritu sancto caro Christi concepta est : quod enim caro de carne aut spiritus de spiritu oriatur, bene consuetum est. Joan. III, 6 : Quod natum est ex carne, caro est : et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Sed quod caro de spiritu, omnino novum et inauditum et mirabile est. Supra humanae conditionis meritum : quod virgo sine dolore pareret, meritum humanum non exigebat, sed potius oppositum. Unde dictum erat primae matri post peccatum : In dolore paries filios , etc. Ideo exclamat Propheta : Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram .
Item, Alio modo mirabilis in se : quia in utero virginali, qui proprie per hunc hortum designatur, tria mirabilia facta sunt. Primum mirabile, quia ibi Deus factus est homo, antiquus dierum puer, verbum infans, aeternus temporalis, immortalis mortalis, immensus parvulus, leo agnus, creator creatura, qui fecit hoc quod factum est. Joan. I, 14 : Verbum caro factum est. Jerem, XXXI, 22 : Creavit Dominus novum super terram : Foemina circumdabit virum perfectum scientia et virtute. Secundum mirabile, quia qui fecit ventrem, factus est in eodem ventre. Hoc est magnum mirabile, sicut si quis faceret domum, et postea nasceretur in eadem domo. Ideo dicitur in Psalmo lxxxvi , 3 et 5 : Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei!... Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus. Isa. lxvi, 8 : Quis audivit umquam tale ? et quis vidit huic simile ? Tertium mirabile, quia venter ille majus se continuit, id est, Deum, quem totus non capit orbis. Isa. xlv, 15 : Vere tu es Deus absconditus, in utero virginali. De magnitudine enim illius dicitur, Job, XI, 8 et 9 : Excelsior caelo est, divinitate, quia Deus verus. Profundior inferno, humilitate, quia verus homo. Longior terra mensura ejus, per longanimitatem. Latior mari, per charitatem. Augustinus : " Super omnia non elatus, subter omnia non depressus, intra omnia non inclusus, extra omnia non exclusus. "
Mirabilis in flore : quia in singulis herbis et arboribus suis florem retinens et fructum proferens, nec propter fructus flores amittens. Vere mirabilis hortus., in quo fructus sic veniunt, ut tamen flores non recedant : sic fructus maturescunt, ut tamen flores non maturescant. Ideo de floribus suis et fructibus dicit Maria, Eccli. XXIV, 23 : Flores mei fructus honoris ei honestatis,
Mirabilis in fracto, cujus fructus Christus Jesus, vel praecipue caro Christi, quae in sola ex sola muliere concepta est sine pruritu et faetore coitus, quod nulla alia. Unde designatur per lapidem excisum de monte , id est, de Maria, id est, sine opere nuptiali, sicut glossat Augustinus. Vel, de monte, id est, de altitudine humanae naturae, in qua fuit ante peccatum : talem enim quoad peccati immunitatem assumpsit Christus humanam naturam, qualis fuit ante peccatum. Quatuor enim sunt status hominis. Primus ante peccatum, secundus post peccatum ante gratiam, tertius sub gratia, quartus in gloria. De singulis statibus istis aliquid accepit Christus, de primo peccati immunitatem, de secundo paenalitatem, de tertio gratiae plenitudinem, de quarto peccandi impossibilitatem et omnimodam veritatis contemplationem.
Caro Christi mirabilis, Quia in ipsa conceptione formata in corpus, ita tamen, sicut dici Archiepiscopus Cantuariensis, quod tunc visibus humanis non possent lineamenti distingui. Eccli. xliii, 24 : Medicina omnium in festinatione nebulae. Nota in festinatione, ut supra, ubi hortus dicitur nebulosus.
Quia caro illa non infecit animam infusam. Unde de Christo dicitur : Qui ingreditur sine macula . Ideo dicitur, Jerem. XXIII, 5 : Suscitabo David germen justum, id est, Christum justum in germine, id est, in conceptione : quia conceptus fuit sine originali. Unde dictum est Mariae, Luc. I, 35 : Quod nascetur ex te sanctum, nascetur in nativitate in utero et ex utero. Propter haec mirabilia et has dignitates dicitur caro Christi unica, ibi, A leonibus unicam meam . Dicitur etiam gloria, ibi, Exsurge, gloria mea , etc, quia in ea diabolum vicit, et nos ab ejus tyrannide liberavit. Caro Christi unica propter singularem conceptionem, in qua statim habuit animam. Singularem nativitatem : quia de Virgine natus est porta clausa. Peccati immunitatem : quia ipsa est nubes levis, id est, sine pondere peccati. Unionem cum Verbo : quia Verbum caro factum est , Beatitudinem singularem. Unde dicit ei Pater : Sede a dextris meis , id est, in potioribus bonis meis.
Alio etiam modo mirabilis est fructus iste vel hortus iste in fructu : quia Christus statim in sua conceptione omnimoda fruebatur divinitatis contemplatione secundum mentem, quae deitati personaliter erat unita et immediate conjuncta, et quodammodo a gloria Hei absorpta, cui ineffabiliter adhaerens unus spiritus, una persona, unus Deus est effecta omnimoda,habens eamdem potentiam, sapientiam, bonitatem per gratiam, quam et Verbum habet vel habuit ab aeterno per naturam : totum enim et secundum plenitudinem se praebuit illi divinitas ad participandum, nihilque reservavit quod homini assumpto non dederit. Unde Propheta : Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo : etenim Dominus habitabit in finem , id est, sine fine, sine termino, sine mensura. Nec hoc dicit quasi in eo finis vel terminus vel mensura sit, sed ut ostendat plenitudinem divinitatis in ipso habitare. Unde Apostolus manifeste proclamat : In ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter : dicens omnis, arguit eos qui dicunt hominem assumptum omnem scientiam sed non omnipotentiam habere. Plenitudo dicit contra eos qui dicunt nec tantam potentiam, nec sapientiam, vel bonitatem habere, quantam habet ipsum Verbum. Et ne quis hoc totum de Verbo et non de homine assumpto exponat, subjungit, corporaliter, id. est,
in homine assumpto qui est corpus. Sicut igitur homo omnibus quae sunt Dei, participat secundum plenitudinem : ita Deus omnibus quae sunt hominis praeter peccatum : talis enim fuit unio hominis et Dei, quae Deum hominem faceret, et hominem Deum. Unde, Beatus quem elegisti et assumpsisti, inhabitabit in atriis tuis , id, est, communicabit tecum in proprietatibus. Sicut enim Deus omnia sua homini dedit, ita omnia hominis in se suscepit. Et veluti Filius dicit Patri, Joan. XVII, 10 : Mea omnia tua sunt, et tua mea sunt : ita homo assumptus dicere potest verbo assumenti : Omnia tua per naturam, mea sunt per gratiam : et omnia mea per naturam, tua sunt per dignationem. Propter hanc igitur ineffabilem unionem deitatis et humanitatis Deus dicitur vere et est homo, et homo dicitur vere et est Deus, Unde Augustinus dicit : " Si distinctionem naturarum attendas, aliud est Deus, aliud homo, vel duosunt Deus et homo. Si autem personalem unionem, non duo, sed unum non in natura, sed in persona. Pater enim et Filius unum sunt, non in persona, sed in natura : homo assumptus et Verbum assumens unum sunt, non in natura, sed in persona. Et quilibet sanctorum Deo adhaerens per fidem et dilectionem, unum est cum Deo, non in natura, vel in persona, sed in justitia vel gloria. Propter hanc itaque inaestimabilem adhaesionem mens Christi immobilis et inconcussa etiam in ipsa morte permansit. Nec tunc minus habuit gloriae vel beatitudinis quantum ad principale mentis pertinet. In spiritu vero et in anima et in carne fuit variatio et mutatio ante ipsam passionem in diebus carnis suae, id est, mortalitatis. " De spiritus mutabilitate dicitur : Infremuit Jesus spiritu . De animae mutabilitate scriptum est : Tristis est anima mea usque admortem ." Secundum carnem esurivit, sitivit, fatigatus est, et hujusmodi.
lnviolatus : quia non transivit per eum incircuncisus et immundus . De ipso enim praedixerat Isaias, xxxv, 9 : Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam. Leo superbia quae locum non, habuit in Virgine humillima. Mala bestia, avaritia, vel luxuria, quae non violaverant Virginem misericordiae genitricem. Tria enim principalia faciunt bestiae in horto. Pedibus enim conculcant, virorem ejus devorant, stercoribus commaculant. Haec tria similiter faciunt daemones in anima peccatrice. Stercus luxuria : conculcatio avaritia : superbia, sicut dicit Gregorius, totum corpus depascit virtutum. Eckebertus abbas ad Mariam : " Hortus conclusus tu es, Dei genitrix, ad quem . deflorandum manus adulteri numquam introivit. "