In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et data est illis, " id est, haereticis praecursoribus Antichristi, " data, " permissione Dei, " potestas, " scilicet, nocendi, saeviendi, decipiendi, " sicut habent potestatem scorpiones terrae. "
Nota : Potestas nocendi in scorpione est in cauda, per quam perculit, et venena diflundit. Similiter diabolus per haereticos venenum suae malitiae diffundit, sicut per caudam suam. Isa. IX, 15 : Propheta docens mendacium, ipse est cauda, scilicet diaboli. Item, similes sunt scorpionibus : quia scorpio blanditur in facie, sed occulte cauda percutit. Sic haeretici falsa veris miscent, et vera falsis, ut auditores facilius occulte decipiant, et sic veneno malae doctrinae interficiant. Psal. xiii, 3 : Venenum aspidum sub labiis eorum. Vel, quia per temporalia decipiunt, quae dependent post, sicut cauda. Item, punetura scorpionis primo non sentitur, sed postea punctus occiditur. Sic decepti ab istis primo non sentiunt deceptionem, sed tandem perimuntur. Ezechiel. ii, 6 : Increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas.
" Et praeceptum est illis ne laederent foenum terrae, neque omne viride, neque omnem arborem, nisi tantum homines qui non habent signum Dei in frontibus suis. "
Hic ponitur refraenatio potestatis eorum.
Et dicuntur duo. Primo, prohibentur ne laedant beatos. Secundo, permittitur ut laedant malos, ibi, " Nisi tantum homines. D
Prohibentur autem a laesione hominum, primo incipientium, ibi, " Faenum terrae : " secundo, proficientium, ibi, " Neque omne viride : " tertio, perfectorum, ibi, " Neque omnem arborem. "