CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
( TEXTUS MAGISTRI SENTENTIARUM )
De trinitate et Unitate.
Hoc itaque vera ac pia fide tenendum est, " quod Trinitas sit unus et solus verus Deus, ut ait Augustinus in primo libro de Trinitate, scilicet Pater et Filius et Spiritus sanctus; et haec Trinitas unius ejusdemque substantiae vel essentiae dicitur, creditur et intelligitur, quae est summum bonum, quod purgatissimis mentibus cernitur. Mentis enim humanae acies invalida in tam excellenti luce non figitur, nisi per justitiam fidei emundetur. " Idem in lib. 1. Retract. cap. 4. " Non approbo quod in oratione dixi : Deus qui non nisi mundos verum scire voluisti. Responderi enim potest, multos etiam non mundos multa scire vera. De hac igitur re summa et excellentissima cum modestia et timore agendum est, et attentissimis auribus atque devotis audiendum, ubi quaeritur unitas Trinitatis, Patris scilicet et Filii et Spiritus sancti, quia nec periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid quaeritur, nec fructuosius aliquid invenitur. " Proinde omnis, qui audit et legi ea quae de ineffabili et inaccessibili luce Deitatis dicuntur, studeat imitari atque servare, quod venerabilis Doctor Augustinus in primo libro de Trinitate de se ipso ait: " Non pigebit me, inquit, sicubi haesito, quaerere, nec pudebit, sicubi erro, discere. Quisquis ergo audit haec vel legit, ubi pariter certus est, pergat mecum: ubi pariter haesitat, quaerat mecum; ubi errorem suum cognoscit, redeat ad me: ubi meum, revocet me. Ita ingrediamur simul charitatis viam, tendentes ad eum, de quo dictum est : Quaerite faciem ejus semper.
Quae fuerit intentio scribentium de Trinitate.
" Omnes autem Catholici tractatores, ut in eodem primo libro de Trinit. 4. Augustinus ait, qui de Trinitate, quae Deus est, scripserunt, hoc intenderunt secundum Scripturas docere, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus unius sint substantiae et inseparabili aequalitate unus sint Deus, ut sit unitas in essentia et pluralitas in personis: ideoque non sunt tres Dii, sed unus Deus, licet Pater Filium genuerit, et ideo Filius non sit qui Pater est; Filiusque a Patre sit genitus, et ideo Pater non sit qui Filius est: et Spiritus sanctus nec Pater sit nec Filius, sed tantum Patris et Filii Spiritus utrique coaequalis et ad Trinitatis pertinens unitatem. "
" Teneamus igitur, Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum esse naturaliter Deum, ut ait Augustinus in libro de fide ad Petrum; neque tamen ipsum Patrem esse qui filius est, nec Filium ipsum esse qui pater est: nec Spiritum sanctum ipsum esse qui Pater est aut Filius. Una est enim Patris et Filii et Spiritus sancti essentia, quam Graeci AdminBookmark vocant, in qua non est aliud Pater, aliud Filius, aliud Spiritus sanctus, quamvis sit personaliter alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus. "
Quis ordo sit servandus cum de Trinitate agitur.
Caeterum, ut in primo libro de Trinitate Augustinus docet : " Primo secundum auctoritates sanctarum Scripturarum, utrum fides ita se habeat, demonstrandum est. Deinde adversus garrulos ratiocinatores, elatiores quam capaciores, rationibus catholicis et similitudinibus congruis ad defensionem et assertionem fidei utendum est, ut eorum inquisitionibus satisfacientes, mansuetos plenius instruamus, et illi si nequiverint invenire quod quaerunt, de suis mentibus potius quam de ipsa veritate, vel de nostra dissertione conquerantur ".
Testimonia Sanctorum de Trinitate.
Proponamus ergo in medium veteris ac novi Testamenti auctoritates, quibus divinae Unitatis atque Trinitatis veritas demonstretur. Ac primum ipsa legis exordia occurrant, ubi Moyses ait : Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est. Item : Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti ; non erunt tibi alii Dii praeter me. Ecce hic significavit unitatem divinae naturae. " Deus enim, ut ait Ambrosius in primo libro de Fide, nomen est naturae; Dominus vero nomen est potestatis. " Item alibi Deus loquens ad Moysen ait : Ego sum qui sum , et si quaesierint nomen meum, vade et dic eis : Qui est, misit me ad vos. Dicens enim Ego sum, non Nos sumus, et Qui est, non Qui sumus, apertissime declaravit, unum solum Deum esse. In Cantico etiam Exodi legitur Dominus, omnipotens nomen ejus; non ait Domini, unitatem volens significare. Personarum quoque pluralitatem et naturae unitatem simul ostendit Dominus in Genesi dicens : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Dicens enim Faciamus et nostram, pluralitatem personarum ostendit; dicens vero imaginem, unitatem essentiae. Ut enim dicit Augustinus in libro de Fide ad Petrum. " Si in illa natura Patris et Filii et Spiritus sancti una esset tantum persona, non diceretur : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Cum enim dicit ad imaginem, ostendit unam naturam esse, ad cujus imaginem homo fieret: cum vero dicit nostram, ostendit eumdem Deum, non unam, sed plures esse personas. "
Aperte ostendit, quod nec solitudo, nec diversitas, nec singularitas ibi est, sed similitudo.
Hilarius quoque in libro tertio de Trinit. dicit, his verbis significari, quod in Trinitate nec diversitas est, nec singularitas vel solitudo, sed similitudo et pluralitas sive distinctio. Ait enim sic : " Qui dixit : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, invicem esse sui similes in eo quod dicit : Imaginem et similitudinem nostram, ostendit. " " Imago enim sola non est, et similitudo sibi non est; neque diversitatem duobus admisceri alterius ad alterum similitudo permittit. " Item idem in quarto libro : " Absolutius voluit intelligi, significationem hanc non ad se tantum esse referendam, dicendo : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; professio enim consortii sustulit intelligentiam singularis, quia consortium aliquod nec potest esse sibi ipsi solitario, neque rursum solitudo solitarii recipit Faciamus, neque quisquam alieno a se loquitur nostram. Uterque sermo, scilicet Faciamus et Nostram, ut solitarium eumdemque non patitur, ita neque diversum a se alienumque significat. Solitario convenit Faciam et Meam; non solitario vero convenit dicere Faciamus et Nostram. Uterque sermo, ut non solitarium tantum, ita neque differentem esse vel diversum esse significat. Nobis quoque nec solitarius, nec diversus est confitendus. Ita ergo Deus ad communem sibi cum Deo imaginem eamdemque similitudinem hominem reperitur operari; ut nec significatio efficientis admittat intelligentiam solitudinis, nec operatio constituta ad eamdem imaginem vel similitudinem patiatur diversitatem divinitatis. "
In his verbis Hilarius pluralitatem personarum voluit intelligi nomine consortii, atque significavit nomine consortii vel pluralitatis non poni aliquid, sed removeri. Pluralitas enim vel consortium personarum cum dicitur, solitudo et singularitas negatur; cum dicimus, plures esse personas, significamus quod non est una sola. Ideo Hilarius volens ista subtiliter et sane intelligi, ait. " Professio consortii sustulit intelligentiam singularis. " non dicit posuit aliquid. Ita etiam cum dicimus tres personas, singularitatem et solitudinem tollimus, et quod Pater non est solus, nec Filius est solus, nec Spiritus sanctus est solus, significamus, et quod nec Pater tantum est et Filius, nec Pater tantum et Spiritus sanctus, nec Filius tantum et Spiritus sanctus. De hoc autem in sequenti plenius agetur, ubi etiam secundum quid similes dicantur tres personae, et utrum aliquo modo sit ibi diversitas vel differentia, ostendetur.
Ad idem quod caeperat redit, ut alias auctoritates supponat.
Nunc vero ad propositum redeamus et ad ostendendam personarum pluralitatem atque essentiae divinae unitatem alias Sanctorum auctoritates inducamus. Moyses dicit : In principio creavit Deus caelum et terram, per Deum significans Patrem, per principium Filium. Et pro eo quod apud nos dicitur Deus, Hebraica veritas habet heloym, quod est plurale hujus singularis, quod est hel. Quod ergo non est dictum hel, quod est Deus, sed heloym, quod potest interpretari dii sive judices, ad pluralitatem personarum refertur. Ad quam etiam illud attinere videtur, quod Diabolus per serpentem dixit: Eritis sicut dii, pro quo in Hebraeo habetur heloym, ac si.diceret :Eritis sicut divinae personae. Ille etiam maximus Prophetarum et Regum, David, qui suam caeteris praefert intelligentiam dicens : Super senes intellexi, unitatem divinae naturae ostendens ait: Dominus nomen est illi; non dicit Domini. Alibi etiam ejusdem unitatem et aeternitatem simul ostendens ait ex persona Dei : Israel si me audieris, non erit in te Deus recens, neque adorabis Deum alienum. " Aliud horum , ut dicit Ambrosius in libro primo de Trinit. significat aeternitatem, aliud unitatem substantiae indifferentis, ut neque posteriorem Patre, neque alterius divinitatis Filium vel Spiritum sanctum esse credamus. Nam si Patre posterior est Filius vel Spiritus sanctus, recens est: et si unius non est divinitatis, alienus est; sed nec posterior est, quia recens non est; nec alienus , quia ex Patre natus " est Filius, ex Patre processit Spiritus sanctus. Alibi quoque distinctionem personarum insinuans ait: Verbo Domini caeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Alibi etiam ait : Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae. Trina enim confessio Dei Trinitatem exprimit personarum; unitatem vero essentiae aperit, cum singulariter subjungit eum. Isaias quoque dicit, se audisse Seraphim clamantia: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus. Per hoc quod dicit ter sanctus, Trinitatem significati per hoc quod subdit Dominus Deus, unitatem essentiae. David quoque aeternam Filii generationem aperte insinuat ex persona Filii dicens: Dominui dixit ad me : Filius meus es tu, ego hodie genui te. De hac ineffabili generatione Isaias ait: Generationem ejus quis enarrabit? In libro quoque Sapientiae aeternitas Filii cum Patre monstratur, ubi Sapientia ita loquitur : Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio ; ab aeterno ordinata sum, antequam terra fieret; necdum erant abyssi, et ego jam concepta eram ;necdum fontes ;necdum montes aut colles, et ego parturiebar ;adhuc terram non fecerat et cardines orbis terrae ; quando praeparabat caelos, aderam; quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram cuncta componens, et delectabar per singulos dies, ludens coram eo. Ecce apertum de aeterna genitura testimonium, quo ipsa Sapiencia perhibet, se ante mundum conceptam esse et parturiri, id est, genitam esse, et apud Patrem aeternaliter existere. Ipsa etiam alibi ait : Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam. Michaeas quoque Propheta aeternam Verbi generationem et temporalem ex Maria simul insinuavit dicens : Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda: ex te egredietur qui sit dominator in Israel: et egressus ejus ab initio, a diebus aeternitatis. Specialia testimonia de Spiritu sancto. De Spiritu sancto etiam expressa documenta in veteri Testamento habemus. In Genesi enim legitur : Spiritus Domini ferebatur super aquas. Et David dicit: Quo ibo a Spiritu tuo? In libro Sapientiae dicitur: Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, benignus est enim spiritus sapientiae. Isaias quoque ait: Spiritus Domini super me, etc.
De testimoniis novi Testamenti.
Nunc vero post testimonia veteris Testamenti de fide sanctae Trinitatis et unitatis ad novi Testamenti auctoritates accedamus, ut in medio duorum animalium (id est, Testamentorum) cognoscatur veritas, et forcipe de altari sumatur calculus, quo tangantur ora fidelium. Dominus itaque Christus unitatem divinae essentiae ac personarum Trinitatem aperte insinuat dicens Apostolis : Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. "In nomine utique ait, ut Ambrosius ait in libro primo de Trinitate non in nominibus, " ut unitas essentiae ostendatur: per nomina tria, quae supposuit, tres esse personas declaravit. " Ipse etiam ait: Ego et Pater unum sumus. Unum dixit, ut ait Ambrosius in eodem libro, ne fiat discretio potestatis naturae; et addidit sumus, ut Patrem Filiumque cognoscas, scilicet ut perfectus Pater Filium perfectum genuisse credatur, et quod Pater et Filius unum sint, non confusione personae, sed unitate naturae. " Joannes quoque in Epistola canonica ait: Tres sunt qui testimonium perhibent in caelo : Pater, Verbum et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt. Ipse etiam in initio Evangelii sui ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; ubi aperte ostendit, Filium semper et aeternaliter fuisse apud Patrem, ut alium apud alium. Apostolus quoque aperte Trinitatem distinguit dicens : Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra. Et alibi: si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum, habitat in nobis, etc
Item alibi Trinitatem atque unitatem evidentissime commendat dicens : Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria. " Ex ipso dicit, ut Augustinus in lib. de Trinit. ait, propter Patrem; per ipsum dicit propter Filium; in ipso propter Spiritum sanctum. " Per hoc vero quod non ait ex ipsis, per ipsos et in ipsis, nec ait ipsis gloria, sed ipsi, insinuavit hanc Trinitatem unum Dominum Deum esse. Sed quia singulae pene syllabae novi Testamenti hanc ineffabilis Unitatis atque Trinitatis veritatem concorditer insinuant, inductioni testimoniorum super hac re supersedeamus et rationibus congruisque similitudinibus ita esse, prout infirmitas nostra valet, ostendamus. (Finis textus Magistri)