IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum.)
Quibus liceat baptizare.
Nunc quibus liceat baptizare, addamus. De hoc Isidorus ait: " Constat, Baptisma solis Sacerdotibus esse traditum, ejusque ministerium nec ipsis Diaconibus implere est licitum, absque Episcopo vel Presbytero, nisi, his procul absentibus, ultima languoris cogat necessitas ; quod etiam laicis fidelibus permittitur. " Item ex Concilio Carthaginensi IV. " Mulier, quamvis sancta, baptizare non praesumat, nisi necessitate cogente. "
Si rebaptizandi sunt ab haereticis baptizati.
De illis vero, qui ab haereticis baptizantur, utrum rebaptizandi sint, quaeri solet. Ad quod breviter dicimus, quia quicumque sit qui baptizet, si servatur forma a Christo tradita, verum Baptismum dat: et ideo qui illum sumit non debet rebaptizari. Unde Beda; " Sive haereticus sive schismaticus sive facinorosus quisque in confessione sanctae Trinitatis baptizet, non valet ille, qui baptizatus est, a bonis Catholicis rebaptizari, ne confessio et invocatio Trinitatis videatur annullari. " Item Augustinus : " Quamvis unum sit Baptisma et haereticorum, scilicet eorum qui in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizant, et Ecclesiae Catholicae: tamen qui foris Ecclesiam baptizantur, non sumunt Baptismum, ad salutem sed ad perniciem, ha bentes formam Sacramenti, virtutem autem ejus abnegantes; et ideo Eccle sia eos non rebaptizat, qui in nomine Trinitatis baptizati sunt, et ipsa est forma Sacramenti. " Item : " Rebaptizare haereticum, qui haec sanctitatis signa perceperit, omnino peccatum est: Catholicum vero, immanissimum scelus est. " Ex his aperte colligitur, quod qui etiam ab haereticis baptizati sunt, servato charactere Christi, rebaptizandi non sunt, sed tantum impositione manus reconciliandi, ut Spiritum sanctum accipiant, et in signum detestationis haereticorum.
Sunt tamen nonnulli Doctorum, ut Cyprianus et alii quidam, qui dicere videntur, ab haereticis non posse tradi Baptismum, et eos esse rebaptizandos, cum veniunt ad Ecclesiam, qui ab illis dicuntur baptizari. Sed hoc de illis verum est, qui extra formam Ecclesiae baptizare praesumunt. Cyprianus tamen ibi a veritate deviasse videtur, qui ait de haeretico : " Quomodo sanctificare aquam potest, cum ipse immundus est, et apud quem Spiritus sanctus non est; cum Dominus dicat in lege : Quaecumque tetigerit immundus, immunda erunt. Quis po test dare quod ipse non habet? " Hoc vero ex ignorantia eum dixisse, Augustinus innuit dicens : " Martyrem gloriosum Cyprianum, qui apud haereticos vel schismaticos datum Baptismum nolebat cognoscere, dum eos nimis detestaretur, tanta ejus merita usque ad triumphum Martyrii secuta sunt, ut et charitatis qua excellebat luce obumbratio illa fugaretur, et si quid purgandum erat, passionis falce tolleretur. Nec nos, qui Baptismi veritatem et haereticorum iniquitatem agnoscimus, ideo Cypriano meliores sumus, sicut nec Petro, quia Gentes judaizare non cogimus.
Quod nullus in utero materno baptizatur.
Hoc etiam sciendum est, " quod licet ter immergatur propter mysterium Trinitatis, tamen unum Baptisma reputatur. " Illud etiam ignorandum non est, quod in materno utero nullus baptizari potest, etiamsi mater baptizetur. Unde Isidorus : " Qui in maternis uteris sunt, baptizari non possunt, quia qui natus adhuc secundum Adam non est, secundum Christum non potest renasci, neque regeneratio in eum dici potest, in quem generatio non praecessit. " Item Augustinus : " Non potest quisquam renasci, antequam natus sit. "
Si vero opponitur de Jeremia, et de Joanne Baptista, qui ab utero sanctificati leguntur, quod etiam de Jacob quidam putant; dicimus, si sanctificatio ibi accipiatur interior emundatio in miraculis divinae potentiae esse habendum, ut Augustinus ait, ambigue super hoc loquens : " Si usque adeo, inquit, in illo puero acceleratus est usus rationis et voluntatis, ut infra materna viscera jam posset agnoscere et credere, quod in aliis parvulis expectat aetas ut possint, in miraculis est habendum divinae potentiae, non ad humanae trahendum exemplum naturae. Nam quando voluit Deus, etiam jumentum locutum est." Idem : " De Jeremia legitur : Priusquam exires de venire, sanctifica vi te; illa tamen sanctificatio, qua efficimur templum Dei, non nisi renatorum est. Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei. Ne mo autem renascitur, nisi prius nascatur. Unde illa sanctificatio potest secundum praedestinationem accipi. " Ecce dubitanter videtur loqui, qui etiam in eodem dicit : " Non dictum est, quia credidit infans in utero, sed exultavit; nec Elizabeth dicit: Exultavit in fide, sed exultavit in utero meo. Et potuit esse ista sanctificatio tantae rei a majori cognoscendae indicium, non a parvulo cognitae. " Absque assertione de hac sanctificatione loquitur, non definiens, qualiter intelligenda sit illa sanctificatio, an sit signum futurae rei, an veritas justificationis per Spiritum factae. Sed melius est, ut dicamus, illos praeter communem legem in uteris justiflcatos et gratia praeventos, dimissis omnibus peccatis ; quod et multis Sanctorum testimoniis edocetur.
Utrum Baptismus sit, verbis corrupte prolatis.
Quaeri etiam solet, si corrupte proferantur verba illa, an Baptismus sit ? De hoc Zacharias Bonifacio scribit: " Retulerunt mihi nuntii tui, quod fuerit Sacerdos in eadem provincia, qui Latinam linguam penitus ignorabat, et dum baptizaret, nescius Latini eloquii, infringens linguam diceret : Baptizo te in nomine Patria et Filia et Spiritu sancta ; et propter hoc considerasti rebaptizare. Sed si ille qui baptizavit, non errorem introducens, vel haeresim, sed pro sola ignorantia Romanae locutionis infringendo linguam baptizans dixisset ; non possumus consentire, ut denuo baptizetur. "
Leo Papa.
Praeterea sciendum est, quod illi " de quibus nulla extant indicia inter propinquos vel domesticos vel vicinos, a quibus baptizati fuisse doceantur, agendum est, ut renascantur, ne pereant, in quibus quod non ostenditur gestum, ratio non sinit, ut videatur iteratum. Conferendum eis videtur, quod collatum esse nescitur, quia non temeritas intervenit praesumptionis, ubi est diligentia pietatis. "
De illo qui pro ludo immergitur.
Solet etiam quaeri de illo qui jocans, sicut mimus, commemoratione tamen Trinitatis, immergitur, utrum baptizatus sit? Hoc autem Augustinus non definit, ita inquiens : " Si totum ludicre et mimice et joculariter ageretur, utrum approbandus esset Baptismus, qui sic daretur, divinum judicium per alicujus revelationis oraculum oratione implorandum esse censerem ". Videtur tamen sapientibus non fuisse Baptisma; ut cum aliqui in balneum vel in flumen merguntur in nomine Trinitatis, non est tamen Baptismus, quia non intentione baptizandi illud geritur. Nam in hoc et in aliis Sacramentis, sicut forma est servanda, ita et intentio illud celebrandi est habenda. " Illud etiam non te moveat, quod quidam non ea fide parvulos ad Baptismum ferunt, ut per Spiritum ad vitam regenerentur aeternam, sed eos putant hoc remedio temporalem retinere vel accipere sanitatem. Non enim propterea illi non regenerantur, quia nec ab illis hac intentione offeruntur ".
Quod duo tempora erant in quibus baptizabantur homines.
Agnoscendum est etiam, in baptizandis electis duo tempora esse servanda, scilicet Pascha et Pentecosten, ut in Sabbato Paschae vel Pentecostes Baptismi Sacramentum celebretur. Qui vero necessitate mortis vel periculi urgentur, omni tempore debent baptizari.
De responsione patrinorum.
Porro cuncti ad Baptismum venientes fidem suam profiteri debent et exponere, quid petere venerint ad Ecclesiam. Unde etiam a baptizando quaeritur : Quid venisti ad Ecclesiam petere? Qui si adultus est, pro se respondet : Fidem, id est, Sacramentum fidei, et doctrinam. Ita etiam per singula interrogatus, respondet, se credere in Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Si autem parvulus est, non valens credere vel loqui, alius pro eo respondet. Unde Isidorus : " Parvuli alio profitente, baptizantur, qui adhuc loqui vel credere nesciunt, sicut etiam pro aegris, mutis vel surdis alius profitetur, dum baptizantur ". Sic et de pcenitentibus agendum est. " Si vero pro eo qui respondere potest, alius respondeat, non itidem valet: sicut dictum est : aetatem habet, pro se loquatur v.
Si vero quaeritur ex quo sensu pro parvulo dicatur : Credo, vel fidem peto ; dicimus, de Sacramento fidei id esse intelligendum, quod respondetur petere, cum defertur ad Ecclesiam, et habere, cum baptizatur, ut sit sensus, cum dicitur : fidem peto, id est, Sacramentum fidei praesto sum recipere: Credo, id est, Sacramentum fidei suscipio ; quod est: hic parvulus praesto est Sacramentum fidei accipere. Unde Augustinus : " Nihil est aliud credere quam fidem habere; et ideo, cum respondetur credere parvulus, qui fidei nondum effectum habet, respondetur, fidem habere propter fidei Sacramentum, et convertere se ad Deum propter conversionis Sacramentum ".
Sed adhuc quaeritur, ex quo sensu pro parvulo respondeatur : Credo in Deum Patrem et in Jesum Christum et in Spiritum sanctum? Numquid de Sacramento fidei, an de fide mentis ibi agitur? Si de Sacramento, cur nominatim distinguuntur personae? Si vero de fidei affectu, quomodo verum est, cum eo careat parvulus? An illud facturus parvulus spondetur, cum creverit, sicut et omnibus pompis diaboli spondetur abrenuntiare ; quod si non servaverit factus adultus, tenebitur ipse, vel sponsor? Sane dici potest, ibi sponderi pro parvulo, quod ad majorem aetatem si venerit, et pompis diaboli renuntiabit et sanam fidem tenebit, cujus tunc Sacramentum recipit. Hac autem sponsione parvulus pro quo fit, tenebitur, non sponsor: si tamen ut cautio impleatur, quantum in se est, operam dederit, quia exigitur a patrino, ut sit diligens circa eum pro quo spopondit, sollicitudo. De hoc Augustinus : " Certissimam emisistis cautionem, qua renuntiare pompis diaboli spopondistis ".
De catechismo et exorcismo.
Illa autem interrogatio et responsio fidei fit in catechismo, cui et additur exorcismus. Ante Baptismum enim fit catechismus et exorcismus: post catechismum sequitur exorcismus, ut ab eo qui jam fide instructus est, adversaria virtus pellatur. Exorcismus de Graeco in Latinum dicitur adjuratio ; Catechismus, instructio; Catechizare est instruere, ut de Symbolo ac rudimentis fidei; Exorcizare est adjurare, ut : Exi ab eo, spiritus immunde ; Symbolum dicitur siignum, vel collatio ; Signum, quia eo fideles ab infidelibus discernuntur ; Collatio, quia ibi totius fidei sufficientia et integritas est collata. Catechismus et exorcismus Neophytorum sunt, magisque sacramentalia quam Sacramenta dici debent. Neophytus novitius interpretatur vel rudis: et dicitur Neophytus nuper ad fidem conversus, vel in disciplina religiosae conversationis rudis. Haec igitur praecedunt Baptismum, non quod sine istis non possit esse verus Baptismus, sed ut baptizandus de fide instruatur et sciat, cui debitor fiat deinceps, et ut diaboli potestas in eo minuatur. Unde Rabanus : " Ante Baptismum catechizandi debet in homine praevenire officium, ut fidei catechumenus accipiat rudimentum et sciat, cui debitor deinceps fiat". Item Augustinus : " Parvuli exufflantur et exorcizantur, ut pellatur ab eis potestas diaboli, ne jam contendant eos subvertere, ne Baptismum consequantur. Non ergo ab infantibus creatura Dei exufflatur vel exorcizatur, sed diabolus, ut recedat ab homine ".
(Finis textus Magistri).
Postquam Magister determinavit distinctione quinta de potestate ministri, hic determinat de ejus statu et gradu. De gradu in primo capite; de statu in sequenti capitulo. De illis vero qui ab haereticis. Hoc etiam sciendum est, haec est tertia pars istius sextae distinctionis, quae similiter potest continuari dupliciter cum praecedentibus, sicut pars principalis contra incidentalem. Et potest dividi, uno modo, ut dividatur contra totum praecedens de Baptismo, a principio distinctionis tertiae, sicut pars principalis contra incidentalem, et sic divisa est distinctio tertia. Alio modo, ut distinguatur contra ea, quae praecedunt distinctione quinta et sexta, ut dicatur prius fuisse determinatum de ordine ministri. Secundo, de conditione ministrandi, sive sic, sive sic, eadem est sententia. Ista pars dividitur in duas partes. Primo namque determinat de quibusdam concurrentibus in Baptismo: secundo, de quibusdam praeambulis ad ministrationem Baptismi, scilicet, catechismo, ibi : Porro cuncti. Prima pars habet sex. In prima namque tractat ipse de unitate Baptismi. Secundo, de suscipiente, ibi: Illud etiam ignorandum. Tertio de forma, ibi : Quoeri etiam solet. Quarto, de certitudine habenda circa suscipientem, ibi : Proeterea. Quinto, de intentione ministri, ibi : Solet etiam quoeri. Sexto, de tempore baptizandi, ibi : Cognoscendum etiam.
Circa istam distinctionem quaerendum est de quatuor. Primo, de gradu ministri. Secundo, de unitate Baptismi. Tertio, de intentione ministri. Quarto, de iterabilitate Baptismi.