IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ponit duos modos dicendi de fundamento filiationis, an sit natura vel suppositum, de quo actum est supra dist. 8. quaest. 1. Docet ad filiationem adoptivam tria requiri, scilicet extraneitatem a generatione naturali, gratuitam assumptionem adoptantis, et bonum ad quod assumitur, scilicet haereditatem. Resolvit haec non competere Christo secundum generationem divinam, quia juxta hanc est haeres. Arguit etiam non convenire ei secundum generationem humanam, quia erat innocens, et sic non extraneus.
Respondeo (a) quod qui diceret filiationem esse praecise suppositi et non secundum naturam, posset faciliter dicere Christum non esse Filium adoptivum, quia ista relatio non convenit supposito secundum se, sed dicendo filiationem fundari in natura simili naturae generantis naturaliter, filiatio adoptiva fundabitur in natura, quae est similis creanti, ut imago ejus, similitudine naturali, et etiam similitudine gratiae, qua ipsa ut natura intellectualis potest attingere ad haereditatem adoptantis.
Translatum est enim (b) istud vocabulum a Juristis. ut dicatur filius adoptivus, qui non est naturaliter genitus ab aliquo, nec ex generatione naturali habens jus succedendi in haereditate, sed ex gratia praeordinatur, ut habeat jus succedendi, ita quod ibi tria concurrunt, scilicet extraneitas ex generatione naturali ; et gratia, quae est gratuita voluntas ipsius adoptantis ; et bonum, ad quod praeordinatur ex ista gratia, scilicet haereditas, ad quam habet jus succedendi ex adoptione. Patet quod (c) ista non conveniunt Christo secundum generationem divinam, quia ex generatione naturali divina, est haeres naturalis in haereditate aeterna ; secundum etiam naturam humanam, non dicuntur haec sibi convenire, quia secundum istam generationem non fuit extraneus, quia fuit innocens.