Gregorius in evang.. Quia sublimia praecepta data sunt, protinus comparatio aedificandae sublimitatis adiungitur cum dicitur quis enim ex vobis volens turrim aedificare, nonne prius sedens computat sumptus qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum? omne enim quod agimus, praevenire per studium considerationis debemus. Si igitur humilitatis turrim construere cupimus, prius nos praeparare ad adversa huius saeculi debemus.
Basilius. Vel turris est alta speculatio ad custodiam civitatis et perceptionem hostilium occursuum apta: ad huius instar nobis datus est intellectus conservativus bonorum, praemeditativus contrariorum; ad huius aedificationem praecipit dominus sedentes ponere calculum, si suppetat facultas ad finem. Gregorius Nyssenus. Insistendum est enim ut cuiuslibet ardui propositi terminus attingatur variis augmentis mandatorum dei, consummando opus divinum; nam neque lapis unus est tota turris fabrica, neque unicum mandatum ducit ad animae perfectionem; sed fundamentum oportet subsistere, et secundum apostolum insuper apparatus est auri, et argenti, et pretiosorum lapidum apponendus; unde subditur ne posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui viderint, incipiant illudere ei dicentes, quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare.
Theophylactus. Non enim debemus ponere fundamentum, idest sequi christi initium, et finem non imponere, sicut illi de quibus ioannes dicit quod multi ex discipulis eius abierunt retrorsum.
Vel fundamentum intellige doctrinalem sermonem, puta de abstinentia. Opus est igitur praedicto fundamento operationis aedificium, ut perficiatur nobis turris fortitudinis a facie inimici. Alioquin deridetur homo a videntibus eum, tam hominibus quam Daemonibus.
Gregorius. In bonis enim operationibus intenti, nisi contra malignos spiritus sollicite vigilemus, ipsos irrisores patimur, quos ad malum persuasores habemus.
Sed ex minori ad maius similitudo subditur, ut ex rebus minimis maiora pensentur; nam sequitur aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, nonne prius sedens cogitat si possit cum decem millibus occurrere ei qui cum viginti millibus venit ad se? Cyrillus. Incumbit enim nobis praelium contra spiritalia nequitiae in caelestibus; urget autem nos et aliorum hostium multitudo, carnale flagitium, lex saeviens in membris nostris, et variae passiones, hoc est dira hostium multitudo. Augustinus de quaest. Evang.. Vel decem millia praeliaturi cum rege qui habet viginti millia, significant simplicitatem christiani hominis, dimicaturi cum duplicitate diaboli. Theophylactus. Est autem rex peccatum regnans in nostro mortali corpore; sed et noster intellectus creatus est rex. Ergo si repugnare velit peccato, toto animo cogitet secum: nam Daemones sunt peccati satellites, qui videntur viginti millium numero praecellere decem millia nostra: quia cum incorporei sint, nobis comparati corporeis, multo maiorem fortitudinem habere censentur. Augustinus.
Sicut autem de turri non perfecta per opprobrium deterruit dicentium quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare; sic in rege cum quo dimicandum est, ipsam pacem accusavit, cum subdit alioquin, adhuc illo longe agente, legationem mittens, rogat ea quae pacis sunt: significans etiam minas imminentium tentationum a diabolo non sustinere eos qui non renuntiant omnibus quae possident, et pacem cum eo facere, consentiendo illi ad committendum peccata. Gregorius.
Vel aliter. In illo tremendo examine cum rege nostro ex aequo ad iudicium non venimus; decem millia quippe ad viginti millia, simplum ad duplum sunt. Cum duplo ergo exercitu contra simplum venit, quia nos vix in solo opere praeparatos simul de opere et cogitatione discutit.
Dum ergo adhuc longe est, quia adhuc praesens per iudicium non videtur, mittamus ad eum legationem lacrymas nostras, misericordiae opera, hostias placationis; haec est nostra legatio, quae regem venientem placat. Augustinus ad laetam. Quomodo autem pertineant istae similitudines, ipsa conclusione satis aperuit, dicens sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus.
Itaque sumptus ad turrim aedificandam, et valentia decem millium adversus regem qui viginti millia habet, nihil aliud est, quam ut renuntiet unusquisque omnibus quae sunt eius. Praelocutio autem superior cum extrema locutione concordat: in eo enim quod aliquis renuntiat omnibus quae sunt eius, etiam illud continetur ut oderit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc et animam suam. Omnia enim haec propria alicuius sunt, quae plerumque implicant et impediunt ab obtinenda non ista propria temporaliter transitura, sed in aeternum mansura communia. Basilius.
Est autem intentio domini per exempla praedicta non utique praebere potestatem eius discipulum fieri vel non fieri, sicut licet vel non inchoare fundamentum vel tractare pacem; sed ostendere impossibilitatem divini beneplaciti observandi inter distrahentia animam, inter quae periclitatur facta venalis ab astutiis Daemonis. Beda. Distat autem inter renuntiare omnibus et relinquere omnia: paucorum enim perfectorum est relinquere omnia, hoc est curas mundi postponere; cunctorum autem fidelium est renuntiare omnibus, hoc est sic tenere quae mundi sunt, ut tamen per ea non teneantur in mundo.