Peccatum in eis esse non possit nisi secundum quod voluntas earum fertur in actionem qua in alia agunt: quae quidem actio non est eis determinata ex natura, sed ex voluntate agunt, sicut et de deo supra probatum est. Restat autem considerare qualiter circa hoc possit esse peccatum in eis. Est igitur sciendum quod in omnibus quae agunt per intellectum et voluntatem, ex scientia agentis derivatur ratio operis / et ordo actionis /, et ideo ubi sunt artes vel scientiae ordinatae invenitur ordo in effectibus secundum relationem ad diversa principia, ita tamen quod ordo dependens a superiori sub se continet ordinem ab inferiori dependentem; ordo enim qui est in exercitu a scientia ducis subditur ordini qui est a rege in totam rempublicam. Si ergo dux secundum propriam scientiam solum ordinaret exercitum / absque cons- / non referendo ad superiorem ordinem, esset in tali ordinatione peccatum. Ostensum est autem supra quod omnes substantiae separatae sunt sub deo sicut inferiores artes sub superiori. Si quae ergo earum inferioribus ordinem secundum scientiam suam imponere velit, et non referat ad ordinem qui a deo est, peccatum voluntatis incidet / quae est ordinandi principium a quo ordinatio talis procedit /p non est autem impossibile in eo qui libere ordinat ut ordinem imponat inferioribus secundum propriam scientiam, non referendo ad alium ordinantem. Cum igitur actio substantiae separatae in inferiora non sit ei determinata ex natura, ut dictum est, nihil prohibet iuxta praedicta in eis peccatum voluntatis esse. Patet etiam ex hoc quod in solo deo peccatum cadere non potest: quia eius scientia est primum ordinationis principium, et eius bonitas ultimus finis, et voluntas ipsius primum motivum omnium, unde non est ei necesse in aliud referre, sed secundum se agere. Quia vero non subdi superioris ordini superbire est, manifestum est quod secundum praedicta, quod / etiam / diaboli primum peccatum fuit superbia. Et quia solius dei est ut secundum propriam scientiam omnia ordinet nulli ordinatori / obnoxius / subditus /, patet quod secundum praedictum modum peccandi quodammodo diabolus dei aequalitatem praesumpsit.
Ad huius igitur dubitationis solutionem primo considerandum est quod / in solo / solus deus est in cuius voluntate peccatum esse non potest. Voluntas enim omnis naturaliter fertur in bonum, non quodcumque, sed in bonum proprium volentis. Est autem in voluntate peccatum dupliciter: uno modo ex eo quod quis vult / quod / quandoque quod non est verum bonum sed apparens, sicut cum homo vult furari vel fornicari; alio modo ex eo quod bonum quod vult non ordinat in debitum finem, sicut cum quis vult eleemosynam dare / propter inanem gloriam /, sed non propter deum. Ad hoc igitur quod nullo modo possit esse peccatum in voluntate, duo requiruntur: quorum unum est quod voluntas non possit ferri in aliquid quod non est verum bonum, et hoc quidem contingere necesse est quando / per intellectum / vis cognoscitiva non repraesentat ut bonum quod non est vere bonum; aliud vero est quod proprium alicuius volentis quod naturaliter voluntas vult non sit # ad evidentiam igitur praemissae etc. Quaere in parvo ad tale signum figura # hiis # quod non esset sibi proprium # sed # vel sensus non ordin- # non referend- # defectus # defectu # ag- # modo praedicto # agunt # deus # aliam #