In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et praeceptum est illis, " id est, cohibiti sunt potestate divina, " ne laederent faenum terrae, " id est, incipientes, et faciles decipi in fide, " neque omne viride, " id est, proficientes, " neque omnem arborem, " id est, perfectos qui inter ventos tentationum stabiles sunt. Psal. XCI, 14 : Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.
Hic quaeritur, Quare non dicit, ne laederent omne faenum, sicut dicit: Omne viride, et omnem arborem ?
Responsio. Per foenum signantur incipientes, qui de facili cadunt, et cito laeduntur : aliqui tamen stant, et perseverant. Per viride signantur proficientes : per arborem perfecti, qui non laeduntur tali percussione, sed magis proficiunt. Ideo dicit : Neque omne viride, neque omnem arborem. Incipientes vero aliquando laeduntur, et cadunt : et ideo cum dicitur : Ne laederent faenum, non dicit, omne faenum. Vel sic, ut per tria praedicta tria genera salvandorum intelli- gantur, qui signantur per Noe, Daniel, et Job , hoc est, Praelati, continentes, et conjugati. Per faenum terrae conjugati, qui terrae adhaerent, et signantur per Job. Per omne viride continentes, qui virorem corporis servant, qui signantur per Danielem. Per arborem signantur Praelati, quorum rami refrigerium praestant aliis, qui signantur per Noe.
Est ergo sensus : " Et praeceptum est illis, " scilicet, a Deo, eorum potestatem limitante, " ne laederent faenum terrae, " id est, conjugatos in anima, licet corpus affligant, et temporalia auferant. Job, II, 6 : Ecce in manu tua est, etc.
" Neque omne viride, " id est, continentes pudicitia nitentes sive virentes, " neque omnem arborem, " id est, Praelatos foliis verborum alios sanantes, et fructibus operum satiantes, et umbra exemplorum vel consolationum alios recreantes.
" Nisi tantum homines, " scilicet, carnales dictos ab humo. I ad Corinth. III, 3 : Nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis ?
" Qui non habent signum Dei vivi in frontibus suis, " id est, signum crucis, fidei, passionis. " In frontibus suis, " scilicet, interiori, et exteriori : ut fidem habeant in corde, et eam confiteantur in ore. Ad Romam x, 10 : Corde creditur ad justitiam, etc. Ezechiel. IX, 6 : Super quem videritis thau ne occidatis, scilicet eum.
Nota : Thau est ultima littera alphabeti Hebraeorum, et interpretatur confirmatio, et signat finalem perseverantiam in paenitentia et confessione nominis Christi, quae confirmat hominem. Unde et hoc signo liberantur omnes qui habent illud. Et est sensus, ac si dicatur : Illi qui erubescunt agere paenitentiam, et confiteri Christi nomen, laedentur ab istis Pseudopraedicatoribus, et aliis praecursoribus Antichristi.
" Et datum est illis ne occiderent eos, sed ut cruciarent mensibus quinque : et cruciatus eorum, ut cruciatus scorpii cum percutit hominem. "
Hic est secundum, ubi dicitur quantum se extendit potestas istorum respectu bonorum, et quomodo intelligitur refraenari potestas eorum.
Et dicuntur quatuor. Primo, prohibetur ne occidant bonos. Secundo, permittitur ut in praesenti affligant eos, ibi, " Sed ut cruciarent eos. " Tertio, dicitur quis sit cruciatus eorum, ibi, " Et cru datus eorum. " Quarto, quod tantus erit quod homines desiderabunt mortem in diebus illis, ibi, v. 6 : " Et in diebus illis, etc. "