IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Respondeo quod qui diceret filiationem esse praecise suppositi, et non secundum naturam, ut tenet D. Bonaventura in tertio, d. 8. art. 2. quaest. 2. posset faciliter dicere Christum non esse filium adoptivum, quia ista relatio non convenit supposito secundum se. Patet, quia suppositum divinum non potest adoptari, quia in isto nominaretur imperfectio, qui enim adoptatur Filium Dei, adoptatur mediante gratia, ut infra patebit, quae gratia non potest esse in supposito divino, quia esse gratum alicui nominat imperfectionem in gratificato, ut patet a Doctore in 2. dist. 17. et per consequens talis filiatio non potest immediate fundari in supposito divino. Sequitur : Sed dicendo filiationem, qua quis dicitur filius adoptivus immediate fundari in natura simili naturae generantis naturaliter,
filiatio adoptiva fundabitur in natura, quae est similis creanti, non tamen univoce, quia natura divina et creata tantum differunt specie, sed sunt simpliciter diversa in realitate, licet non in conceptu, ut expositum est in primo, dist. 2. quaest. 1. dist. 3. q. 3. et dist. 8.quaest. 2. Sed dicitur similis simili--tudine naturali, quia imago ejus ;et hoc debet intelligi, vel de imagine tantum virtuali, vel de imagine formali sive actuali, sicut exposui 2. dist. 16. et 26. Et etiam est similis similitudine gratiae, qua ista natura intellectualis potest attingere ad haereditatem adoptantis.
. (b) Translatum est enim. Hic Doctor describit quis dicatur filius adoptivus secundum opinionem propriam, et dicit quod ille est adoptivus, qui non est naturaliter genitus ab aliquo, scilicet a patre adoptante, etc. ex generatione naturali, id est, quod ex generatione naturali non habeat jus succedendi in haereditatem. Secundo, requiritur gratia quae. est gratuita voluntas ipsius adoptantis, etc.
Nota tamen, quod aliter et aliter requiritur gratia, quando Deus adoptat, et quando homo ; quando enim homo adoptat, non causat aliquid in adoptato, quo formaliter dicatur sibi gratiis, sed tantum gratis acceptat, ut habeat jus in haereditate ; sed quando Deus adoptat aliquem in filium, creat in eo habitum gratiae, quo formaliter dicitur gratus, et quo habet jus succedendi in haereditatem ; et loquor de potentia Dei ordinata, quia Deus ordinavit non adoptare aliquem, nisi mediante gratia infusa, licet de potentia absoluta posset adoptare, ita quod habeat jus succedendi in haereditatem aeternam, nullo habitu infuso, ut patet in primo, dist. 17.
(c) Patet, quod ista non conveniunt Christo secundum generationem divinam, quia ex generatione naturali divina est haeres naturalis in haereditate aeterna ; patet, Filius Dei ex naturali generatione habet necessario omnem perfectionem, quam Pater habet, et ex tali generatione habet eamdem beatitudinem quam Pater habet, ut prolixe patet in primo in pluribus locis. Sequitur : secundum etiam naturam humanam non dicuntur haec sibi convenire, quia secundum generationem temporalem, talis natura non fuit extranea, quia fuit innocens, quia nunquam habuit peccatum.