REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Putat Doctor, ut quis per habitum fidei eliciat actum, non esse necessarium actum voluntatis (saltem supernaturalem) neque habitura talem ; primo, quia potest quis opinari sine his ; secundo, non sunt alii habitus infusi voluntatis, nisi charitas et spes, et hi non praecedunt fidem. Adde quod credimus Romam et Jerusalem esse sine actu, vel habitu voluntatis. Item, daemones credunt sine ulla pia affectione in voluntate. Contra hoc objiciuntur multa, pro quorum solutione vide in Oxon. Scholium hic quaest. 2. num. 2. et Doctores ibi post titulum quaestionis citatos pro hujus rei solutione. Aliud hic ait Doctor, voluntatem non posse imperare intellectui ut assentiat sine ulla ratione. Est contra Cajet. I. 2. quaest. 65. art. 4. Sed manifeste verum, alioquin posset voluntas tollere omnem metum et tristitiam imperando intellectui, ut proponat nullum esse horum causam, et semper delectari jubendo ut proponantur delectationis causae, etsi in rei veritate non sint ; item, posset sine ulla ratione tollere omne dubium. Tertio, est contra Aristotelem 2. de Anima text. 65. ubi ait, posse nos phantasiari quodlibet, non tamen opinari. Quod hic ait in fine, fidem augeri actibus nostris, sed non actibus fidei, intelligendum est de actibus fidei praecedentis charitatem, si praecedit, vel alias informis, quia subdit actum relatum ad augmentum fidei illam augeri, etsi actus ipsius fidei sic referantur per charitatem (ad hanc enim spectat hujusmodi relatio) augebunt, sicut actus aliarum virtutum.
Sed si fides est in intellectu, requiriturne aliquis habitus supernaturalis in voluntate ? Dicitur quod sic, quia quando actus perfectus dependet a duobus principiis, oportet illa principia perfecta esse. Assensus autem intellectus per fidem, est actus supernaturalis, et dependet ab intellectu et voluntate, quia ad hoc quod aliquis credat, oportet quod concurrat actus voluntatis, cum secundum Augustinum ut proxime citatum : Caetera potest homo nolens, credere autem non nisi volens.
Contra, habitus supernaturalis in voluntate non ponitur, nisi spes vel charitas ; sed fides infusa potest manere sine charitate informis, nec requiritur alius habitus supernaturalis in voluntate, quia voluntas potest habere causalitatem suam respectu actus credendi ex fide acquisita.
Item, si intellectus habet habitum opinionis potest opinari, licet voluntas non habeat habitum ; igitur si habet fidem acquisitam, quam potest habere sine habitu supernaturali in voluntate, et similiter infusam, potest credere sine habitu in voluntate.
Ad argumentum, dico quod a voluntate non movetur, sicut a causa immediate supplente vicem objecti, nam non possum credere mihi ipsi, ut si dicat mihi voluntas, credo quod haec astra sunt paria ; ideo certum est quod voluntas nec sic movet sine objecto. Non potest movere me ad videndum sine oculo, nec sine causa potest movere ad actum alterius potentiae, et dico quod credibilia movent aliquo modo quandoque ex fide infusa ; unde posita fide acquisita, non est voluntas necessaria. Habita enim apprehensione terminorum, et facta compositione et fide acquisita, quam causat voluntas, et fide infusa inclinante, non virtute objecti, sed virtute voluntatis habet intellectus, unde credibilia moveant ad actum credendi. Dices, non sufficit tamen, sed cum fide acquisita et infusa, voluntas movet ad actum. Dico quod sufficit quod non contra moveat contra fidem acquisitam.
Ad illud, quod solet objici de instrumento, si virtus motiva potest agere perfectius cum cultello acuto quam cum obtuso, igitur alia virtus requiritur cum virtute motiva in quantum agit cum uno et cum alio, non sequitur ; ita enim voluntas potest imperare actum perfectum perfecti objecti, sicut actum imperfectum imperfecti objecti, sine aliquo addito in ipsa.
Dices, in principali movente requiritur aliquid, ut actio sit perfectior ; igitur et secundo modo movente, quae instrumentalis est. Dico quod minor est falsa ; non enim omne agens secundum est instrumentale agens. Similiter licet in diversis instrumentis vel causis secundis sunt diversae dispositiones, non tamen oportet in principali agente differentem esse perfectionem.
Sed quaeritur de unitate fidei, an sit unus habitus? Dico quod objectum dat unitatem habitui scientiae, quia in illo includuntur omnia objecta illius habitus. Unde in quidditate lineae ex parte objecti, ut est partiale agens, includitur praedicatum de illa, et principium et conclusiones ; et ideo totus habitus de linea est sicut inclinans ad considerationem lineae, et ille est unus virtualiter ad inclinandum et considerandum omnia de linea, licet habitus partiales sint alii de diversis conclusionibus et principiis. Sed habitus iste non est ex evidentia objecti, ideo ex objecto non habet unitatem, sed a testificante, vel ab unitate rationis assentiendi, cujus ratio est veritas asserentis, vel ab unitate illius de quo sunt diversa credibilia secundum diversas opiniones praedictas in ista quaestione. Vel secundum tertiam viam, potest dici habitus unus formaliter ex se, quamvis illud effective habeat a Deo, et non habeat unitatem ab objecto. Unde primum objectum est veritas prima, ut remota, vel ut de quo sunt articuli.
Sed potestne fides augeri? Dico quod sic, a Deo immediate, a quo causatur ; meritorie potest augeri per actus nostros, non tamen per actus fidei, sed per actum alium relatum ad augmentum fidei, ut ad finem ab ipso movente.
Sed probatur quod effective possit a nobis augeri, quia firmius assentimus actu ; dico quod illud est bonum argumentum ad probandum fidem acquisitam augeri per actus nostros ; illud enim augetur, quo faciliter assentimus, tamen de fide infusa non concludit.