Beda. Dixerat superius turrim virtutum non solum inchoandam, sed etiam consummandam: ad quod pertinet quod dicitur bonum est sal. Bonum est sal sapientiae spiritualis cordis arcana condire, immo cum apostolis sal terrae fieri.
Eusebius. Sal enim secundum substantiam quidem ex aqua constat et spiritu, modicum quid terrestreitatis participans.
Desiccat autem fluidam naturam corruptorum corporum, ut mortua corpora conservet.
Merito igitur discipulos suos comparat sali, eo quod ipsi regenerati sunt per aquam et spiritum. Cumque toti spiritualiter viverent, et non secundum carnem, ad modum salis corruptam vitam hominum in terra degentium convertebant, et virtuosa vita suos sequaces oblectando condiebant. Theophylactus. Non solum autem eos qui donati sunt magistrali gratia, sed etiam idiotas exposcit ad modum salis fieri utiles proximis. Si vero qui futurus est utilis aliis, fiat reprobus, iuvari non poterit; unde sequitur si autem sal evanuerit, in quo condietur? beda.
Quasi dicat: si quis semel condimento veritatis illuminatus ad apostasiam redierit, quo alio doctore corrigetur? qui scilicet eam quam ipse gustavit sapientiae dulcedinem, vel adversis saeculi perterritus, vel illecebris illectus abiecit; unde sequitur neque in terram, neque in sterquilinium utile est; sed foras mittetur. Sal enim cum ad condiendos cibos carnesque siccandas valere desierit, nulli iam usui aptum erit: neque enim in terram utile est, cuius iniectu germinare prohibetur, neque in sterquilinium agriculturae profuturum: sic qui post agnitionem veritatis retrocedit, neque ipse fructum boni operis ferre, nec alios excolere valet; sed foras mittendus est, hoc est ab ecclesiae unitate secernendus. Theophylactus. Verum, quia sermo parabolicus et obscurus erat, excitans dominus auditores, ne qualitercumque acciperent quod dictum est de sale, subdit qui habet aures audiendi, audiat; hoc est, si cui sapientia inest, intelligat: aures enim hic cognoscitivam vim animae et aptitudinem intelligendi accipere debemus. Beda. Audiat etiam non contemnendo, sed obediendo, et faciendo quae dicit.