Hieronymus. Post parabolas quas dominus ad populum est locutus, et quas soli apostoli intelligunt, transit in patriam suam, ut ibi apertius doceat: et hoc est quod dicitur et factum est, cum consummasset iesus parabolas istas transiit inde; et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum. Augustinus de cons.
Evang.. A superiori sermone parabolarum istarum sic transit ut non ostendat consequentis ordinis necessitatem; praesertim quia marcus ab istis parabolis non in quod matthaeus, sed in aliud intendens, in quod et Lucas, ita contexuit narrationem ut credibilius ostendatur hoc esse potius consequenter gestum quod ipsi duo consequenter adiungunt, de navi scilicet in qua dormiebat iesus, et de miraculo expulsorum Daemoniorum; quae matthaeus superius recolens interposuit. Chrysostomus in Matth.. Patriam autem eius hic Nazareth vocat: non enim fecit ibi virtutes multas, ut infra dicitur, sed in capharnaum fecit multa signa; sed doctrinam eis ostendit non minorem admirationem habentem quam signa. Remigius.
In synagogis autem docebat, ubi plurimi conveniebant: quia propter multorum salutem de caelis descendit ad terras.
Sequitur ita ut mirarentur et dicerent: unde huic sapientia haec et virtutes? sapientia refertur ad doctrinam; virtutes vero ad miraculorum operationem. Hieronymus.
Mira stultitia Nazaraeorum. Mirantur unde habeat sapientiam sapientia, et virtutes virtus; sed error in promptu est, quia fabri filium suspicantur: unde et dicunt nonne hic est fabri filius? chrysostomus in Matth.. Per omnia ergo erant insensati, vilipendentes eum ab eo qui aestimabatur esse pater; quamvis multa horum exempla habentes in antiquis temporibus, et patrum ignobilium nobiles videntes filios: etenim David cuiusdam agricolae iesse fuit filius, et Amos cuiusdam pastoris, et ipse pastor. Oportebat enim propter hoc maxime eum honorare, quoniam a talibus existens talia loquebatur.
Et hoc enim manifestum quoniam non ex humana diligentia erat, sed ex divina gratia. Augustinus in serm. Dom. Infra oct. Epiph.. Est autem pater christi faber deus, qui totius mundi opera fabricatus est, arcam Noe disposuit, Moysi tabernaculum ordinavit, arcam testamenti instituit.
Fabrum dixerim, qui mentem rigidam explanat, ac cogitationes superbas excidit.
Hilarius in Matth.. Fabri etiam hic erat filius, ferrum ignea vincentis ratione, saeculi virtutem iudicio decoquentis, massamque formantis in omne opus utilitatis humanae; formam scilicet corporum nostrorum in diversa membrorum ministeria, et ad omnia aeternae vitae opera fingentis.
Hieronymus. Cum autem errent in patre, non est mirandum si errent in fratribus: unde subditur nonne eius mater dicitur maria, et fratres eius Iacobus et ioseph et simon et Iudas? et sorores eius nonne apud nos omnes sunt? Hieronymus contra Helvidium. Fratres domini hic appellantur filii materterae eius mariae; et haec est mater Iacobi et ioseph, idest maria Cleophae uxor Alphaei; et haec dicta est maria mater Iacobi minoris. Augustinus de quaest. Evang.. Non ergo mirum est dictos esse fratres domini ex materno genere quoscumque cognatos: cum etiam ex cognatione ioseph dici potuerint fratres eius ab illis qui eum patrem domini esse arbitrabantur. Hilarius in Matth..
Inhonoratur ergo dominus a suis; et quamquam docendi prudentia et operandi virtus admirationem commoveret, non tamen credunt haec in nomine domini agere, et paternae artis quodam opprobrio lacessunt. Inter tot ergo magnifica quae gerebat, corporis eius contemplatione commovebantur; et ideo dicunt unde huic omnia ista? sequitur et sic scandalizabantur in eo. Hieronymus. Error Iudaeorum salus nostra est, et haereticorum condemnatio: intantum enim cernebant hominem iesum christum ut putarent filium fabri. Chrysostomus in Matth.. Intuere enim christi mansuetudinem: conviciatus est; sed cum multa mansuetudine respondit: unde sequitur iesus autem dixit eis: non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua. Remigius. Prophetam seipsum appellat; quod et Moyses manifestat cum dicit: prophetam suscitabit deus de fratribus vestris vobis.
Et hoc sciendum, quia non solum christus, qui est caput omnium prophetarum, sed etiam ieremias, Daniel, et ceteri minores prophetae maioris honoris et dignitatis fuerunt apud exteros quam apud suos.
Hieronymus. Propemodum enim naturale est cives semper civibus invidere: non enim considerant praesentia viri opera, sed fragilis recordantur infantiae: quasi non et ipsi per eosdem aetatum gradus ad maturam aetatem venerint. Hilarius in Matth.. Inhonorabilem etiam prophetam in patria sua esse respondit, quia in Iudaea esset usque ad crucis sententiam condemnandus, et quia penes solos fideles dei virtus est: et propter eorum incredulitatem operibus divinae virtutis abstinuit: unde sequitur et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem eorum.
Hieronymus. Non quod etiam incredulis illis facere non potuit virtutes multas; sed quod ne multas faciens virtutes, cives incredulos condemnaret. Chrysostomus in Matth.. Si autem admiratio ei adveniebat ex miraculis, quare non multa fecit? quia non ad ostentationem suam inspiciebat, sed ad ea quae aliis erant utilia. Hoc igitur non proveniente, despexit quod erat sui ipsius, ut non poenam eis augeat. Cur igitur vel pauca fecit signa? ut non dicant: si utique facta essent signa, nos credidissemus. Hieronymus.
Potest etiam aliter intelligi: quod iesus despiciatur in domo, et in patria sua, hoc est in populo Iudaeorum; et ideo ibi pauca signa fecerit, ne penitus inexcusabiles fierent; maiora autem signa quotidie in gentibus per apostolos facit non tam in sanatione corporum quam in animarum salute.