Impleat. Hic agit de petitionibus exterioribus: et hoc quando deus quae petimus exaudit, quia christus pro nobis multas petitiones fecit, joan. 16: nunc cognovi. Hic ponitur spes exauditionis, et dicit: considerans quod de bono tuo multiplicabimur, nunc cognovi quoniam salvum fecit dominus christum suum; ut intelligatur vel de christo, per quem multi salvati sunt, vel de David, quem salvum fecit in praedestinationem.
Nunc, quasi ex nunc antequam fiat: 1 Petr. De qua salute exquisierunt prophetae praenunciantes quae in christo sunt passiones, et posteriores glorias. Et non solum est hoc quod salvum fecit christum jesum suscitando eum a mortuis, psalm. 15: non dabis sanctum tuum videre corruptionem; et sic salvo capite salvabuntur membra; sed exaudiet illum, scilicet christum orantem pro membris: jo. 11: pater, scio quia semper me audis. Vel David.