In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et datum est illis, "id est, divina providentia ordinatum, " ne occiderent, " scilicet, spiritualiter in anima, quamvis permittantur in corpore occidi, " eos, " scilicet qui sunt faenum, et viride, etc. : " sed ut cruciarent mensibus quinque, " hoc est, quamdiu vivunt in hac vita, quae quinque sensibus corporis regitur. Vel, " Mensibus quinque, " id est, toto tempore praesenti quod in hoc intelligitur, propter quinque aetates hujus vitae quae sunt infantia, pueritia, adolescentia, juventus, senectus. Et secundum aliam litteram:" Mensibus sex, " id est, sex aetatibus saeculi quibus permissione Dei tribulantur electi, ut in septima requiescant. Job , v, 19 : In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum.
" Et cruciatus eorum, " id est ab eis illatus, " ut cruciatus scorpionis cum percutit hominem, " supple, cujus cruciatus est gravis, et a posterioribus diffundit venenum. Similiter, sicut dicit Beda, impietas malorum a posterioribus nocet, cum anterioribus, id est, aeternis bonis temporalia, quae retro sunt, praeferri minis blandimentisque compellit.
" Et in diebus illis quaerent homines mortem, et non invenient eam : et desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis. "
Hic est quartam ubi ostendit, quod tam gravis erit persecutio, quod homines desiderabunt mori, quod erit, sicut dicit Beda, miseram vitam cita morte finiri volentes. Vel, sicut dicit Haymo, boni desiderabunt mori, et esse cum Christo .