IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Arguit contra rationem, qua excluditur extraneitas a generatione humana Christi. Primo, quia alias B. Virgo non fuisset adoptiva Dei. Secundo, saltem Adam, qui nullum hahuit debitum contrahendi peccatum, non fuisset adoptivus. Tertio, de Angelis id esset certum. Ponit aliam modum extranei talis, videlicet, quod nihil comitetur generationem naturalem, ratione cujus debeatur haereditas. Contra hoc objicit, quasi probans non habuisse locum in Christo, et non solvit ; solvit tamen in Report. hac dist. q. un. et solvi potest clare ex dictis d. 3. q. 1. a n. 15. ideo ergo Christus extraneus non est, quia etsi natura humana ejus prius natura existat, quam uniatur, tamen simul ac habet suum complementum substantiale per unionem, habet debitum congruitatis ad haereditatem, (ita explicat se Doctor in Report. hic.) Quia hac ratione ex vi suae naturalis generationis habet aliquale jus ad eam, et sic etiam tenendo filiationem fundari in natura, de quo supra d. 8. q. 1. adhuc Christus secundum quod homo, non est Filius adoptivus ex his ; et quia solvit Doctor argumenta probantia Christum esse Filium Dei adoptivum, patet eum assertive tenere Christum non esse Filium adoptivum. Quare Vasq. supra c. 5. dicens eum videri tenere sententiam Elipandi damnatam, nec vere loquitur, nec didicit bene a Paulo illud : modestia vestra nota sit omnibus hominibus.
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
Maria non fuisset filia adoptiva, si nunquam contraxisset peccatum originale, quod est falsum.
Si dicatur (d) quod ipsa contraxisset peccatum originale, quantum erat ex generatione naturali, quae est per rationem seminalem ; iste autem non habuit ex generatione naturali unde contraheret. Saltem Adam in statu innocentiae non fuisset Filius Dei adoptivus, quia non contraxit, nec habuit tunc unde contraheret, quia fuit creatus vel productus sine ratione seminali. Angeli etiam non fuissent filii adoptivi, quia semper fuerunt innocentes.
Praeterea, (e) patet in adoptione humana, quod non oportet adoptivum fuisse extraneum, hoc est, inimicum, neque ex actu proprio, neque ex actu parentum, quia sic vel inimicus communiter non adoptatur, sed magis dilectus altero istorum modorum ; ergo sufficit extraneitas, quae est carentia juris in haereditate adoptantis, et hoc quantum est ex generatione naturali. Sed Christus quantum est ex generatione temporali non habebat jus in haereditate aeterna ; ergo habuit extraneitatem illam, quae requiritur in adoptato, et patet quod modo habet jus per gratiam, ut filius hominis ; ergo est adoptivus.
Qui istam (f) rationem non concedit, potest dicere quod in filio adoptato requiritur talis extraneitas, quod in instanti generationis naturalis non habeat jus in haereditate, ita quod prius habeat esse naturale secundum quod sit extraneus antequam adoptetur ; Christus nunquam fuit sine gratia ; ergo Christus non fuit adoptivus.
Sed haec (g) ratio non videtur sufficere, quia tunc Angelus si fuisset creatus in gratia, non fuisset adoptatus, nec Filius Dei adoptivus. Sufficit ergo prioritas naturae, ut scilicet persona adoptata in primo instanti naturae, in quo generatur vel creatur, ex illa sola generatione vel creatione, non habeat jus, et in secundo instanti naturae ex gratia habeat jus, ita fuit in proposito ; prius enim natura ista natura terminavit generationem, imo erat unita Verbo, antequam in ipsa esset gratia habitualis, ex 2. quaest. 2. dist. hujus tertii.
Si hoc (h) non placet, potest ultimo dici, quod requiritur extraneitas in instanti priori temporis vel naturae talis, quod non necessario concomitetur aliquid generationem naturalem, ut dispositio de congruo conferens jus ad haereditatem hic autem generationem temporalem concomitabatur gratia, qua anima Christi habuit jus in illa haereditate.
Et si objiciatur, quod concomitabatur, non tamen in primo instanti naturae, sed in secundo, et ita in primo instanti fuit extraneitas, quia carentia juris, quod conferebatur in secundo instanti, responsionem quaere.
Ad hoc potest dici (ut patet ex ultimo modo dicendi) quod licet in secundo instanti conferatur jus haereditatis, tamen in primo instanti illa est dispositio necessario consequens istam naturam humanam, et ideo non est extraneitas, ut ibi dictum est.