Exaudiet. Hic commendatur virtus exaudientis.
Et primo ponit virtutem. Secundo experimentum virtutis, ibi, hi in curribus. Potentatus dicit multitudinem potentiae. Potentatus est opus validum dominatoris. Et potest referri ad homines, ut sit sensus, salus dexterae tuae, qua salvas christum et nos per eum, apparet in potentatibus, idest in omni loco, qui virtuose et potenter est in nobis. Vel potest referri ad deum: et sic, salus dexterae tuae est in potentatibus, idest in magnitudine potestatis tuae: Ps. 67: qui educit vinctos in fortitudine. Et dicit, dexterae, quia duplex est salus dei. Una scilicet sinistra, qua salvat in temporalibus, bona temporalia largiendo: Ps. 48: homines et jumenta salvabis domine. Alia est salus dexterae, quae est aeternorum, qua salvat justos, dona tribuendo: Sap. 10: reddidit deus mercedem laborum sanctorum suorum. Consequenter ponit experimentum virtutis. Et primo ponit diversitatem fiduciae et gloriae quae est in hominibus. Secundo ponit eventum utrorumque, ibi, ipsi obligati sunt. Est enim duplex genus hominum.
Quidam enim ponunt totam spem suam in potentia saeculari: contra quos dicitur Hier. 17: maledictus homo, qui confidit in homine: Ps. 51: videbunt justi et irridebunt, et dicent etc..
Quidam ponunt spem in deo: psalm. 117: bonum est sperare in domino. Et ideo dicit, hi in curribus, et hi in equis; quasi dicat, quidam confidunt in potentia saeculari, de quibus dicitur hi in curribus etc.. Vel refertur ad pugnam, vel ad triumphos; quia quidam pugnant in curribus quidam in equis: Exod. 15: ingressus est Pharao cum curribus et equitibus. Vel ad triumphos, et tunc non confidunt, sed gloriantur: quia secundum Glossam, antiquitus erat duplex genus triumphi; unus major, alter minor. Primus dicebatur laureatus, quia victor coronabatur lauro; et hoc fiebat in curru.
Secundus dicebatur ovatio; et fiebat in equo.
Quasi dicat: quidam gloriantur in magnis, quidam in equis, ut in ovatione. Ovo, ovas idem est, quod laetari; et est tractum a pueris qui laetantur quando datur eis ovum. Sed nos magnis, idest gloriamur in nomine domini. Triumphus dicitur a tris, quod est tres, et phonos, quod est sonus; quia triplex sonus revertentibus victoribus exhibebatur.
Primo enim totus populus ei obviam exibat. Secundo omnes captivi sequebantur currum ejus ligatis manibus. Tertio ipse indutus tunica jovis sedebat in curru quem trahebant quatuor equi albi; et sic ducebatur ad capitolium. Sed in curru ponebatur cum eo servus quidam, qui colaphizabat eum dicens, cognosce teipsum.