LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
Et est DIGRESSIO declarans unde in animalibus causatur motus constrictionis et dilatationis.
Generaliter intelligendum, quod animalia habentia motum non participant motum localem nisi per sensum : quia non moventur nisi quando fit apprehensio delectabilis vel tristis alicujus: et ideo secundum quod percipiunt delectabile vel triste, ita moventur. Cum igitur imperfectissima animalia non habeant sensum nisi tactum et gustum secundum quod est quidam tactus, et habeant appetitum confusum causatum a delectationibus tactus, sequitur necessario, quod ipsa non moventur nisi motu dilatationis et constrictionis in eodem. loco manentia. Et causa hujus est, quod tactus non sentit rem nisi per medium intrinsecum : nec sentit aliquod tangibilium nisi conjunctum sibi per substantiam, ita quod ultimum ejus quod sentitur, sit simul cum ultimo ejus quod sentit.
Cum igitur non sit motus localis animalium propter aliud nisi quatenus animal motum delectabili conjungatur per
sensum, non potest esse motus de loco ad locum in animali quod non apprehendit delectabile vel triste, nisi in eodem loco conjunctum sibi : sed in eodem loco ad delectabile conjunctum sibi dilatatur, et a tristabili conjuncto sibi retrahitur per constrictionem : et hujusmodi animalia sunt adhaerentia locis suis immobiliter, et sunt quaedam ostrea et conchilia : et ideo quia propter immobilitatem a loco conveniunt cum plantis, et propter motum in loco non ad locum conveniunt cum animalibus, media esse dicuntur inter plantam et animal quod movetur de loco ad locum.
Amplius haec animalia necesse est habere locum inferius: et ea quae inferius sunt in aliis animalibus, oportet in ipso esse superius. Cum enim in animali necesse sit alimentum nutrimentum accipere, oportet esse os aliquod per quod nutrimentum accipiat. Cum autem pon accipiat nisi a loco in quo est, oportet quod os habeat conversum ad locum : et ideo est inferius loco infixum.
Amplius cum nutrimentum a loco tractum sit impurum et permixtum terrestri grosso quod non nutrit neque convenit substantiae ejus quod nutritur, oportet ipsum habere os non hians ut animalia, sed potius sugens per poros parvos sicut faciunt radices plantarum : et ideo talia animalia sugunt venis quibusdam radicalibus, et in hoc iterum cum plantis conveniunt.
Amplius cum per poros non ingrediatur impurum rejiciendum, sed potius purum incorporabile, sequitur quod hoc quod trahunt hujusmodi animalia, totum sit incorporabile : et non habent vias egestionum hujusmodi animalia, sicut neque plantae. Haec igitur sunt quae cum plantis habent communia.
Cum animalibus autem communicant sensu motum causante et in appetitu et in motu et in aliqua corporis mollitie. Sensus autem hujusmodi animalium est sicut sensus dormientis, qui non agit nisi quando evocatur aliquo tangente ipsum extrinsecus, et evocante ipsum sicut quando excitatur animal a somno : et hoc est quando tangitur a delectabili convenienti, vel tristabili inconvenienti : et quia vigilia est expansio animae et spiritus et caloris et humoris ad exteriora, sicut diximus in libro de Somno et Vigilia, ideo tunc movetur motu dilatationis : in contristantibus autem propter motum animae et spiritus et caloris et humoris ad interiora, propter fugam rei contristantis, movetur motu constrictionis. Sic igitur et hac de causa moventur ea quae immobilia sunt a suis locis.
Quaedam autem sunt quae a locis moventur, sicut stinchus et spongia, et animal cujus substantia est sicut albugo ovi, quae de loco ad locum moventur motu constrictionis et dilatationis, et moventur velociter, nec videntur habere sensum nisi tactum : et si habent gustum, non habent eum nisi per modum cujusdam tactus : et non habent os ad. figuram animalis comedentis, sed potius porosa sunt in una parte sui, et per poros sugunt humorem, nec habent vias apertas per quas emittatur superfluitas egestionis, sed ad modum plantarum trahunt nutrimentum prima digestione ab impuro separatum. Causa autem motus de loco ad locum esse videtur perceptio aliqua vel inquisitio nutrimenti in loco remoto: et videtur quod haec perceptio fiat per extensionem aliquam sensibilis per medium extrinsecum : et hoc non puto fieri nisi per aliquem confusum cum gustu odoratum : et quia olfactus eorum cum gustu confusus est, ideo organum odoratus in corpore suo determinatum in figura non habent.
Ex omnibus autem his patet, quod haec animalia non habent nisi sensum imperfectum et motum imperfectum : et ideo non habent in corporibus suis alas vel pedes. Sensum autem voco imperfectum, quando non habent nisi sensus magis naturales et materiales, sicut tactum et gustum secundum quod est quidam tactus : hi enim minime habent de
ratione sensus, et multum de ratione naturae, sicut ostendimus in scientia de Anima, et in scientia de Sensu et Sensato. Imperfectissima autem virtus motiva est, quae non movet nisi ad motus primi sensitivi quod est cor, et non movet ad imitationem alicujus caelestium corporum. Cor enim est primum sensitivum, et suus motus est per modum constrictionis et dilatationis. Signum autem imperfectionis sensus est, quod sensibile apprehensum non Addetur facere sensum nisi interius in primo sensitivo. Talis enim sensus, sicut jam diximus, esse videtur dormientis, et hic sensus multum habet naturae, et parum anima , sicut dicit Isaac, vocans tales sensus esse naturales.
Amplius talis sensus medium quoddam est corporis animati, sicut somnus medium est mortis et vitae : et quia motus sequitur sensum, ideo etiam sensus motus non est nisi primi sensitivi, ad cujus contractionem et dilatationem contrahuntur et dilatantur exteriora : et ideo ad talem motum organa motus natatilium vel gressibilium aut volatilium seu etiam reptilium natura non formavit. In his autem quae perfectiora sunt secundum sensus, sunt exteriora organa sensuum. Tactus enim organum perfectius, sicut in libro de Sensa et Sensato ostendimus, est intraneum, et est cor principaliter. Alii autem sensus in exterioribus fiunt organis : et quia perfectam habent sensibilium perceptionem, oportuit quod perfectionem haberent motus processivi, per quem moventur ad sensibilia apprehensa, eo quod sensibile salvat animal sentiens, et esset imperfectum animal nisi per motum conjungi posset sensibili apprehenso, sicut in libro tertio de Anima determinavimus.
Ex dictis igitur manifestum est, quod perfectio motus est a corde, procedente virtute motiva in membra exteriora, quae formata sunt ad motum ambulationis, vel volationis, vel reptionis, vel natatio nis.
De modo hujus motus, licet jam in libro de Motibus animalium hoc quod nos sensimus, tradiderimus, tamen quia in Campania nobis juxta Graeciam iter agentibus, pervenit ad manus nostras libellus Aristotelis de motibus animalium, et hic ea quae tradidit, interponere curavimus, ut sciatur si in aliquo ea quae de proprio ingenio diximus, deviant a Peripateticorum principis subtilitate.