CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quis liberalior sit ex acquisitis vel ex haereditate possessis divititis ?
Nihil autem prohibet, qui minora dat, aliquando liberaliorem esse eo qui dat majora, si scilicet ille qui minora dat, a majoribus facultatibus faciat dationem.
Communiter tamen liberaliores esse videntur, qui accipiunt substantiam ex
haereditate ad se devolutam,quam illi qui possident eam proprio studio acquisitam. Et hoc est ideo, quia haeredes divitiarum nunquam experti sunt indigentiam : et ideo non multum curant supplere indigentiam quam non sunt experti. Qui autem ex lucro possident, praeteritae indigentiae memores, timent de indigentia et semper retentivi sunt ne iterato indigentiam incurrant. Hujus autem alia causa est, quia naturale est unicuique opera sua diligere, quae proprio labore parata sunt : sicut parentes suos natos diligunt etiamsi deformes sint, et poetae propria diligunt poemata, et sic est in omnibus. Quia ergo peperit divitias, ma gis diligit eas quam qui accepit eas ad se aliunde devolutas. Et quod minus diligitur, citius datur. Heres igitur divitiarum magis dispositus est ad dandum, quam qui possidet eas ex lucro. Et hoc videtur velle Ovidius dicens :
Non minor est virtus, quam quaerere, parta
[tueri.]
Ditari autem liberalem non est facile : eo quod ex intentione nec acceptivus est, nec custoditivus est pecuniae sed potius ex intentione est emissivus,sive per sumptus, sive per donationes .: nec honorat divitias propter ipsas divitias, sed utitur eis gratia donationis. Et ex hoc accidit quod in liberalibus maxime consuevit accusari fortuna, quod caeca sit, nec sciat quibus dare oportet : quia his qui maxime digni sunt et communicativi suorum, divitias non dat, et nequaquam ditantur : sua autem non communicantes superditantur quamvis hoc non contingat secundum fortunam. Non enim contingit irrationabiliter. Rationabile enim est quod pecunias habere non possit cumulatas, qui non curat ad habendum, sed potius ad emittendum : quemadmodum nec in aliis : quia qui non curat habere sanitatem,sanitatem non habebit. Et quamvis propria non curet ad possidendum, sed totam intentionem habeat ad dandum : non tamen dabit quibus non oportet, nec quando non oportet nec quaecumque sunt alia talia circumstantiarum. Nullam enim illarum omittit: si enim sic daret, non operaretur secundum liberalitatem : consumens etiam facultates in quae non oportet, postea non haberet consumere in quae oportet. Liberalis igitur in dando est quibus oportet : et etiam indecens datio non competit liberali.
Qui autem superabundat in dando, prodigus vocatur : propter quod tyrannos qui multa expendunt in satellites alios depraedantes, et ex hac praeda divitias cibi facientes, non dicimus prodigos. Multitudo enim possessionis acquisitae non facile videtur superabundare cum dationibus et cum sumptionibus expensarum factarum a prodigo. Tyrannus autem ex multorum oppressionibus divitias sibi parans, per dona et sumptus quae facit, possessionis quaerit superabundantiam.
Ex omnibus his colligitur, quod liberalitas est medietas, et virtus existens circa pecuniarum dationem et sumptionem : et quia liberalis dabit et expendet in quae oportet, et quaecumque oportet, et quod similiter est in parvis et magnis datis, et quod dat delectabiliter vel sine tristitia dabit, et boni gratia, quod est scilicet bonum honestatis, et libera datione. Propter quod dicit Eustratius, quod non graviter dabit, nec suam praedicans donationem : quia gloriam et honorem per donationem non venatur. Neque dabit coram testibus, quia non dat venatione majoris lucri. Nec dat propter timorem, quia talis datio non est liberalis. Liberalis etiam accipiet unde oportet, et quaecumque oportet : sed hoc non facit propter pecuniam quam appetit ut bonam, vel bonam sibi : nec facit hoc ut non injustus videatur, vel sit : quemadmodum Plato ait " in urbanitatibus, quoniam homines de justitia posuerunt leges, non gratia ejus quod est injusta facere, sed timore ejus quod est non injusta pati. " Quamvis enim hoc in legibus observetur, tamen virilis ad hoc non determinatur, sed potius ad bonum et bene facere determinatur primo et principaliter, consequenter autem a"I nihil turpe committere. Accipiet igitur liberalis unde oportet, non ut non injustus vel non turpis sit, sed ut honestus et clarus sit in datione. Cum enim virtus liberalitatis circa ambo sit medietas quaedam, utrumque istorum, scilicet accipere et dare, liberalis faciet ut opor-
tet. Decentem enim dationem decens sequitur acceptio : nec ad unum morem honestatis vel turpitudinis referri potest indecens acceptio et decens datio. Secundum morem ergo indecens acceptio, contraria est decenti dationi : unde dationes et acceptiones secundum morem honesti consequentes simul sunt in liberali. Contrariae autem secundum morem acceptiones et dationes, manifestum est quod non possunt simul esse in ipso. Quia quamvis datio et acceptio non sint contrariae secundum formas : tamen indecens acceptio et decens datio, vel e contrario indecens datio et decens acceptio, modum contrariorum habent in hoc quod in eodem subjecto secundum unum et eumdem morem esse non possunt.