In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit: " Et in diebus illis, " in quibus alii cadent per hypocrisim, alii per haeresim, alii per violentiam, alii per fraudem, " quaerent homines mortem, " scilicet, corporalem. Glossa, timentes lapsum : quia desiderabunt mori, nimia tribulatione pressi, et taedio vivendi affecti. Sicut Elias, III Regum, XIX, 4, petivit animae suae ut moreretur.
" Et non invenient eam, " Glossa, ut probatiores reddantur, vel etiam propter minores, ne de morte eorum scandalizati desperent, absque consolatoribus remanentes.
" Et desiderabunt mori. " Quasi dicat : Non quocumque modo quaerent, sed magno desiderio. Jerem. VIII, 3 : Eligent magis mortem quam vitam.
" Et fugiet mors ab illis, " ne grex Domini deseratur inter dentes luporum. Beda : " Sicut Cyprianus sub Deciana persecutione conquestus : Volentibus, inquit, mori, non permittebatur occidi. "
" Et similitudines locustarum, similes equis paratis in praelium : et super capita earum tamquam coronae similes auro. "
Supra tetigit concessam potestatem haereticis, hic describit eos multis modis.
Et dicuntur tria. Primo, describuntur a conditionibus quae pertinent ad operationem mali. Secundo, a conditioni- bus quae pertinent ad declinationem boni, ibi, v. 9 : " Et habebant loricas. " Tertio, dicitur in quo habebant potestatem nocendi, ibi, v. 10 : " Et potestas earum. "
In prima parte dicuntur tria. Primo, ponitur desiderium nocendi. Secundo, ponitur causa, ibi, " Et super capita earum. " Tertio, modus et forma, ibi, " Et facies eorum. "