IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Continet hoec littera aliquot dicta. Primum : in baptizante requiruntur, virtus motiva, vox et usus rationis. Secundum : si Angelus bonus baptizaret, valide faceret. Tertium : si Angelus malus id faceret, sine revelatione, pro nihilo haberetur. Quartum : maxime congruum est Baptismum a solo homine viatore fieri. Quintum : inter homines solum Sacerdotem baptizare ex officio, congruum est. Adde Diaconis ex officio baptizare competere, in absentia seu jussu Sacerdotis. Tertull. lib. de Bapt. Hieron. dialog. contra Lucifer.
Respondeo (a), cum oporteat baptizantem abluere baptizatum, quod est active facere corpus ejus contingi ab aqua; et hoc vel per motionem corporis ad aquam, utpote immergendo, vel per motionem aquae ad corpus ejus, puta perfundendo vel aspergendo; necessaria requiritur in baptizante virtus motiva, qua potest aliquo istorum modorum active abluere alium. Cum etiam oporteat ministrum proferre verba, in quibus est forma, necesse est ipsum posse loqui. Cum etiam requiratur intentio in ministro (ut dicetur in tertio articulo), necesse est ipsum habere usum rationis. Simpliciter ergo nullum suppositum naturae intellectualis excluditur a posse baptizare, nisi propter aliquem illorum trium defectuum, vel propter plures, vel omnes simul.
Cum (b) ergo non Sacerdotes multi possint habere, et habeant haec tria, sequitur quod simpliciter possint baptizare. Dixi autem generaliter, suppositum naturae intellectualis, quia si bonus Angelus baptizaret in corpore assumpto cum omnibus praedictis conditionibus, tunc supponendum esset verum esse ejus Baptismum, quia non fleret, nisi de praecepto Dei; nec esset ille baptizatus ab Angelo iterum rebaptizandus, sicut Michael prohibuit Episcopo dedicare Ecclesiam suam in monte Gargano, asserens eam a se dedicatam fuisse.
Si (c) etiam malus Angelus in corpore assumpto baptizet, et constet quod esset de praecepto Dei, talis habendus esset pro baptizato, quia oportet malum Angelum etiam invitum obedire Deo. Sed non esset sine certa revelatione super hoc habita credendum, quod malus Angelus vere baptizaret ; tum quia Deus non ministrat Sacramenta per exclusos finaliter a salute: tum quia si non esset arctatus de praecepto divino ad oppositum, supponendum est semper ipsum fraudulenter agere, nec complete facere ea, quae essent necessaria ad salutem baptizati, propter inimicitiam, quam habet ad salutem hominum ex invidia procedentem.
Generaliter (d) etiam congruum est ab homine viatore conferri Baptismum, et non ab Angelo aliquo: tum quia Christus, qui instituit, homo fuit; tum quia in Sacramento est aliquid sensibile, et aliquid spirituale, et per consequens magis congruit ministro, et utenti sensu et intellectu, quam pure intellectuali: et tertio, quia per susceptionem Baptismi adscribitur aliquis ut sit membrum Ecclesiae militantis: ergo congruum est hoc fieri per aliquem in illa Ecclesia.
(e) Tandem dico, quod licet secundum praedicta quodlibet suppositum habens tres praedictas conditiones possit baptizare, etiam cum hoc congruit solum hominem viatorem baptizare; congruum tamen est inter viatores solum Sacerdotem baptizare, et soli Sacerdoti congruit ex officio.
Cujus est ratio, quia per Baptismum recipitur baptizatus in collegium Ecclesiae militantis: receptio autem alicujus in collegium pertinet ad praesidentem et habentem auctoritatem in collegio ; et ideo quanto aliquis haberet majorem auctoritatem in Ecclesia, tanto magis pertineret ad eum recipere et introducere in Ecclesiam, et per consequens baptizare. Unde magis competeret Episcopo quam simplici Sacerdoti, si sufficere possent Episcopi: sed propter paucitatem Episcoporum, et pluralitatem baptizandorum, regulariter conceditur omnibus Sacerdotibus.
Per hoc apparet ad auctoritatem Isidori. Loquitur enim de officio baptizandi, quia illud est commissum Sacerdoti.
Ad rationem, dico quod solus Sacerdos potest dimittere peccata, per modum judicis, vel arbitri, quomodo remittuntur in Poenitentia; sed in Baptismo virtute Sacramenti, absque arbitrio, vel judicio remittuntur.
Circa secundum principale quaero tria : Primo, an unitas Baptismi necessario requirat, quod ab uno ministro conteratur. Secundo, an requirat simul esse ablutionem, et prolationem verborum.
Tertio, quia unum est in se indivisum, et ab alio divisum, an requirat baptizantem esse discretum personaliter a baptizato.