IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(d) Si dicatur. Hic Doctor docet modum tenendi quod Christus non fuit adoptivus, et tamen Maria fuit filia adoptiva, licet uterque innocens. Et dicit, quod requiritur talis innocentia, quod ex generatione non habeat unde possit contrahere peccatum originale, et hoc fuit in Christo ratione naturae humanae : solum enim geniti per rationem seminalem habent unde possint contrahere peccatum originale, ut patet in 2. dist. 30. Sed Christus non fuit genitus secundum naturam humanam ex aliqua ratione seminali, sed tantum ex purissimis sanguinibus, sicut dicit Damascenus, ideo non habuit unde possit contrahere aliquod peccatum, et per consequens non fuit filius adoptivus. Hoc tenendo oportet dicere Adam non fuisse filium adoptivum in statu innocentiae, nec Angelos fuisse filios adoptivos, quia semper fuerunt innocentes, quod tamen videtur inconveniens.
(e) Praeterea, patet in adoptione humana. Secundo dicit quod non oportet adoptivum fuisse extraneum, hoc est, inimicum, neque ex actu proprio, ut ex peccato actuali, neque ex actu parentum, scilicet ex peccato originali, quod contrahitur in nobis ex actu parentum, hoc est, ex peccato actuali Adam, ut patet in 2. dist. 30. talis enim inimicus communiter non adoptatur, sed magis dilectus altero istorum modorum, scilicet vel ex actu proprio vel ex actu parentum, quo movetur ad eum diligendum. Sequitur : Ergo sufficit extraneitas, quae est carentia juris in haereditate adoptantis, et hoc quantum ex generatione naturali. Doctor dat aliam responsionem, quod posito quod aliquis non habeat unde contrahat peccatum aliquod, adhuc tamen potest dici extraneus in haereditate aeterna, quia si ex generatione naturali non habeat gratiam gratum facientem, perquam quis habet jus succedendi in haereditatem aeternam, adhuc erit extraneus, et sic poterit adoptari. Ad hoc ergo, ut quis non posset adoptari, non tantum requiritur quod ex generatione naturali non habeat unde possit contrahere peccatum, sed etiam requiritur quod ex tali generatione habeat gratiam. In proposito patet quod Christus ex generatione temporali non habuit gratiam, patet, quia prius fuit genitus temporaliter quam gratia sibi fuisset infusa, ut supra patuit dist. 2. et sic posset concedi Christum fuisse Alium adoptivum.
(f) Qui istam rationem non concedit. Adhuc Doctor adducit aliam rationem, qui vult tenere Christum non fuisse filium adoptivum, et dicit quod talis sic dicens potest dicere quod in filio adoptato requiritur talis extraneitas, quod in instanti generationis naturalis non habeat jus in haereditate, ita quod prius habet esse naturale secundum quod sit extraneum, antequam adoptetur, ita quod in illo instanti temporis quo generatur, non habeat gratiam, et sic in tempore sequenti poterit adoptari, infundendo sibi gratiam. Sed in proposito, Christus in eodem instanti temporis quo temporaliter fuit genitus, habuit summam gratiam, ut supra patuit dist. 2. et infra magis patebit dist. 13. et 18.
(g) Sed haec ratio non videtur sufficere. Adhuc Doctor assignat aliam rationem, tenendo Christum fuisse filium adoptivum, et dicit quod quis potest dici extraneus, quando in primo instanti naturae quo generatur, non habet gratiam, et in secundo instanti naturae infunditur gratia, et sic in secundo instanti naturae vere adoptatur. Hoc modo Christus in primo instanti naturae quo fuit genitus temporaliter non habuit gratiam, sed tantum in secundo instanti naturae, ut supra patuit dist. 2. quia habitus et actus praesupponunt esse, et per consequens Christus potest dici filius adoptivus. Et hoc modo non videtur sequi inconveniens, quod sic dicatur filius adoptivus.
(h) Si hoc non placet, etc. Ultimo loco Doctor si non placet dicere Christum adoptivum, dat modum singularem tenendi Christum non fuisse adoptivum, dicens: Ille non potest adoptari, qui ex generatione naturali habet jus succedendi, sic intelligendo, quod in instanti primo naturae, quo accipit esse, vel actu habeat gratiam, vel dispositionem de congruo ad gratiam conferendam in secundo instanti naturae ; sed Christus ex generatione temporali, etsi in primo instanti naturae non habuerit gratiam, habuit tamen in primo instanti naturae dispositionem de congruo ad gratiam infundendam in secundo instanti naturae, ita quod talis gratia in secundo instanti naturae necessitate congruitatis concomitatur generationem illam, ut dispositionem de congruo, et sic Christus non potuit adoptari. Angeli vero etsi habuerint gratiam in instanti creationis, ita quod in primo instanti naturae habuerunt esse, et in secundo instanti naturae gratiam, tamen talis gratia non comitabatur necessario ad ipsam creationem ut dispositionem de congruo.