REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum spes sit virtus Theologica a fide et charitate distincta ?
Alens. 3. p . q. 75. m. I. et 2. D. Thom. hic q. 8. art. 2. et 2. 2. q. 17. art. 15. D. Bonavent. hic art. 2. q. 3. Richard. art. 3. q. I. et 2. Durand. q. I. Gabr. q . I. Vasq. I. 2. d. 86. c. I. et 3. p . d. 47. cap. 2. vide Scot. 2. Met . q . 2. et 3. In quibusdam haec quaestio discrepat a textu Oxoniensi.
Quod non, quia spes est passio quaedam secundum Philosophum, 2. Ethic. c. 5. Sed nulla passio est virtus Theologica, cum passio non sit nisi in virtute sensitiva ; igitur, etc.
Item, virtus Theologica non est in nobis, nisi a Deo infundatur aliquid in nobis ; sed sine hoc quod Deus nobis aliquid infundat, possumus habere spem acquisitam sufficientem, et ex illa naturaliter acquisita possumus certitudinaliter sperare praemium a Deo. Patet, quia ex naturalibus certitudinaliter speramus promissa ab homine ; ergo quanto magis a Deo ; ergo, etc.
Item, est medium malitiarum desperationis et praesumptionis ; igitur si est virtus, erit moralis, non Theologica, quia in illa non potest esse excessus et defectus, ut puta inter extrema et medium. Quod hujusmodi virtus non sit in medio, patet, quia habet Deum pro objecto ;
respectu autem Dei non potest esse excessus, ut homo nimis diligat eum, vel credat, etc.
Item, sicut intellectus est unum perfectibile, ita voluntas est aliud ; igitur cum unum perfectibile sufficienter perficitur una perfectione, ita et reliquum ; et ideo tantum sunt duo perfectibilia respectu perfectionum supernaturalium, scilicet voluntas et intellectus, et haec ratione unius objecti ; igitur erunt tantum duae supernaturales perfectiones, cum ad duo perfectibilia respectu unius objecti numero sufficiant duae perfectiones, et voluntas sicut perficitur charitate, ita intellectus fide.
Dices, tres sunt partes imaginis, ideo requiruntur tres virtutes distinctae, ut tota imago perficiatur.
Contra, tunc virtus Theologica esset in intellectu alia a fide, ita quod fides in intelligentia, et spes in memoria, et una tantum esset in voluntate ; hoc autem falsum est ; non enim est spes in memoria, quia ut communiter ponitur, non est virtus intellectualis.
Contra 1. Cor. 14. Nunc mitem manent fides, spes, charitas.