Ipsi. Hic ponitur diversus eventus, quia est eventus malorum. Hieronymus habet, incurvati, et tunc planum est, quia incurvatio est via ad casum, et sic potentia mundi paulatim deficit. Vel, obligati, quia bona temporalia ligant, et maxime peccatores: Sap. 14: creaturae dei factae sunt in odium et in muscipulam pedibus insipientium, idest peccatorum. Unde dicit, et ceciderunt, quia finaliter conterentur: isa. 8: cadent, et conterentur; et irretientur, et capientur. Item eventus potentiae, cum dicit, nos autem surreximus paulatim; michaeae 7: cecidi, consurgam; cum in tenebris sedero, dominus lux mea est. Et erecti sumus.
Sicut inclinatio est via ad casum, ita erectio, est via ad rectitudinem status. Et hoc in sanctitate est.