DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
De aromatibus hujus horti, et pauca sunt hic capitula.
Hortus conclusus, soror mea, sponsa , etc.
De aromatibus et aromaticis speciebus horti conclusi dicitur, Cantic. iii, 6 : Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae, et thuris, et universi pulveris pigmentarii ? Verba sunt Salomonis in persona universitatis Angelorum et hominum beatorum. Potest etiam esse vox caelestium virtutum stupentium de tam solemni et admirabili assumptione generis humani in beata Virgine, cum totum fere genus humanum descenderat in infernum : quia ignis inferni devoravit fere omnia speciosa deserti, id est, mundi, sicut dicitur, Joel, I, 19. Haec speciosa sunt clerici, monachi, milites, virgines, et hujusmodi. Dicunt ergo admirative : Quae est ista, etc. ?
Nota, quod ter fit haec quaestio in Canticis : Quae est ista quae ascendit, etc. ? Primo, Cantic. iii, 6, ut hic. Et ponitur hic quaestio admirativa de sua sanctificatione. Unde sequitur : Ex aromatibus myrrhae, et thuris, etc. Et haec prima ejus ascensio fuit in nativitate, Secunda fit de conversatione in progressu vitae, Cantic. VI, 9 : Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, scilicet in nativitate, pulchra ut luna, in progressu vitae, electa ut sol, in glorificatione? Tertia fit, Cantic.VIII, 5, de ejus glorificatione, ubi dicunt Angeli admirantes : Quae est ista quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectumsuum ? Prima, de magnificentia gratiae. Secunda, de magnificentia meriti. Tertia, de magnificentia gloriae.
Vel sic : Quae est ista quae ascendit per desertum, hoc est, per mundum per supereminentiam gratiae, progreditur per profectum vitae, ascendit de deserto, id est, mundo per excellentiam gloriae ? Dicitur ergo : Quae est ista? Admirando fit haec questio, non dubitando. Quae est ista, id est, quam admirabilis, quam dilecta, quam praecellens omnes creaturas, quantis praeconiis attollenda, quanta admiratione dignissima, quod non solum totum mundum, sed et totum caelum circumquaque suavitatis inaestimabilis odore perfundit.
Quae est ista ? Glossa prima : Quam digna, vel quam admirabilis. Et admirantur quatuor in Virgine qui hoc quaerunt. Primum est puritas innocentiae, quam tantam habuerit, quod nec concupiscentiam sensit, quod est supra consuetudinem. Secundum, superabundans gratia quam tantam habuerit, ut sibi et toti mundo sufficeret copiose. Unde dicta est gratia plena, et hoc supra meritum. Tertium, fructus ventris sui : quia natura mirante suum genuit genitorem, Deum scilicet, quod fuit supra naturam. Quartum, gloria ascendentis, quod fuit supra omnem rationem. Quis enim capere posset delicias ascendentis ? Unde, Cantic. VIII, 5, dicitur deliciis affluens, Aut delicias ad quas ascendit, quas nec
oculos vidit, nec auris audivit, etc, Quae ascendit. Notandum, quod Heva descendit, sed Maria ascendit. Unde et competenter verbum attribuitur ascendendi. Eleva enim descendit tripliciter. Primo, per culpam inobedientiae, magis obediens serpenti quam Deo. Secundo, per maledictionem. Unde dictum est ei : Multiplicabo aerumnas tuas, ei in dolore paries filios . Tertio, per subjectionem. Unde I Sub viri potestate eris, etc. Maria autem ascendit contra culpam per gratiam, contra maledictionem per tractus benedictionem , contra servitutem per integerrimam libertatem. Effecta est enim regina Angelorum.
Quae ascenditi quasi per quinque gradus. Primus attenditur in hoc quod in utero matris sanctificabatur. Unde : Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus . Secundus, quod sanctificata gratia replebatur. Unde : Gratia plena . Beatus Bernardus : " Quid mirum si gratia plena, cum qua Deus erat? " Tertius, quod repleta gratia de virtute In virtutem progrediebatur, Id est, de activa ad contemplativam, et e converso, ut vere posset dicere : Gratia Dei in me vacua non fuit . Quartus, quod progrediens fecundabatur : quia enim illius opera et maxime votum virginitatis pius omnibus aliorum operibus Domino placuerunt, ideo descendit in eam Filius Dei, et eam. fecundavit opere Spiritus sancti. Quintus, quod fecundata exaltabatur super omnes choros Angelorum.
Aliter : Quae ascendit, scilicet de originali ad sanctificationem. Item, Quaeascendit : quia ascensiones in corde suo in valle lacrymarum disponens. Item, Quae ascendit quasi gradatim de virtute in virtutem se promovens, singulos sanctorum ordines beatitudine et gratia transcendens, continue de bono in melius
proficiens, Intus contemplatione et sanctis desideriis, foris bona operatione et virtutum exemplis. Item, Quae ascendit de gratia ad meritum, de merito ad praemium. Vel melius : Quae ascendit de gratia virginitatis ad gloriam genitricis, nec cujuslibet, sed Dei. Item, Quae ascendit de humilitate ancillae ad virginitatem reginae. Vel, Quae ascendit de sterilitate virginitatis, ad fecunditatem genitricis, virgo purissima perseverans.
Sequitur : Per desertum, id est, per mundum, qui. dicitur desertum propter abundantiam duplicis mali, scilicet culpae et paenae, et propter inopiam spiritualis boni. Vel, per desertum, id est, discretione mundi quem habuit pro deserto, cujus contemnens concupiscentias et delectabilia, spiritualibus adhaesit deliciis, designata per vitem, ficum, et olivam , quae noluerunt provehi inter ligna, id est, per ipsum caelum quod deseruerunt peccantes Angeli. Unde et appellatur desertum per quod ascendit in sua assumptione, Angelorum et sanctorum transgrediens ordines universos, ascendens usque ad dexteram sedentis in throno. Unde designatur per Bethsabee, cui positus est thronus juxta filium suum regem Salomonem, et sedit ad dexteram ejus . Vel, per desertum, sicut quidam volunt, et per hoc quod ipsa fuit desertum secundum multas deserti proprietates. (Quaere titulo de terra, ubi Maria appellatur desertum.) in sequenti sermone invenies multa alia de hoc deserto.
Ascendit, inquam, sicut virgula fumi, id est, ad instar virgulae et fumi. Vel, ad instar fumi ascendentis in altum gracilis et recti, habentis figuram virgulae. Est autem virgula fumi evaporatio odorifera ascendens a speciebus, et ipsa fuit virgula fumi per vaporem ubique diffusum, myrrhae, id est, castitatis suae. Unde dicit, Eccli.XXIV, 20 : Quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris, et thuris, id est, charitatis suae. Unde et dicitur, Cantic. IV, 11 : Odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.
Item, Sicut virgula fumi: fumi, dico, editi ex aromatibus myrrhae et thuris accensis. Aromata ista virtutes sunt redolentes in se, et animam in qua continentur, quasi pyxidem continentem aromata quae faciunt bonum odorem, sicut videre est in vasis apothecariorum. Vel, ex aromatibus myrrhae, ei thuris, intransitive, hoc est, ex myrrha et thure, quae sunt aromata, id est, ex carnis mortificatione, quae per myrrham, et orationis devotione, quae per thus designatur. Fumi etiam editi ex aromatibus universi pulveris pigmentarii, id est, contriti vel confecti a pigmentario, id est, a Spiritu sancto de quo dicitur, Eccli.XXXVIII, 7 : Unguentarius faciei pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis. Per myrrham quae vermes necat et corpora mortua a putredine conservat, designatur paenitentia quae pravos motus mortificat, et mentes paenitendum praeservat a corruptione peccati, et consistit in duobus, in carnis castigatione, et bonorum operum exeicilatione. Utroque enim modo carnalis affetus in nobis mortificatur.
Vel. Per myrrham quae amari saporis est, multitudo amaritudinum, quas passa est mentaliter in. Filii passione. Per thus virgineas mentis devotio suspirans ad Filium et desiderans ipsum sequi. Unde et dicebat, Cantic. v, 8 : Filiae Jerusalem, id est, o vos virtutes angelicae supernam Jerusalem inhabitantes, nuntiate dilecto, id est, filio meo, quia amore langueo.Et universi pulveris pigmentarii. Per universum pulverem pigmentarii designatur aliarum virtutum universitas. Per hoc quod dicit universi, innuitur quod beatae Virgini nulla defuit virtus, nec puritas Angelorum, nec fides Pa-
triarcharum., nec scientia Prophetarum, nec zelus Apostolum, nec patientia Martyrum, nec sobrietas Confessorum, nec innocentia aut humilitas Virginum. Vel, per myrrham designatur actio, in qua Maria non habuit similem : quia omnia pietatis opera quae solent aliis pauperibus exhiberi, ipsa Filio suo pauperi exhibuit. De quibus invenies , ibi, Intravit Jesus in quoddam castellum , etc. Per thus devotio. Per universum pulverem pigmentarii comptemplatio figuratur. Et in tribus istis virtutibus, scilicet actione, devotione, contemplatione, omnes alias intellige, quarum omnium omnimoda plenitudo fuit in Virgine gloriosa. Nec dicitur eae aromatibus myrrhae, et thuris, et aliorum aromatum, sed universi pulveris pigmentarii, quasi ipsa aromata sint in pulverem quemdam per humilitatem redacta. Universi igitur dicitur propter multitudinem eorum de quibus surgit contemplatio, quae multo plura sunt quam ea in quibus consistunt actio et devotio. Vel etiam ideo dicit universi pulveris pigmentarii, quia sicut aromaticae species et pigmenta redacta in pulverem valent ad confectionem, et reddunt spiramentum boni odoris: sic virtutes cum animum non extollunt, sed quasi in pulverem et quasi in nihilum rediguntur respectu habentis, perducunt ad perfectionem, et reddunt famam bonae opinionis. Vel ideo dicitur universi pulveris pigmentarii: quia Maria confecit claretum de vino et aromaticis speciebus, quo Filium potat et caelestes convivas. Unde et pincerna gloriae congrue appellatur. Unde, Cantic . vii, 9, dicit ei sponsus: Guttur tuum sicut vinum optimum. Et ipsa respondet: Dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. Item, Cantic. viii, 2, dicit ipsa dilecto: Dabo tibi poculum ex vino condito, etc. Ipsa etiam caelestes laetificans convivas, dicit eis, Cantic. v, 1: Comedite, amici, et bibite: et inebriamini, charissimi. Pig- mentarius Christus est, qui largitur virtutes, et cujus gratia acquiruntur. Vel juxta sensum moralem, pigmentarius est
homo qui operam dat virtutibus acquirendis, conservandis, exercendis. Dicitur autem Christus pigmentarius universi pulveris, id est, perfectae humilitatis : quia verbo et exemplo docuit nos omnem humilitatis gradum, scilicet subdere se majori, pari, et minori. Subditus enim fuit Patri cui par est secundum humanitatem. Subditus etiam fuit Mariae et Joseph, qui longe inferiores eo erant. Ideo dicit, Matth. III, 15, beato Joanni : Sic decet nos implere omnem justitiam, id est, omnem gradum humilitatis in nobis exhibere. Ideo dicit, Matth. XI, 29 : Discite a me, etc.
Item, Universus pulvis hujus pigmentarii, virtutum universitas, quae omnes per humilitatem in minutissimum pulverem redigendae sunt. Unde dicitur, Exod. xxx, 36: Cum in tenuissimum pulverem universa contuderis, etc. Et quanto subtilius teruntur et comminuuntur per omnimodam humilitatem, de qua dicitur, Eccli.VII, 19 : Humilia valde spiritum tuum, etc. tanto in naribus Domini suaviorem reddunt odoris fragrantiam, et sic contunduntur patientia quae per contusionem, et humilitate quae notatur per pulverationem. Sic pulverizatus erat Abraham vocans se pulverem et cinerem . Similiter David dicens : Humiliatus sum usquequaque, Domine : vivifica me , etc. Sicut ipse Christus dicens: Ego sum vermis et non homo . Sic et beata Virgo, sicut patet.
Moraliter haec interrogatio, Quae est ista, etc. ? est ipsius Prophetae, scilicet Salomonis vel Angelorum admirantium profectum animae paenitentis. Nec quaerunt qualis est ista, vel quanta, sed quae : quia de qualitate et quantitate ipsius quoad gloriam ad quam ascendit ipse visus quo datum est illis eam videre, certos efficit. Sed quod creatura tam vilis ut est homo qui Creatorem suum negaverat et diabolo se subdiderat, et abjectis ornamentis virtutum, sordibus peccatorum se inquinaverat, ad tantam gloriam assumatur, admirantur, et dicunt: Quae est ista quae ascendit per desertum, idest, per paenitentiam? Sicut enim filii Israel per desertum de aegypto venerunt in Jerusalem, sic de mundo per paenitentiam ascenditur in caelum. Postea vero modum ascendendi determinant, cum dicunt: Sicut virgula fumi, id est, paupertate gracillima, intentione rectissima, levis sine pondere peccatorum, erecta desiderio aeternorum, procedens ex aromatibus myrrhae, et thuris, et universi pulveris pigmentarii, idest, ex carnis mortificatione, orationis devotione, humilitatis perfectione. Haec tria animam paenitentem habilem faciunt ad ascendendum, et removent omne impedimentum. Nam per primum sanantur pestes corporis, per secundum pestes mentis, ut dicit Hieronymus. Per tertium anima conducitur ante Deum. Unde, Eccli. xxxv, 21: Oratio humiliantis se nubes penetrabit, et donec propinquet non consolabitur : et non discedet donec Altissimus adspiciat.
Maria dicitur fumus: quia gracilis et subtilis per innocentiae puritatem, et seipsam semper gracilians per summan humilitatem. Unde cum eligeretur in matrem Domini, se obtulit in ancillam . Gracilis etiam per paupertatem: quia omnia temporalia contemnebat: vel si ea aliquando habuit, largiter erogabat. Gracilis etiam per carnis extenuationem : quia licet numquam peccaverit, semper in paenitentia mansit. Fuit etiam gracilis: quia caelestibus extenuata disciplinis et subtilis invita contemplativa. Gracilis etiam ut sine obstaculo transiret per
arctam viam, et intraret portam quae ducit ad vitam .
Quia libere alta peteris per subtilitatem contemplationis et rectitudinem intentionis. Usque ad caelum enim attingebat stans in terra ,
Quia agilis: levi enim cursu, levi saltu velut Idithum, id est, transiliens omnes vitiorum spinas, lutulenta et foveas transiliit. Agilis etiam per officiositatem quando se transtulit ad beatam Elisabeth visitandam. Agilis etiam per obedientiam deferens Filium ad templum, et fugiens cum eo in aegyptum.
Quia levis, id est, sine ponderositate peccati: et ideo sursum continue ferebatur desiderio aeternorum.
Quia flexibilis per humilitatem quoad se, per obedientiam quoad Deum, per compassionem et pietatem quoad proximum.
Quia virgula per humilitatis diminutionem, quae maxime cooperatur ad. ascensionem : quia qui se humiliat, exaltabitur .
Quia obscura per tribulationum multitudinem quas patiebatur amore Filii sui. Unde dicit, Cantic. 1, 5 : Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol, id est, Filius meus. (Quaere titulo de pulchritudine ejus.)
Quia aromatica per bonam opinionem et devotionis fragrantiam. Unde sequitur: Sicut virgula fumi ex aromatibus , etc.
Quia calida per dilectionem. Unde et xlicitur virgula fumi, qui de igne procedit : quia desiderium ex amore venit. Ipsa enim ardore Spiritus sancti accensa, sic ascendendo profecit in gratia, sic ascendit in gloria, quod omnem cognitionem humanam excedit. Ideo dicitur virgula fumi, qui naturaliter ascendit, et quasi occulte: quia visibiliter ascendens disparet in momento. Similiter et ipsa dis- paruit, quia quantum ascenderit, ratio humana non capit , sed sapit. Modus etiam ascensionis suae occultus fuit: quia utrum in sola anima, an in anima simul et corpore ascenderit, praeelegit Ecclesia pie nescire, quam temere aliquid diffinire.
Quia quanto magis ascendit, tanto amplius extenuatur et subtiliatur. Sic etiam fidelis anima quo magis proficit in virtute, tanto magis humiliatur in se, sicut patet in Maria, quae cum peteretur in matrem Domini, quod erat ei summa dignitas, se obtulit in ancillam, quod erat summa humilitas. Exemplum de Abigail . Similiter quanto magis ascendit in cognitione Dei, tanto magis nihil efficitur in oculis suis. Quod patet in Abraham, qui postquam apparuit ei Dominus, se pulverem et cinerem appellavit. . Job, xlii, 5 et 6: Nunc oculus meus videt te : idcirco ipse me reprehendo, etc.
Quia fumus provocat lacrymas, et pia Mariae recordatio lacrymas devotionis. Unde dicunt fideles animae in Psalmo CXXXVI, 1 : Flevimus, cum recordaremur Sion, id est Mariae.
Item, Fumus ascendens de aromatibus incensis est gratiarum actio de virtutibus sibi datis, quae incensae erant igne charitatis, quas non sibi, sed Dei gratiae adscribebat. Vel, in ascensu fumi versus caelum potest ejus recta intentio figurari. Et nota, quod non dicitur hic virgula fuisse ligni insensibilis et duri, sed fumi, qui speciem habet, sed substantiam non habet. Cum enim cernitur, aliquid esse videtur: cum manus apponitur, nihil invenitur. Sic beata Virgo videbatur hic esse per carnis speciem, sed hic non erat per dilectionem. Similiter nec vir justus : quia conversatio ejus in caelis est .
Item, Cantic. viii, 5, dicunt Angeli: Quae est ista quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum
suum ? Et admirantur de tribus quae attendebant in Virgine, scilicet de ascensu, de deliciarum affluentia, et quod innixa dilecto. Primum mirabile, secundum mirabilius, tertium mirabilissimum. Ascensus mirabilis: quia pauci ascendunt. Unde, Psal. xxiii, 3: Quis ascendet in montem Domini, etc. ? et notat quis raritatem : pauci enim sunt electi : sed fere omnes descendunt. Unde, Isa. v, 14, ubi loquitur de inferno: Descendent fortes ejus,... et sublimes gloriosique ejus, ad eum, etc. Secundum mirabilius: quia pauciores ascendunt affluentes deliciis I quia fere omnes pedibus, id est, affectibus lutulentis descendunt ad. minus in purgatorium. Tertium mirabissimum, scilicet quod innixa super dilectum : quod nulli alii datum est creaturae, qui scilicet Filius est super omnem Principatum et Potestatem , et sub cujus pedibus omnia subjecit Pater. In hac autem innixione tria notantur, reverentia matris, excellentia Filii, familiaritas utriusque. Sicut si rex innitatur alicui militi, mites inflectit humerum, et sic ex parte ejus impenditur regi reverentia, et ex parte regis excellentia, ex parte utriusque familiaritas : quia rex non nisi valde familiari innititur.
Innixa super dilectum. Et nota super quasi superior dilecto : facit enim Filius quidquid praecipit mater. Unde et dicimus ei : " Ora Patrem, jube natum, " Et in hoc concordant omnes Scripturae, licet quidam mali obloquantur.
Item, Per hoc quod dicitur, innixa super dilectum, innuitur quod Filius praesens erat, alioquin non videretur implesse illud Exodi, xx, 12: Honora patrem tuum ei matrem tuam, etc. Ipse autem caepit facere et docere .Innixa super dilectum: vices enim rependit Filius matri: Dei enim Filius matri innixus, descendit in terram in incarnatione.Unde, Isa. XIV, 1:
Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur aegyptum, etc. Et mater innixa filio, ascendit in caelum in assumptione sua. Vel sic : Innixus est dilectus super eam, quando assumpsit in ea carnem, in ejus utero formatus et coalescens : ipsa vero super dilectum, quando dixit concepto Filio : Fecit mihi magna qui potens est , etc.
Primam autem hujus auctoritatis particulam, scilicet, Quae est ista quae ascendit
de deserto ? habes sufficienter expositam in superiori sermone. Item nota, quod prius dicitur, Deliciis affluens: et post, Innixa super dilectum. Nam ne perderet delicias affluentes, non suis meritis, sed ipsius innitebatur gratiae, qui gratiam et meritum tribuit in praesenti, et in futuro praemium superaddet.
Aliter : Quae est ista, etc. Et quinque admirantur in hac Virgine. Primo, dignitatem ejus.Unde: Quae est ista? Glossa, id est, quam digna. Secundo, ascendentis gloriam, ibi, Quae ascendit. Tertio, locum vel statum unde ascendit, ibi, De deserto. Quarto, delicias ascendentis, ibi, Deliciis affluens. Quinto, amoris plenitudinem per quam sublevatur, ibi, Innixa supe. dilectum suum.Quae est ista? Potest responderi: triclinium Trinitatis. (Quaere titulo de aedificiis, ubi ipsa dicitur triclinium.) Quae ascendit, expone sicut in superiori sermone notatum est de deserto. Desertum potest dici genus humanum, horribile, et obsitum spinis et tribulis peccatorum. Vel proprie, desertum est status paupertatis, qui ab omnibus deseritur. Paupertas enim est comes individua omni homini in ingressu et egressu: quia nihil intulimus in hunc mundum, haud dubium quod nec auferre quid possumus : sed ab omnibus deseritur ipsa paupertas in progressu : ipsa est enim bonum odibile, etc.
In deserto tamen paupertatis fabricatur scala humilitatis, quae se extendit usque ad excelsum charitatis, et pervenit ad altitudinem majestatis. Ab hoc deserto per hanc scalam ascendit gloriosa Virgo.
Aliter : Duo in nomine deserti possunt intelligi, mundus scilicet, vel conversatio, id est, status sanctorum, quae est terra deserta et invia, etc. : quae scilicet conversatio dicitur desertum propter quatuor virtutes quae ab omnibus deseruntur. Prima, humilitas quam deseruerunt apostatae Angeli, id est, daemones. Secunda, obedientia quam primi parentes. Tertia, paupertas quam maxime clerici ambitiosi Unde Hieronymus: " Clericum de ignobili gloriosum, de paupere divitem quasi pestem fuge. " Quarta, patientia quam religiosi: injuriati sunt enim nobis martyres, qui totam patientiam in cadam detulerunt, ut vix inveniatur quis in terra, qui si inhonoretur in aliquo, statim non moveatur ad iram. Has quatuor virtutes habuit gloriosa Virgo, in qua fuit vera humilitas quam respexit Deus, id est, approbavit. Item, plena obedientia: quia legem implevit in sua desponsatione, in Filii circumcisione, in legali purificatione, in Filii ad templum cum oblationibus deportatione. Pauperrima etiam fuit quae nec hospitium habuit quando peperit. Unde lucrata est regnum Dei quod pauperum est . Patientissima fuit: quia ovis erat et mater agni, quae videns Filium crucifigi, patienter sustinuit : nec remurmuravit aut contradixit, licet ipsius animam gladius Filii pertransiret.
Item, In nomine deserti potest intelligi mundus, in quo erat corpore, licet in caelis esset mente : quia usque ad caelum attingebat stans in terra : de qua sicut creditur, ascendit corporaliter
in sua assumptione. Vel, mundus potest dici desertum propter paucitatem hominum, rationalium, et abundantiam irrationalium. Unde, Eccle. I, 15 : Stultorum infinitus est numerus. Paucissimi enim sunt qui utantur ratione ut sint spirituales, multi carnales et brutales. Item, propter spiritualium, ciborum defectum et inopiam : quia nec fides est in multis, nec doctrina veritatis, nec pastus bonae operationis.
Sequitur: Deliciis affluens. Verbum affluendi notat abundantiam deliciarum. Unde, Eccle. I, 7 : Omnia flumina, scilicet spiritualium deliciarum, intrant in mare, id est, in Mariam. Istae deliciae sunt dona spiritualium charismatum, vel spirituales Spiritus sancti consolationes, quibus Virgo reficiebatur, vel privilegiata misericordiae opera quibus reficit Dominum, et quae ei exhibuit de propria substantia sua. Vel, istae deliciae sunt illa prima unguenta de quibus dictum est, ut supra prope principium horti conclusi
Sequitur: Innixa super dilectum suum. Nota, quod Henoch placuit Deo, et translatus est in caelum , Elias per turbinem ascendit in caelum , Paulus quasi violentus raptus est in caelum , Maria vero ascendit innixa super dilectum suum. His quatuor signantur quatuor conditiones charitatis, quibus in caelum transferimur, In primo signatur charitas fraterna. Unde, I Joan. iii, 14 : Scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. In secundo, charitas fervens ad increpandum peccata. Unde Elias dicit, III Regum. XIX, 10 : Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, etc. Ipse enim fuit zelator legis. In tertio, amor ardens in desiderio aeternorum, qualis erat Paulus dicens: Desiderium habens dissolvi , etc. In quarto, amor suavis innitens super dilectum per contemplationem, talis postponit omnia et adhaeret soli dilecto. Primus status inci-
pientium, secundus proficientium, tertius perfectorum, quartus perfectissimo-