CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De comparatione liberalis ad accipere et dare.
Quamvis autem sic liberalis sit, qur dat et accipit ut oportet : tamen si aliquando per aliquas causas emergentes contingat ipsum expendere quod est praeter opportunum, nec esset expendendum si causa emergens non urgeret, tristabitur, sed moderate et ut oportet : quia et tristatur et delectatur ut oportet. Virtutis enim moralis, sicut saepe diximus, et delectari et tristari est in quibus oportet et ut oportet.
Et quia liberalis bene communicativus est in pecuniis, sine magna gravitate potest injusta pati in damnis et expensis quas praeter opportunum facere compellitur. Hujus autem causa est, quia pecunias non honorat, et ideo damna parum ponderat : et magis gravatur si aliquando non consumpsit, quod secundum rationem honestatis oporteat expendere, et retentum est : quam tristetur vel gravetur, quod consumpsit hoc, vel expendit quod secundum rationem honestatis non erat opportunum expendere. Propter quod non curat placere Simonidi, qui dixit " quod tristandum esset homini, quia operatus est aliquid quod non erat opportunum : non esse autem tristandum de hoc quod non operatus esset, quod erat opportunum operari. " Haec enim sententia non est vera : quia liberalis plus tristatur in hoc quod, opportunum non fecit, quam quod non opportunum expendit. Iste autem Simonides Meladius cognominatus est, eo quod melodias faciebat. Fuit autem Poeta lyricus qui alio nomine vocabatur Melliscos quasi mel miscens propter delectabilem sonum melodiarum. Hunc dicunt adinvenisse artem memorandi , et longas litteras quae capitales dicuntur. Adinvenit etiam duplicationes litterarum, sicut quas duplices vocamus consonantes, sicut est x. ''Is lyrae tertium addidit sonum. Scripsit autem dorico sermone facta Symbasi , et Darii regum, et rexit navale bellum. Amator autem fuit pecuniae : et ideo dixit quod non erat tristandum quando non fecit aliquis quod erat opportunum facere in datione. Prodigus autem in omnibus his peccat, nec declectatur in quibus oportet, neque ut oportet, neque tristatur ut oportet. Hoc autem erit procedentibus nobis ad sequentia magis manifestum.