In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et similitudines locustarum, " id est, haereticorum et praedicatorum Antichristi: qui sicut et locustae faciunt saltum per superbiam, et cadunt per avaritiam, debiliter stant per luxuriam. Et est argumentum hic, quod visio fuit imaginaria, supple, erant " similes equis paratis in praelium, " id est, ad praelium, quasi cum impetu currentes, et sine discretione in depressionem electorum. Unde Haymo : " Equis comparantur haeretici, propter eorum velocem ubique discursum. " Item Beda : " Sicut equi non propria ratione, sed impetu praesidentis aguntur in praelium : ita mali Doctores daemoniaco acti spiritu Ecclesiam impugnabunt. "
" Et super capita earum, " id est, super doctores haereticorum, " tamquam coronae, " id est, victoriae de oppressione justorum. Et dicit: " Tamquam, " quia non erunt verae coronae, sed tantum in eorum opinione. " Similes auro. " Haymo : " Quia ipsi se sicut victores simulabunt, et remuneratione dignos, ac si essent Sancti qui per aurum intelliguntur. " Vel sic : " Super capita earum, " id est, mentibus earum : mens enim caput est: " tamquam coronae, " id est, retributiones aeternae, " similes auro, " scilicet verae sapientiae. Quasi dicat : Coronas suas doctoribus suis attribuunt, et sibi praemia aeterna de eo quod per falsam sapientiam Ecclesiam inpugnarunt.
Vel, " Similes auro, " id est, Apostolis, auibus suos doctores aequiparabunt.
" Et facies earum tamquam facies hominum.
Et habebant capillos sicut capillos mulierum, et dentes earum sicut dentes leonum erant."
Hic notatur modus nocendi.
Et dicuntur tria. Primo dicit, quod praetendunt aliquid bonum. Secundo, signatur latens malum, ibi, v. 8 : " Et habebant capillos. " Tertio, tangitur apertum malum, ibi, " Et dentes earum. " Vel, primo tangitur boni apparentia, secundo latens malitia, tertio aperta saevitia.