Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
An aliquod infinitum, sive an Deum esse sit per se notum ?
Alensis i. part. quaest. 3.m. 2. et quaest. 6. m. 2.D. Thom. i. part. 2. art. 1. e 10. contra gent. cap. 10. Henr. quodlib. 4. quaest. 3. et sum. art. 22. quaest. 2. D. Bonav. hic quaest. 1. art. 1. Mayron hic quaest. 1. Richard 1. d. 3. art. 1. quaest. 2. Occham quaest. 4. post. med. Duran. quaest. 3. Gabr. quaest. 4. art. 2. Greg. hic quaest, i art. 2. Capreol. quaest. 2. art. 1. Bassol. quaest. 2. Scot. infr. d. 8. quaest. 5. et quodlib. 7. Suarez. Met. d. 39. sect. 1. vide Scot. 8. Met. q. 4. et 9. Met. quaest. 1. in Theorem. sig. causa est prior naturaliter.
Quod sic probo : Damascenus lib. 1. cap. 1. et 2, Ejus quod est Deus esse, cognitio omnibus est naturaliter inserta ; sed illud est per se notum cujus notitia omnibus inserta est, sicut patet ex 2. Metaph. quod prima principia quae sunt quasi janua, sunt per se nota: ergo, etc.
Praeterea, illud quo nihil majus cogitari potest esse, est per se notum : Deus autem est hujusmodi, secundum Anselmum, Prosol. secundo ; illud autem non est aliquod finitum, ergo infinitum. Prima probatur, quia oppositum praedicati repugnat subjecto: si enim non est in re, non est quo majus cogitari non potest, quia si esset in re, majus esset quam si non esset in re, sed tantum in intellectu.
Item veritatem esse, est per se notum : Deus autem est veritas ; ergo Deum esse est per se notum. Probatio majoris, quia sequitur ex suo opposito. Si enim nulla veritas est; ergo verum est nullam veritatem esse, ergo veritas, etc.
Item, propositiones habentes necessitatem secundum quid ex terminis habentibus entitatem secundum quid, sunt per se notae, sicut prima principia quae sunt per se nota ex terminis habentibus esse in intellectu; ergo multo magis erit illa per se nota quae habet necessitatem ex terminis simpliciter necessariis, qualis est ista : Deus est. Assumptum patet, quia necessitas primorum principiorum et noscibilitas eorum, non est propter existentiam terminorum in re, sed tantum propter connexionem extremorum, ut sunt in intellectu concipiente.
Contra, per se notum non potest ab aliquo negari, sed: Dixit insipiens in corde suo non est Deus.
Item Avicenna 1. Metaphys. Deum esse non est per se notum, nec desperatum cognosci.