IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Respondeo, cum oporteat, etc. Ad baptizandum concurrunt ex parte ministri actus baptismalis, ab illo exercitus per potentiam motivam, prolatio sensibilis formae per verba formata, et intentio: qui aliquo horum caret, non potest ministrare Sacramentum ; excluduntur ergo qui usum membrorum non habent, et muti et amentes seu rationis impotes, qui nequeunt exercere actum humanum. Concludit nullum suppositum naturae intellectualis simpliciter excludi a potestate baptizandi, nisi ex aliquo particulari horum, aut omnium. Et loquitur de potestate quantum ad capacitatem exercendi actus baptismales, non autem de potestate ordinaria ex institutione divina secundum legem ; vel si hanc comprehendas, intelligi debet, ut includit auctoritatem et institutionem communem, quae competit homini viatori tanium, et extraordinariam seu specialem, quae committi potest Angelo bono aut malo. Ratio praemissorum ex alias dictis fusius habetur, quantum ad ea quae necessaria sunt ex parte ministri respective ad formam et materiam Sacramenti ; quoad intentionem, dicetur quaest. 5. quantum ad reliqua patebit ex sequentibus.
(b) Cum ergo non Sacerdotes multi, etc. Docet eos qui non sunt Sacerdotes posse ministrare Sacramentum Baptismi valide: subjungit postea interpretationem ejus quod dixit: Dixi autem generaliter, inquit, suppositum naturae intellectualis, etc. supple, posse ministrare Sacramentum Baptismi, nempe de concessione et praecepto speciali Dei ; quod ostendit primum de Angelo bono, de quo non esset dubitandum, si constaret ipsum ministrare Sacramentum, quia nihil ageret contra reverentiam Dei et Sacramenti, aut contra profectum hominum. Certa ergo esset concessio Dei specialis; patet quoad alia ministeria, ut consecratione Ecclesiae montis Gargani. Et Nicephorus Calixtus lib. 11. historiae cap. 20. refert Amphilochium consecratum Episcopum ab Angelis in deserto, receptum fuisse in gradu ab aliis Episcopi: sicut etiam Dei virtus non est alligata Sacramentis, ita neque ministris determinatis, quin per alios ex speciali concessione salva substantia Sacramenti ministrari possint, qui secundum legem ordinariam ad id muneris non sunt assumpti.
Ultimo tandem pro hac conclusione, est manifestum testimonium sancti Augustini lib. 2. contra Parmenianum cap. 15. Objiciebat Parmenianus qui illius erat sententiae, ut supra exposuimus, quod injustus non ministraret valide Sacramentum, ut patet capite praecedenti, nempe 14. Ut quid ergo Parmenianus inani jactantia exultat, et dicit : Nunquam divinoe legis
censura patietur, ut vivificare quemquam mortuus possit, curare vulneratus, illuminare caecus, vestire nudus, et mundare pollutus, etc. Quibus asserebat injustum non posse tribuere Baptismum ad justitiam ; et ad hujus confirmationem objiciebat c. 15. illud Joan. 3. Non potest accipere homo quidquam nisi fuerit illi datum de coelo. Cujus veram interpretationem variis rationibus redarguendo adversarium, ejusque pravam intelligentiam Scripturae, tandem concludit : Nemo ergo, in quit, accipit sine dante, sed quod pertinet ad Baptismi sanctitatem, adest Deus, qui det, et homo, qui accipiat, sive per seipsum donante Deo, sive per Angelum, sive per hominem sanctum, sive per Petrum, sive per Joannem, sive per hominem iniquum, etc. illa per Angelum, per hominem, etc. intelligitur ministerialiter, quia aliter ad gratiam baptismalem nequit concurrere purus homo, aut Angelus ; de illa autem fuit quaestio, nec refert quod dicat Deum aliquando per se dare gratiam baptismalem, quamvis intelligatur de sanctificatione non mediante Sacramento, sed per alia media subordinala Sacramento, aut sine illis, ut si sanctificat in utero, vel Martyrium, quod non subordinatur Sacramento ; hoc, inquam, non refert, quia caetera intelligenda sunt, quatenus per Angelum, aut hominem justum vel injustum, ut ministros, dat gratiam mediante Sacramento ; et loquitur eo modo quo Doctor in praesenti quaestione, ut comprehendat tam ordinarium de communi lege ministrum, quam etiam extraordinarium et de speciali voluntate, aut indulto constitutum.
Frustra ergo Cajetanus 3. part. quaest. 64. art. 7. sustinet in bac conclusione controversiam inter D. Thomam et Doctorem, quae reipsa non est. Objicit tamen illud ad Hebraeos 5. Omnis Pontifex ex hominibus assumptus, etc. ergo si hoc ministerium praecipuum denegatur Angelis, multo magis minima ministeria eisdem subtrahentur. Respondetur de lege ordinaria id verum esse, non vero de extraordinaria; nam consecratio Ecclesiae etiam est ministerium Ecclesiae, quod Angelis commissum fuisse ex certa historia constat: ministrare Eucharistiam est ministerium Ecclesiae per Presbyteros et Diaconos; sed et hoc etiam aliquando Angeli praestiterunt ex speciali commissione, ut ex vitis Sanctorum probatis saepius constat. Promulgatio legis divinae est ministerium hominis, sed in monte Sinai id praestiterunt Angeli et Dei legati, Actorum 7. quidni ergo et Baptismum possint etiam ex speciali Dei commissione dare in corpore assumpto, servata substantia Sacramenti.
Objicit secundo, quod ministerium Sacramenti sit actus vitalis, quod ministerium Sacramenti debet fieri per instrumentum conjunctum primo, et mediante illo per ministerium separatum: neutrum horum potest convenire Angelis in corpore assumpto, ergo neque ministrare Sacramentum. Respondetur eum argumentari ex iis, quae conveniunt ministro ordinario, nempe homini; de ratione autem formae est, ut proferatur sensibiliter nihil aliud, nam quod illa prolatione fiat per principium vivificans corpus, id non requiritur simpliciter ex parte formae, qua sacramentalis est, et signum practicum effectus tam in baptizato, quam etiam respectu Ecclesiae, cui debet constare de forma applicata, neque attendit modum formandi verba, sed significationem quam habent ex communi instituto aut institutione Dei, non vero a proferente: unde lex data per Angelos, et revelatio facta per ipsos viris sanctis sensibiliter loquentes, non attenditur aliter, quam si ea vitaliter, modo quem Gajetanus praetendit formando verba, proponeretur, quia non ad modum formandi aut causandi verba attenditur, sed ad sensum, quem habent independenter a proferente.
Unde interrogare licet, si illi, quibus excisae sunt linguae a Tyrannis ob confessionem fidei, possint loqui vitaliter, aut ministrare Sacramentum, Deo supplente id ipsis per miraculum defectum instrumentorum, et dando vocem et loquelam absque lingua, ut fertur de S. nostro Levino ? vel etiam si edentuli, qui dentibus appositis artificialiter loquuntur formate, sine quibus tamen formare verba intelligibiliter non possint: an hi possint baptizare ? quamvis non loquuntur per instrumentum conjunctum, perinde etiam disserere licet de ipsa lotione baptismali, ad quam requiritur ut solum fiat per ministrum, sive per instrumentum conjunctum, sive separatum, quantum ad functionem vitae ; hoc enim non requiritur, ut actio tribuatur ministro in rigore, alioquin in artificialibus et moralibus multa fiunt, quae non per instrumentum conjunctum fiunt, quamvis artifici aut alteri causae morali tribuantur, quia alias etiam liceret eodem modo interpretari non valide baptizare eum, qui non utitur instrumento conjuncto et connaturali, quod ad ejusmodi actionem communiter deservit, verbi gratia, manibus ad lotionem baptismalem ; quid ergo ille qui pedibus tingere potest baptizandum, vel carens manibus, et jaculando sorbillum aquae in subjectum infantem, quando aliter non potest, ut qui membris exterioribus caret, vel in re, vel ad functionem, utpote aridis, vel etiam si toto corpore utatur propellendo baptizandum in aquam et proferendo formam, proculdubio illud-Sacramentum erit validum.
Cajetanus ergo committit fallaciam non causae ut causae, putans ideo Baptismum collatum ab homine validum esse, quia aliter nequit proferre formam, aut tingere, quam vitaliter, et per instrumentum conjunctum, ideoque rite confici Sacramentum, ac proinde id non competere Angelo in corpore assumpto, sive de lege ordinaria, sive extraordinaria: secundum est falsum, primum etiam non reddit veram causam, quae est sola lex divina communis et ordinaria, quia hoc mysterium solis hominibus viatoribus reservavit, qui aliter nequeunt ministrare Sacramentum: quod si possint, proculdubio Sacramentum foret validum, salvata intelligibili et sensibili prolatione formae, et lotione, quae ab ipsis procederet, quia hoc satis esset, ut forma denotaret lotionem, ut a ministro factam, quod solum requiritur. Dato etiam quod actio vitalis ministri requireretur ad ministerium Sacramenti, id intelligendum est de lege, non vero ex Dei commissione speciali necessarium, quando Angelis id committeret in corpore assumpto.
Quod si quis curiosius quaerat, an Angelus etiam extra corpus posset ministrare Sacramentum ? non video quid repugnet, modo formare possit verba sensibilia mediante aere, quia quantum ad lotionem non esset difficultas quin Angelus eam praestare posset mediante sua potentia motiva, sicut anima in corpore glorioso potest movere ipsum corpus primo totum, et non progressive tantum, sive partem post partem ; hoc ergo dato, nihil derogaret substantiae Sacramenti, quia ut reciperetur in subjectum, esset sensibile, quamvis minister non esset sensibilis in eo casu; cessant rationes Cajetani, quia Sacramentum per actum vitalem ministraretur. Adde similiter Angelum mediante corpore assumpto, ex concessione Dei, posse ita ministrare Sacramenta, ita ut corpus ad hoc solum deserviret, ut minister esset visibilis, non vero ut instrumentum esset actionis; unde tollitur fundamentum controversiae. Quod etiam manifeste patet ex D. Thom. 3. part. q. 64. art. 7. verba ejus sunt in corpore : Sciendum tamen quod sicut Deus virtutem suam non alligavit Sacramentis, quin possit sine Sacramentis effectum Sacramentorum conferre, ita etiam virtutem suam non alligavit Ecclesiae ministris, quin etiam Angelis possit virtutem tribuere ministrandi in Sacramentis. Et quia boni Angeli sunt nuntii veritatis, si aliquod sacramentale ministerium a bonis Angelis perficeretur, esset ratum habendum, quia deberet constare hoc fieri voluntate divina, sicut quaedam templa dicuntur Angelico ministerio consecrata, etc. Haec omnia asserit Doctor, nihil aliud ; idem tenent etiam alii.
(c) Si etiam malus Angelus in corpore assumpto, etc. Dicit etiam quod si malus Angelus baptizaret de praecepto et imperio Dei, teneret Baptismus, quia necessum est malum Angelum obedire Deo, etiam invitum ; addit tamen, nisi constaret certa revelatione tale imperium, et Baptismum ex eo fuisse ministratum, credendum esse Baptismum fore invalidum ; tum quia Deus non ministrat Sacramentum per exclusos finaliter a salute: tum quia nisi Dei imperio fuisset arctatus, praesumitur ex odio et perversitate fraudulenter, et non valide ministrare.
Hoc ergo interest inter Angelum bonum et malum, quod sufficiat Baptismum per Angelum bonum fuisse ministratum, ut teneat, quia hic in nullo recedit a voluntate Dei, nec sine ejus speciali commissione Baptismum ministraret. Angelus vero malus sicut invidet saluti hominum, et Dei cultui ac reverentiae Sacramenti, valor Baptismi non colligitur sufficienter ex ejus facto, sed necessarium esset constare per certam revelationem id factum esse ex speciali Dei imperio, neque ipsi credendum esse: tum quia mendax ; tum quia Deus non solet uti ejus ministerio in iis, quae ad salutem faciunt hominum. Id vero commune est utrique quod sine Dei speciali commissione non possint baptizare, quia hoc ministerium requirit institutionem divinam, quae de lege est alligata homini viatori. Gregorius a Valentia (ut solet) tom. 4. disp. 3. q. 5. puncto 3. imponit nostro Doctori, eum asseruisse diabolum valide ministrare Sacramentum, quasi hoc de lege ordinaria et sine limitatione posita docuerit, ac proinde eum parem facit Luthero. Contrarium patet ex textu, quem tamen praesumo sincere egisse, sed ex scriptis aliorum hunc errorem hausisse. Neque plura meditanti vacat singulos minutim perquirere, dum quis sententiam, non auctorem insectatur.
Quantum ad veritatem autem nemo dubitare debet, quin Deus per malum Angelum possit ministrare valide Sacramentum, et uti ministerio ejus ad hoc, de potentia absoluta, quam intelligit Doctor, ut ex sequentibus etiam apparebit, per praeceptum divinum, quo malus Angelus arctaretur: nam praecipiens vel supra vel contra legem a se statutam, censetur dispensare in ipsa quoad illum actum, ex communi sententia omnium, et agere consequenter non secundum potentiam ordinariam, sed secundum potentiam absolutam, alioquin non ordinate praeciperet, supposita cognitione causae, neque etiam valide quantum ad obligationem ejus, cui praeciperetur, quae longe absunt a Deo. Hinc Princeps aliquid de plenitudine potestatis praecipiens, et ex certa scientia, aut concedens, censetur tollere impedimentum legis contrariae, quoad materiam subjectam, in eaque dispensare, vel omnino eam tollere juxta modum quo utitur suae plenitudine potestatis, vel respective ad materiam particularem, et pro determinatis loco et tempore, et personis, vel certe universaliter omnes personas, et quascumque circumstantias comprehendens; ergo et Deus praecipiens Angelo malo, ut ministret Sacramentum, agit supra legem ordinariam, et de potentia absoluta, sicut si concederet facultatem consecrandi Eucharistiam non Sacerdoti, dispensaret in lege ordinaria ; sic praecipiens Abrahamo, ut immolaret filium Isaac, dispensavit in praecepto non occidas, ut noster Doctor in 3. d. 37. cum multis aliis docet. Nulla etiam repugnantia est in facto, quia ideo daemon non potest ministrare Sacramentum valide, quia non habet potestatem, quam tum in casu reciperet. Nulla etiam imperfectio redundat in Deum utentem ministerio ejus, si uteretur, quia esset ostensio potestatis, et extorsio subjectionis a rebelli, in eo ad quod esset maxime invitus, neque redundaret in detrimentum Sacramenti, aut ejus qui recipit, sicut nec quando a malo ministro datur, neque Deus concurreret ad peccatum sacrilegii, quia hoc ex malitia daemonis esset, non autem ex Deo, et per accidens se haberet.
Dices, daemon non est derelictus a Deo, et in statu damnationis et obdurationis, non habens gratiam sufficientem, aut efficaciam ad surgendum; et ex alia parte ministrans in peccato Sacramentum necessario, peccat peccato sacrilegii; ergo Deus erit auctor illius peccati, arctans daemonem ad ministerium, quod nequit praestare sine peccato, ratione sui status, quod incurrit ex solo ministerio Sacramenti, seclusa alia perversitate, per actum diversum, aut pravam intentionem. Respondetur juxta varias opiniones, quas in sequentibus tractabimus, negando antecedens, quoad illud quod dicitur de peccato daemonis; nam ministrans Sacramentum in casu necessitatis, et sine solemnitate, quamvis sit in peccato, excusatur a pluribus ; neque alia ratione, nisi quia ineo casu urget praeceptum charitatis, cui cedit praeceptum de religione, quando alter est in ea dispositione, ut commode nequeat saltem conteri ex repentino casu necessitatis, et urgente praecepto sublimiori.
Respondetur ergo ex hoc, negando antecedens, quoad illud quod adjicitur de peccato daemonis ex praeciso ministerio, et seclusa alia perversitate. Respondetur secundo, negando consequentiam, dato antecedente, ad cujus probationem patet, quia quando malitia est conjuncta actui ab intrinseco, sic Deus nequit praecipere actum; quando vero ad extrinseco et perversitate operantis, non ex natura actus, negatur consequentia. Secundum in proposito contingit, quia ministerium Sacramenti absolute bonum est; perversitas autem daemonis ipsi voluntaria est, voluntate quam habuit in via, et voluntate praesenti quam habet in termino, quia iniquitas eorum, qui te oderunt, ascendit semper, et peccasse nunquam displicet, sed placet daemoni, et ita est dispositus, ut, si offerretur ei gratia conversionis, eam respueret: finalis ergo impoenitentia daemonis etiam ex parte et perversitate volunlatis durat, et non solum ex subtractione gratiae; i leoque invitus esset ad ministerium Sacramenti, non ex fuga peccati, sed ex odio Dei et hominis cui prodesset Sacramentum.
Hac autem ejus perversitate Deus uti potest in bonum ostensionis, tam potentiae suae quam extorquendae subjectionis debitae, quam etiam in utilitatem alterius. Unde Augustinus de corrept. et gratia, cap. 10. Saluberrime, inquit, confitemur quod rectissime credimus Deum, Dominumque rerum omnium, qui creavit omnia bona valde, et mala ex bonis exortura esse praescivit, et scivit magis ad suam omnipotentissimam bonitatem pertinere etiam de malis bene facere, quam mala esse non sinere, etc. Quamvis in stalu viatoris malitia voluntate addita possit deponi, convertendo se ad Deum, quam, si induratus non deponat, non ideo eximitur a lege Dei, etiam in iis, quae sine peccato adimplere nequit in eo statu ; sic similiter daemon ex voluntate antiqua, et etiamnum continuata perversus, non eximitur a Dei potentia et subjectione, quin eo bonum ministerium uti posset, quod ipse exequendo peccat. Doctor autem hoc solum intendit: et addit si in casu ministraret Sacramentum, necessariam esse revelationem divini imperii, ut factum teneat, non solum autem revelatio exigitur in ordine ad Ecclesiam, sed etiam respective ad baptizatum, qui alioquin communicare nequit daemoni in receptione Sacramenti, aut fidere.
Ex his patet quid dicendum de animabus Beatis, de quibus eadem ratio est ac de Angelis: si tamen redirent ad corpus, status termini aut gloriae non impediret juxta aliquos, quin de potestate ordinaria, quae ipsis, ut viatoribus conveniebat, sine nova aut speciali concessione ministrarent valide Sacramenta ; sic dicit Solo dist. 1. q. 5. art. 7. ita ut si Beatus Petrus rediret vivus in corpore, valide consecraret, ratione characteris, quem retinet in statu gloriae. Sed hoc incertum est, quia Sacramenta sunt data Ecclesiae militanti, et potestas conficiendi et ministrandi illa, quae dicitur ordinaria, data est ministris ex corpore ejus assumptis. An autem sufficiat fuisse, vel ulterius nunc requiratur, ut sint ad potestatem ordinariam retinendam, incertum est, neque deest hinc inde congruitas affirmandi, aut negandi. Primo, quia minister habet intentionem Ecclesiae, tanquam membrum corporis ejus mystici, communicans in statu viatoris cum aliis; et Ecclesia habet potestatem et jus cognoscendi de minislerio facto, nisi fiat a capite vivo ejus, quod de praesenti in corpus influit ; si autem sit ministerium capitis, habet potestatem cognoscendi, non judicialem, sed acceptationis et subjectionis, quae non conveniunt ei respective ad Beatum. E contra, cum potestas, quae est dignitatis et ordinis, non decrescat Beato, videtur etiam posse habere suum actum, quantum ad valorem, etiam respective ad Ecclesiam, in qua fieret ministerium, et ratione ministerii communicaret cum Beato, non autem ratione status.
(d) Generaliter etiam congruum est ab homine viatore, etc. Suppositis dictis de Angelo bono et malo, quantum ad potestatem absolutam et extraordinariam, qua Deus iis uti potest ad ministerium Sacramentorum; hic landem resolvit potestatem ordinariam, non solum quantum ad actum, sed etiam quantum ad posse valide conficere Sacramentum, non esse penes Angelos, sed penes homines viatores. Probat variis congruentiis, primo, quia Christus, qui instituit Sacramenta per potestatem excellentiae, et inquantum homo instituit Sacramenta hac potestate,
et etiam in virtute meritorum ejus, inquantum homo erat, et redemptor, sunt efficacia: sic autem communicat solis hominibus, ergo, etc.
Eamdem congruentiam adducit etiam S. Thomas supra. Secundo, ex essenlia Sacramenti illud probat, quia Sacramentum est sensibile quantum ad materiam et formam, et consistit in iis actibus, quae connaturales sunt homini, et non Angelo ; consistit etiam in aliquo spirituali ex utroque, usus ejus habet proportionem cum natura hominis, quae partim est sensibilis, partim intellectualis, non autem ad Angelum, qui est solum intellectualis.
Tertio, est ex effectu Sacramenti, quo inscribitur quis, ut membrum Ecclesiae militantis, quae ex solis hominibus constat ; ergo hic actus debuit convenire alicui in ipsa Ecclesia, quia corpus mysticum recte ordinatum fulcitur necessario auctoritate competente, ad sui debitam administrationem per membra propria, alias non subsisteret unio debita, aut vita membrorum, sub eadem lege.
Quarto potest sumi congruitas ex fine, quia Sacramenta sunt remedia data contra morbum; ergo usus eorum supponit potestatem in Ecclesia, cui concessa sunt ut applicare possint.
Quinto, quia ipsum corpus Ecclesiae, quod sanctificatur per Sacramenta, regitur per ministros, quae sunt membra corporis visibilia et communicantia toti; ergo etiam et sanctificatio ejus debuit per eosdem ordinari. Ac tandem haec conclusio non solum est communis, sed etiam de fide, quia institutio Sacramentorum facta a Christo, et ministerium et praeceptum ministrandi diriguntur ad homines solos, quibus etiam solis data est lex, cujus haec sunt media ad salutem ordinantia ; Matthaei ultimo : Euntes docete omnes gentes baptizantes eos, etc. Lucae 22. Hoc facite in
meam commemorationem, etc. Joannis 20. Accipite Spiritum, etc. Omnia denique Concilia et Patres hanc potestatem declarant respective ad homines viatores, quibus solis ipsa lex loquitur, quae non comprehendit, nisi eos ad quos loquitur, et quibus data est cum potestate requisita judicandi secundum legem, ac proinde etiam ministrandi ea quae sunt legis.
(e) Tandem dico, quod licet secundum praedicta, etc. Supposita interpretatione eorum, quae dixit de Angelo, et quocumque supposito naturae intellectualis, quantum ad posse simpliciter, restringit ordinariam potestatem baptizandi ad hominem viatorem solum, et ex officio ad solum Sacerdotem, quae est resolutio finalis quaestionis, comprehendens duas conclusiones ; quarum prima est : Quemlibet hominem viatorem baptizare posse valide, licite autem in sola necessitate.
Prima conclusio est de fide definita in Florentino, in decreto unionis Armenorum : In casu autem necessitatis, inquit, non solum Sacerdos, vel Diaconus, sed etiam laicus, vel mulier, imo etiam Paganus, et haereticus baptizare potest, dummodo formam servet Ecclesiae, et facere intendat quod facit Ecclesia, etc. De haereticis habetur saepius ex definitione Ecclesiae, quam supra praemisimus de Baptismo haereticorum ; de Judaeo et Pagano, cap. A quodam Judaeo, de consecr. dist. 4. quod est Nicolai ,1. ad interrogata Bulgarorum, cap. 104. ita enim proponitur : A quodam Judaeo, nescitis an Christiano, an Pagano, etc. et respondet Baptismum validum esse servata intentione requisila : de foemina habetur in epistola Urbani 11. ad Vitalem Presbyterum, et refertur 30. q. 3. can. Super quibus; definitur universaliter in Concilio Lateranensi quod Baptisma a quocumque rite collatum in forma Ecclesiae, proficiat ad salutem. Idem docet Augustinus lib. 2. contra Parmenianum cap. 13. et in epistola ad Fortunatum docet laicos in necessitate rite baptizare. Isidorus de officiis Ecclesiasticis lib. 2. cap. 24. et ante eos Tertullianus lib. de Baptismo cap. 17. et Hieronymus in dialogis contra Luciferianos cap. 4.
Hinc excluditur error Calvini in epistola 51. et in appendice ad libellum de vera Ecclesiae reformatione, et lib. 4. Institutionum cap. 15. et aliis, qui contrarium docuit. Vide Bellarminum lib. 1. de Baptismo cap. 7. Patet etiam ex praedictis, et ex dicendis, non licere laicis baptizare nisi in extrema necessitate, et ex defectu alterius, qui baptizaret ex officio, quia esset peccatum usurpare jus alienum.
Secunda ergo conclusio est soli Sacerdoti ex officio baptizare convenire, quae exclusiva intelligitur quoad inferiores, non vero quoad Episcopos, qui sunt Sacerdotes primarii, ac hierarchae in Ecclesia. Ratio autem Doctoris est, quia per Baptismum recipitur quis in Ecclesiae collegium ; receptio autem alicujus in collegium pertinet ad praesidentem in collegio, et habentem auctoritatem ; et quauto major est auctoritas cujusque in Ecclesia, tanto magis hoc ad ipsum spectat: ideo magis competit Episcopo, quam simplici Sacerdoti, quia tamen Episcopi non possunt sufficere, ideo regulariter conceditur Sacerdotibus; et haec est ratio proxima hujus conclusionis, quae fundatur in auctoritate ministrorum, et jurisdictione, quae convenit quidem primo Episcopo, et deinde presbyteris, et in eorum defectu diaconis ex commissione. Tertullianus loco citato : Dandi quidem habet jus summus Sacerdos, qui est Episcopus, de hinc presbyteri et diaconi, non tamen sine Episcopi auctoritate, propter Ecclesiae honorem, etc. Augustinus loco citato, asserit laicos extra necessitatem valide baptizare, sed non licite, quia usurpant jus alienum. Gelasius Papa ad Episcopos per Lucaniam constitutos cap. 9. Diaconi, inquit, absque Episcopo, vel presbytero baptizare non audeant nisi longius constitutos extrema necessitas urgeat. Quod sequitur Isidorus supra, Hugo Victorinus de Baptismo cap. 8. Sed et idem docet Hieronymus supra : Sine Episcopi jussione neque presbyter, neque diaconus jus habet baptizandi, etc. Ecclesia nempe, quae est ut castrorum acies ordinata, alios habet Apostolos, alios Prophetas, alios Pastores, alios Doctores. 1. ad Corinthios 12. ad Ephesios 4. secundum Paulum, ubi egregie hunc ordinem describit, per allegoriam membrorum heterogeneorum in corpore humano ; meritoque Tridenlinum sessio 23. declarat praeter caeteros Ecclesiasticos gradus, Episcopos qui in Apostolorum locum successerunt (cap. In novo, dist. 21. c. Quorum vices, dist. 68.) ad hunc hierarchicum ordinem praecipue pertinere, et positos sicut idem Apostolus ait Actorum 20. a Spiritu sancto regere Ecclesiam Dei, eosque presbyteris superiores esse, etc. vide can. 7. Hanc eamdem potestatem primariam in corpus mysticum Christi supponit eadem Synodus sess. 6. c. 1. de reformat. agens de residentia.
Sicut ergo presbyteri sunt inferiores Episcopis, et Ecclesiae principibus, ita etiam omnem jurisdictionem in corpus mysticum ab iisdem participant, per ministeria subordinata, ac proinde ex hac Doctoris ratione, quamvis ex officio ipsis baptizare conveniat, id intelligendum est per subordinationem et concessionem Reclesiae et Praelatorum, per quos ad curam assumuntur, ut Parochi, vel ex commissione praestare solum posse, alioquin jus alienum usurpando peccarent; id tamen supra Diaconos ex ordinatione sua et gradu habent Sacerdotes, ut sicut habent potestatem in corpus Christi veram, ita etiam sint capaces potestatis in corpus mysticum, ut praesente Episcopo et Parocho possint baptizare seclusa necessitate ex voluntate eorum. Paro chi vero ex numere, ad quod sunt assumpti, baptizare possunt sine alia concessione speciali, nisi adsit Episcopus, quem in eo casu debent etiam recognoscere, si est ordinarius, ut de voluntate implicita, aut explicita ejus id faciant propter honorem dignitatis, ut praefati Patres docent. Et quamvis eos quispiam explicet loqui de Sacerdote simplici, melius tamen intelliguntur modo dicto, quia licet alias de jure ordinario ea facultas sit apud Parochos, non debet interpretari in praejudicium dignitatis Episcopalis, cui debent reverentiam et honorem, quando ipse Episcopus praesens est, nisi aliter praesumant de ejus voluntate.
Diaconi autem in praesentia Episcopi et presbyteri non debent, nec possunt licite baptizare, etiam cum eorum licentia, nisi forte in casu necessitatis, quo ipsi nequeant ministerium exhibere, et proinde praesentia ipsorum pro absentia reputatur ex impedimento; quo casu conceditur licentia Diaconis baptizare in necessitate absentibus Presbyteris et Episcopo.
Quando ergo Doctor asserit Sacerdotibus ex officio convenire baptizare, et regulariter id omnibus concedi, intelligendum est juxta rationem ab eo positam, servata ordinatione juris, Canone, Interdicimus, 16. quaest. 1. quo interdicitur ministerium Sacramentorum non subditis, ne confundatur Ecclesiastica jurisdictio. Cum ergo actus exigat jurisdictionem, quo licite fiat, et haec limitata sit de jure ad Sacerdotem curam habentem, non est usurpanda ab alieno, et non habente subditos ; vel si habeat respective ad suos exercenda est, ad quos limitatur ejus auctoritas. Intelligit ergo Doctor id convenire ex officio omnibus simpliciter, quantum ad capacitatem, et in casu necessitatis quantum ad effectum, seu officium ; vel illa distributio intelligenda est pro generibus singulorum, quoad eos, quibus ex cura vel concessione Parochorum in proprio districtu, aut Episcopi auctoritatem habent, quia nempe ex usu jam solis presbyteris ministerium hoc tribuitur ; nam rarus est Episcopus, qui illud exhibet, nisi in praerogativam personae alicujus, ut Principum, aut Magnatum. In illa etiam forma verborum, qua Sacerdotibus ex officio baptizandi munus dicit datum Alensis, D. Thomas, D. Bonaventura citati a Scholiaste loquuntur.
Objicies, laici in necessitate licite baptizant: ergo et Diaconi aliquid amplius habent. Confirmatur ex Pontificali Romano, ubi habentur haec verba, quibus Diaconi munus proponitur : Diaconum enim oportet ministrare ad altare, baptizare et praedicare, etc. quod non dicitur subdiaconis, aut aliis inferioribus ; Philippus etiam baptizavit Actor. 8. et Ananias Actorum 9. Respondent quidam hoc intelligi debere in necessitate, et quoad solemne ministerium, quia sicut Diaconus proxime assistit Episcopo et presbytero, in iis quae sunt altaris, ita etiam potest committi ipsi hoc munus baptizandi, quod commune est omnibus quantum ad valorem, in defectu Presbyteri, ita ut in praesentia Diaconi non liceat laico baptizare, neque aliis inferioribus Clericis, etiam sine solemnitate.
Sed objiciunt istam solemnitatem esse juris positivi, et non facere ad actum ordinis, ex quo videtur Diacono convenire jus baptizandi. Respondetur tamen Ecclesiam attendere etiam ad ipsam solemnitatem actus, quam non licet laico exercere, et eam reservat Diacono de congruitate suae ordinationis et gradus, neque Episcopum aut Presbyterum posse Diacono munus baptizandi committere praesente Sacerdote, qui id praesentare posset: succedit tamen in hoc Sacerdoti, quando abest, et ratione gradus et necessitatis. Ex quo patet ad confirmationem. Quod additur de Philippo, respondetur ex concessione Apostolorum eum baptizasse, et in absentia aliorum ministrorum. Quantum ad Ananiam habuisse specialem concessionem Christi ; de eo non constat fuisse Diaconum, quod negare videtur Clemens Romanus lib. 8. constitut. cap. 46. Peccatum, quod committitur in usurpatione juris ad Baptismum, seclusa ignorantia, est mortale, quia in re gravi est usurpatio juris alieni. Aliqui negant laicum peccare mortaliter quando privatim confert Baptismum in praesentia Diaconi, quia non usurpat jus alienum, cum hoc non conveniat Diacono. Sed contrarium est verius, et supponitur falsum, quia ex dictis patet in absentia Sacerdotis et Episcopi, hoc jus devolvi ad diaconum. Servandus est ergo ordo, ut mulier in praesentia viri non baptizet, nec laicus in praesentia Clerici, ad quem ex ordinatione sua magis spectat rem sacram tractare, neque simplex Clericus in praesentia Subdiaconi, neque Diaconus in praesentia Presbyteri, neque Presbyter sine licentia Episcopi, modo jam dicto. Quale autem peccatum sit inversio hujus ordinis, quo inferiori debet cedere superior, si referatur ad jus positivum Ecclesiasticum, tale est, qualis est prohibitio, et quale est jus praesentis quod violatur. Si referatur ad jus divinum, et praeceptum religionis ; id primum constat ex dictis quemlibet posse ministrare Baptismum in casu extremae necessitatis, quae necessitas ita interpretanda est, ut non solum sumatur respective ad eum, cui debet ministrari, sed etiam respective ad alios praesentes, quibus competit ministrare, nec praejudicat necessitas ministrandi Baptismi aliis praeceptis, quibus ordo inter ipsas personas statuitur.
Primo in iis quae sunt ad Deum, primatus competit viris supra sexum femineum, caeteris paribus, et inter patrem et matrem, quando alii non adsunt, spectat ad patrem baptizare suum infantem magis quam ad matrem; si autem adest alia persona etiam mulier, illa debet baptizare, si potest et noverit, quia id prohibitum est parentibus facere in praejudicium matrimonii, quod non occurrit quando soli adsunt. Inter laicos autem et Clericos, ordinem statuit ordo, ut his magis competant ea, quae religionis sunt tractare, in absentia aliorum, et quo major est ordo et gradus, eo magis fundatur jus et debitum. Inter alios superiores ordines jam dictum est servandum esse ordinem a Canonibus praefixum, qui ex ipsius ordinis et gradus eminentia redundat.
Quale autem sit hoc peccatum ? an mortale, an veniale? quantum est ex parte juris divini dicerem aliquando esse veniale, aliquando mortale, aliquando nullum. Si ex contemptu fiat debiti ordinis servandi, judicarem mortale ; quando alter cedit juri suo, nolens ministrare, tunc nullum est peccatum, nisi ex parte cedentis ; quando ex quadam negligentia contingit, forte esset veniale, aut ex praesumptione, quod alter cedat. Haec dicta sint de inferioribus gradibus, quia Canones in superioribus ordinem posuerunt. Dixi, quando quis cedit tantum juri suo, et non intelligatur succedere alter de licentia ejus, aut posse ministrari de eadem licentia Sacramentum, quia licentiam dare competit Episcopis et Sacerdotibus, non aliis ; qui tamen sine motivo congruo, in articulo necessitatis non ministrant, peccant graviter, quia praeceptum in eo casu ipsos solos obligat, quibus cedenlibus aut nolentibus extenditur ad alios inferiores, qui licite baptizant et tenentur.
Si autem casus ignorantiae suboriatur, ut periculum sit personam gradu superiorem, aut sexu, committere sacrilegium in ipso ministerio, ut qui nesciat pronuntiare formam Sacramenti, tunc praejudicat ordini necessitas baptizati, et reverentia Sacramenti, ut non dubitarem etiam foeminam in eo casu in praesentia Clerici, aut Sacerdotis idiotae, et omnino rudis, de ejus saltem licentia, vel quando de ejus intentione debita ad Sacramentum ob ipsius perversitatem cum fundamento praesumitur, vel aliud periculum simile subesset, vel aequivalens, debere praeferri et teneri etiam ministrare Sacramentum ; nam reverentia Sacramenti, et praeceptum de eo administrando valide, ac necessitas baptizati praeferenda sunt praecepto de ordine servando, quod supponit capacitatem personarum, et voluntatem integram, quae necessitate Sacramenti requiritur.
Casus forte est speculativus quoad primam partem, sed proponitur ad majorem declarationem materiae, sicut alii similes proponuntur a Doctoribus, qualis est ille de manco et muto, de quo supra. Nec dicendum est forte in eo casu mulierem de licentia baptizare, quia incapax est talis, sed devolvi ad ipsam jus, quod ei competit in extrema necessitate, quando alius non adest. Canones autem ecclesiastici et Patres, quando negant quibusdam jus baptizandi, intelliguntur extra casum necessitatis, et in concursu aliorum, quibus ex officio, aut gradu competit aliis praeferri, et secundum hoc ; ad argumenta bene respondet Doctor. Ad primum explicando Isidorum ad secundam rationem dicit Sacerdotem per modum judicis remittere peccata in poenitentia, sed in Baptismo virtute Sacramenti, absque arbitrio vel judicio remittuntur, quae ultima verba non ita intelligenda sunt, ac si minister non concurrat ministerialiter ad effectum Sacramenti, sed solum ut causa applicans, sicut dicit Paludanus in 4. dist. 1. q. 5. et 6. et Capreolus ibidem, nam contrarium asserit Doctor. Vide Augustinum tract. 5. in Joannem. Sacerdotes dicuntur vicem Christi genere, esse organa et instrumentum Christi ; et hoc alias patebit infra quaest. 5. ubi agitur de intentione requisita ad Sacramentum.