IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Solvit argumenta suadentia Christum inquantum homo, esse Filium adoptivum, et per consequens tenet eum talem non esse. Sed quia objectionem contra rationem excludentem ab eo extraneitatem, positam num. 6. non solvit, nec replicam contra solutionem ad tertium, quae alteri parti favent, insinuat probabiliter Christum dici posse Filium Dei adoptivum, quod clare tenet in Report. hac dist. quem sequitur Bassol. hic quaest. 1. art. 2. Tartaret. hic, et Leuchet. exponit eum ut problematicum, et Pitigianis hic art. ult. tenet hanc propositionem habere catholicum sensum. Rada hic controversia 5. art. 2. docet secundum Scot. id esse probabile ; tenet Durand. absolute 3. dist. 4. q. 1. Christum qua homo, esse adoptivum ; Richard. etiam supra problematicus videtur in quaestione, et Vasq. ait eum asserere Christum qua homo, esse adoptivum, Gabr. Alm. et Major hic, docent humanitatem Christi esse adoptatam. Quod vero hoc non sit haereticum, ut docet Vasq. supra, patet, quia Concil. Francford. tantum damnavit sententiam Felicis et Elipandi, quae in re erat error Nestorii, ut constat expresse ex epist. Adriani primi, et epist. ipsius Concilii, et tenet Ant. 2. part. histor. 14. cap. 1. sig. 6. Naucler. gener. 27. Fevard. in addit. ad Castro contra haer. v. Christus, Sanderus 7. de vis. Monar. an. 772. Suar. citans hos et alios supra sig. 3. Error autem Nestorii negabat Christum esse Deum, solum admittens unionem per affectum inter naturam humanam et Deum. Sed Theologi citati fatentur Christum esse verum Filium Dei naturalem, et eumdem esse Filium Virginis ; ergo definitio Francford Concilii non damnat eos, licet simul dicant Christum qua homo posse dici Filium adoptivum. Praeterea Iren. lib. 3. cap. 21. Marius Victor. lib. 1. contra Candidum Arian. tom. 5. bibl. PP. et Hilar. citatus a D. Thom. 3. p. q. 23. art. 4. tribuunt adoptionem Christo secundum humanitatem, ut fatetur Vasq. cap. 15. dicens eos improprie locutos. Sed hoc ejus dictum sufficere ipsi non debuit, ut sententiam gravissimorum Theologorum, de quorum catholico sensu ipsi constitit, haereticam diceret. Addo non videri impropriam istam locutionem istorum Patrum et DD : Primo, quia Christus qua homo non producitur a Deo naturaliter, sed libere. Secundo, non producitur actione potentiae generativae, magis quam Spiritus sanctus. Tertio, non producitur in similitudinem naturae specificae vel genericae cum generante. Sed opposita horum trium conveniunt generationi naturali, proprie loquendo ergo. Quarto, et constat ex his, definitio generationis naturalis, quam DD. communiter admittunt, scilicet quod sit, productio viventis a vivente in similitudinem naturae, non convenit generationi Christi, qua homo, respectu Dei producentis ; omnia quae adducuntur in contrarium, probant Christum non esse Filium adoptivum tantum, seu eo modo quo nos sumus adoptivi, quod de fide est, quia ipse est Filius Dei naturalis. Haec prolixius ratione censurae inconsideratae Vasquez.
Ad argumenta (i). Ad primum dico, quod homo adoptat per novum . actum voluntatis, et ita ipsum adoptare est aliquem ad haereditatem optare per novum velle ; sed Deus non novo velle adoptat, sed novum effectum producendo, scilicet gratiam. Praedestinare ergo divinum, etsi sit praeordinare quoddam per actum voluntatis ad haereditatem, et quoddam adoptare ad illud, non tamen proprie dicitur adoptatio ; sed tantum ipsa collatio nova gratiae, quae correspondet novo velle in homine adoptante, dicitur adoptatio. Non ergo sequitur, Deus praedestinat, ergo adoptat, sed oportet addere, quod illi praedestinato, ut quandoque extraneo, conferat gratiam.
Ad secundum (k) dico, quod est dignitatis supplentis indignitatem, quia extraneus non potest dignificari nisi adoptetur ad haereditatem ;
sed indignitatis est quandoque esse extraneum.
Ad tertium (1) concedo, quod de Christo dicitur proprietas consequens humanam naturam ; (est enim naturalis Filius Mariae, est etiam justus et gratus Deo) sed esse adoptatum non dicit proprietatem naturae creatae, secundum quam Christus nunquam fuit extraneus ab haereditate paterna, sed naturae depravatae.
Contra (m), ista negatio extraneitatis in Christo non est nisi propter gratiam habitualem Christi, quia propter illam solam habet jus in haereditate aeterna, non autem per solam unionem personalem, quia si illa fuisset sine gratia habituali, posset Christus secundum naturam humanam non habere jus in haereditate illa ; sed si ista gratia habitualis fuisset collata illi naturae in primo instanti, existenti tamen in proprio supposito, illud suppositum vere diceretur Filius adoptivus ; ergo et modo non negabitur propter extraneitatem, quia modo est illa carentia juris ad illam haereditatem, quae tunc fuisset. Responsionem quaere.
Ad istam instantiam dici potest (tenendo tertium modum dicendi) quod negatio extraneitatis in Christo, non est propter gratiam habitualem, quam in secundo instanti habuit ;sed est propter dispositionem necessario insequentem generationem talem humanae naturae de congruo, et hoc ex vi unionis illius naturae ad Verbum, quae dispositio non fuisset consecuta talem naturam in supposito proprio.