REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Ponuntur variae sententiae de spe ; prima fuit, non distingui a charitate. Secunda, non distingui a fide. Tertia, quod includit utramque, quia per spem expectamus gloriam, et expectatio spectat ad intellectum, et desideramus eamdem, et hoc spectat ad voluntatem ; sed rejiciuntur hae sententiae ex illo, I. Corinth. 14. Fides, spes, charitas tria haec, etc.
Hic posset dici quod non oportet ponere spem virtutem distinctam a fide et charitate, quod primo probatur a parte voluntatis sic : Voluntas per charitatem sufficienter disponitur supernaturaliter ad habendum omnem actum sibi possibilem ; igitur nullus alius actus est sibi possibilis per alium habitum, qui est distinctus a charitate. Probatio antecedentis, quia omnis actus voluntatis est velle vel nolle, et hoc respectu tam praesentis quam absentis. Ad omnem autem talem sufficit sola charitas ; igitur frustra ponitur habitus alius. Major est evidens. Minor probatur, quia ad omne velle ordinatum respectu ultimi finis, quem respicit virtus Theologica pro objecto, se extendit charitas, quia non est volitio ordinata nisi praesentis vel absentis, et haec volitio est actus fruendi vel desiderandi ; sed idem habitus potest esse sufficiens quiescendi voluntatem ordinate in objecto, et desiderandi illud ordinate, quia secundum Augustinum 9. de Trin. cap. ult. Idem appetitus quo inhiatur rei cognoscendae, fit amor cognitae ; igitur ad omne nolle ordinatum sufficit, quia eodem ordinate, quo vult volitum, despicit disconveniens, vel contrarium, quia 1. de Anima text. 85. rectum est judex sui et obliqui, quia nolle non convenit ordinate, nisi inquantum despicit aliquod incompossibile voluntati rectae et ordinatae ; ergo, etc.
Item, secundo probatur a parte intellectus, sic, nam si esset aliquis habitus, non posset poni in intellectu primo, quia nullus habitus habet actum, nisi respectu actus, quem respicit potentia in communi, in qua fundatur hujusmodi habitus. Unde cum actus intellectus in communi sit intelligere, respectu objecti supernaturalis non est nisi credere ; igitur, etc.
Potest dici quod spes includit utrumque in ratione sua, quia spes est expectatio certa beatitudinis ; ergo. Potest dici quod spes est habitus, quo expectamus, expectatio includit certitudinem ex gratia et auxilio, quae pertinet ad intellectum, et ita non est alius habitus a fide, et etiam includit desiderium non habili, et sic idem est cum charitate, et sic potest dici rectus habitus includens utrumque.
Item, secundum habitum spei dicitur aliquis certus, ideo dicitur intellectualis habitus. Similiter aliquis dicitur decipi, quando scilicet credit se non posse assequi beatitudinem, scilicet desperans. Unde magis revocandus est ab errore in intellectu, quam ab alia inordinata voluntate.
Sed estne spes aliquis habitus formaliter? Quod non probo, quia non est formaliter alius habitus de universali, et alius de particulari, ut de ista : Omnis homo justus est salvandus ; et de ista formaliter : Petrus justus est salvandus, licet singulariter varientur ; sed per fidem credo omnem justum formaliter salvandum ; ergo etiam de ista, ego, si finaliter sum justus, ero beatus, erit fides ; hujusmodi est actus spei ; ideo non est virtus distincta a fide.
Dices quod non erit habitus omni modo idem, quia futurum facit quod sit aliud objectum, ideo requirit alium habitum.
Contra, si respicit aliquid ut formaliter futurum objectum, ita quod futuritio sit de ratione objecti sui, tunc erit temporale objectum, et ita respicit temporale ut temporale objectum ; igitur si in hoc differunt, quia spes respicit hoc, ut conferendum, non erit virtus Theologica.
Item, praeteritio non variat objectum, neque habitum ; ergo neque futuritio ; ergo idem habitus fidei erit de praeteritis et de futuris.
Posset dici, tenendo istam conclusionem, quod sicut tantum sunt duae potentiae in natura natae attingere Deum sub ratione habitus per actus elicitos, scilicet intellectus et voluntas, sic sunt tales duae perfectiones supernaturales sufficienter disponentes istas potentias respectu actuum tendentium in Deum sub ratione objecti, et sicut una potentia perficitur a fide, sic alia a charitate. Respectu tamen alicujus objecti includuntur ambo illi habitus in uno habitu, non dico in uno habitu formaliter, sed aggregatione ; et sic spes unitate aggregationis potest dici tertia virtus, tamen est essentialiter habitus idem, qui est fides. Et quamvis fides sit praesentium, praeteritorum et futurorum, et spes tantum futurorum, ex hoc non habetur quod sit alius habitus essentialiter, sed iu hoc specificat fidem, et contrahit, ut fides sub ratione, qua tendit ad futurum, dicatur spes. Sed ista via non placet, quia videtur contraria doctrinae Sanctorum.