Chrysostomus in Matth..
Postquam enarravit evangelista incarcerationem ioannis, prosequitur de occisione ipsius, dicens die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio. Hieronymus.
Nullum invenimus alium observasse diem natalis sui, nisi Herodem et Pharaonem: ut quorum erat par impietas, esset una solemnitas. Remigius. Et sciendum, quod consuetudo est non solum divitum, sed etiam pauperum mulierum, ita pudice filias suas nutrire ut vix ab extraneis videantur. Haec autem impudica mulier impudice filiam suam nutrivit, quam non docuit pudorem, sed saltationem. Nec minus reprehendendus est Herodes, qui oblitus est domum suam esse aulam regiam, quam praedicta mulier fecerat theatrum: unde sequitur et placuit Herodi: unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo. Hieronymus.
Ego autem non excuso Herodem quod invitus et nolens propter iuramentum homicidium fecerit, qui ad hoc forte iuravit ut futurae occisionis machinas praepararet: alioquin, si ob iusiurandum fecisse se dicit, si matris, si patris postulasset interitum, facturus fuerat, an non? quod in se ergo repudiaturus fuit, contemnere debuit in propheta. Isidorus. In malis ergo promissis rescinde fidem. Impia est promissio quae scelere adimpletur. Illud non est observandum sacramentum quo malum incaute promittitur.
Sequitur at illa praemonita a matre sua, da mihi, inquit, hic in disco caput ioannis baptistae. Hieronymus. Herodias enim timens ne Herodes aliquando resipisceret, vel Philippo fratri amicus fieret, atque illicitae nuptiae repudio solverentur, monet filiam ut in ipso statim convivio ioannis caput postulet: digno operi saltationis dignum sanguinis praemium. Chrysostomus in Matth.. Duplex est autem hic puellae accusatio: et quoniam saltavit, et quoniam ita ei placuit ut occisionem expeteret in mercedem. Vide autem qualiter crudelis et qualiter mollis est Herodes: seipsum enim obnoxium iuramento facit, illam autem dominam petitionis constituit. Quia ergo scivit quod ex eius petitione malum eveniebat, tristatus est: unde sequitur et contristatus est rex.
Virtus enim etiam apud malos admiratione et laudibus digna est. Hieronymus. Vel aliter. Consuetudinis Scripturarum est ut opinionem multorum sic narret historicus quomodo eo tempore ab omnibus credebatur.
Sicut ioseph ab ipsa quoque maria appellabatur pater iesu, ita et nunc Herodes dicitur contristatus, quia hoc discumbentes putabant. Dissimulator enim mentis suae, et artifex homicidii, tristitiam praeferebat in facie, cum laetitiam haberet in mente.
Sequitur propter iusiurandum, et propter eos qui pariter recumbebant iussit dari. Scelus excusat iuramento, ut sub occasione pietatis impius fieret. Quod autem subicit et propter eos qui pariter discumbebant, vult omnes sceleris sui esse consortes, ut in luxurioso convivio cruentae epulae deferrentur. Chrysostomus in Matth.. Si autem testes habere periurationis formidavit, quanto magis timuisse oportebat tam iniquae occisionis tantos testes habere? Remigius. Sed in eo minus peccatum factum est causa maioris peccati: nam quia libidinosam voluntatem non extinxit, idcirco ad luxuriam usque pervenit; et quia luxuriam non coercuit, ideo ad reatum homicidii descendit: unde sequitur misitque et decollavit ioannem in carcere; et allatum est caput eius in disco. Hieronymus. Legimus in Romana historia, flaminium ducem Romanorum, quod accubanti iuxta meretriculae, quae nunquam vidisse se diceret hominem decollatum, assensus sit ut reus quidam capitalis criminis in convivio truncaretur, a censoribus pulsum curia, quod epulas sanguini commiscuerit, et mortem, quamvis noxii hominis, in alterius delicias praestiterit, ut libido et homicidium pariter miscerentur.
Quanto sceleratior Herodes et Herodias, ac puella quae saltavit: in pretium sanguinis petiit caput prophetae, ut haberet in potestate linguam, quae illicitas nuptias arguebat.
Sequitur et datum est puellae et attulit matri suae. Glossa. Ut habeat in potestate linguam quae illicitas nuptias arguebat. Gregorius Moralium.
Sed non sine admiratione gravissima perpendo, quod ille prophetiae spiritu intra matris uterum impletus, quo inter natos mulierum nemo maior surrexit, ab iniquis in carcerem mittitur; et pro puellae saltu capite truncatur; et vir tantae severitatis pro risu turpium moritur. Numquidnam credimus aliquid fuisse quod in eius vita illa sic despecta mors tergeret? sed idcirco deus suos sic premit in infimis, quia videt quomodo remuneret in summis.
Hinc ergo unusquisque colligat quid illi passuri quos reprobat, si sic cruciat quos amat. Gregorius Moralium.
Neque autem ioannes de confessione christi, sed de iustitiae veritate requisitus occubuit. Sed quia christus est veritas, usque ad mortem pro christo quasi pro veritate pervenit.
Sequitur et accedentes discipuli eius tulerunt corpus eius et sepelierunt illud.
Hieronymus. In quo ipsius ioannis et salvatoris discipulos intelligere possumus.
Rabanus. Narrat autem iosephus vinctum ioannem in castellum mecheronta adductum, ibique truncatum; ecclesiastica vero narrat historia sepultum eum in Sebastia urbe palaestinorum, quae quondam Samaria dicta est. Chrysostomus in Matth..
Intende autem qualiter discipuli ioannis iam magis familiares facti sunt iesu: ipsi enim sunt qui annuntiaverunt ei quod factum est de ioanne: unde sequitur et venientes nuntiaverunt iesu. Etenim universos dimittentes ad ipsum confugiunt; et ita paulatim post calamitatem et responsionem a christo datam directi sunt.
Hilarius in Matth.. Mystice autem ioannes praetulit formam legis: quia lex christum praedicavit, et ioannes profectus ex lege est, christum ex lege praenuntians.
Herodes vero princeps est populi, et populi princeps subiectae sibi universitatis nomen causamque complectitur.
Ioannes ergo Herodem monebat ne fratris sui uxorem sibi iungeret. Sunt enim atque erant duo populi: circumcisionis et gentium. Hi igitur fratres ex eodem sunt humani generis parente; sed Israelem lex admonebat ne opera gentium et infidelitatem sibi iungeret, quae ipsis tamquam vinculo coniugalis amoris annexa est. Die autem natalis, idest rerum corporalium gaudiis, Herodiadis filia saltavit: voluptas enim tamquam ex infidelitate orta, per omnia Israel gaudia totis illecebris suae cursibus efferebatur, cui se etiam sacramento venalem populus addixit: sub peccatis enim et saeculi voluptatibus Israelitae vitae aeternae munera vendiderunt. Haec matris suae, idest infidelitatis, instinctu oravit deferri sibi caput ioannis, idest gloriam legis; sed populus boni eius quod in lege erat conscius, voluptatis conditionibus non sine periculi sui dolore concedit; scitque se talem praeceptorum gloriam non oportuisse concedere; sed peccatis tamquam sacramento coactus, et principum adiacentium metu atque exemplo depravatus et victus, illecebris voluptatis moestus obtemperat. Igitur inter reliqua dissoluti populi gaudia, in disco ioannis caput offertur: damnum scilicet legis, voluptas corporum, et saecularis luxus augetur.
Igitur per puellam ad matrem defertur; ac sic probrosus Israel etiam voluptati et infidelitati suae gloriam legis addixit. Finitis igitur legis temporibus, et cum ioanne sepultis, discipuli eius res gestas domino annuntiant, ad evangelia scilicet ex lege venientes. Hieronymus.
Vel aliter. Nos usque hodie cernimus in capite ioannis prophetae, Iudaeos christum, qui caput prophetarum est, perdidisse. Rabanus. Sed et linguam et vocem apud eos perdidit propheta. Remigius.
Vel aliter. Decollatio ioannis signat minorationem famae illius quae aestimatur a populo christus, sicut exaltatio domini in cruce signat profectum fidei: unde ioannes dixerat: illum oportet crescere, me autem minui.