CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De prodigalitate.
In praecedentibus autem dictum est, quoniam liberalitatis quae medietas est, superabundantiae et defectus sunt prodigalitas et illiberalitas, et in duobus, in datione scilicet, et in sumptione. Dationem autem in communi accipimus pro sumptibus expensarum, et datione donorum. Sumptus enim expensarum rationabiliter ponimus in dationem, quia tam expensa quam donatio in emittendo pecunias est. Prodigalitas quidem igitur abundat in dando et non in accipiendo, sed deficit in accipiendo. Illiberalitas autem in dando quidem deficit, in accipiendo vero abundat, et acceptione abundat etiam in parvis.
Contraria igitur sunt illiberalitas et prodigalitas secundum morem, quamvis contrariorum quae sunt in moribus, non sit modus aliorum contrariorum. Alia enim contraria secundum formas contraria sunt, et propter hoc quod maxime a se distant, simplicia et impermixta sunt : et media quae in ipsis, per rationem extremorum determinantur : hoc autem nihil talium est in moribus : contra enim se invicem participant,et extrema constituuntur a medio per recessum. Medium autem non constituitur ab ex- tremis, nec extrema In ultimo distant : quia ultimum in talibus non est. Quodlibet enim malum est infinitum. Nihil enim adeo est malum, quod pejus esse non possit : propter quod infiniti habet modum. Quia infinitum est, cujus partes accipienti semper est aliquid extra accipere secundum potentias : propter quod malum et bonum in moribus in nullo uno genere poni possunt. Nunquam enim poni potest ex una simplici natura generis et una differentia constitui bonum vel malum in moribus. Propter quod et prodigus et illiberalis et liberalis in accipiendo et dando est tamquam in duabus formis non reducibilibus ad unam essentiam simplicem generis, sed potius reducilibiis tantum ad unum morem. Similiter tam extrema quam media in moribus sunt, tam circa delectationes quam circa tristitias, quae una essentia simpliciter esse non possunt : nec una determinatur per alteram sicut potentia ad actum, sed tantum referuntur ad unum morem.
Unde patet quod et liberalis et delectatur et tristatur in quibus oportet : etsi indifferenter se haberet ad omnia, de nullo delectatus, et de nullo tristatus, potius fatuus quam virtuosus esset. Adhuc autem omnes operationes virtutum moralium sunt circa delectationes et tristitias. Passiones enim et praecipue delectationes et tristitiae incitant et juvant ad operationes : propter quod si liberalis non delectaretur nec tristaretur sequeretur quod non esset studiosus secundum virtutem.
Adhuc in praecedentibus ostensum est, quod ad bene virtutis parum facit scire : quod in solo judicio rationis est. Multum autem facit delectatio et tristitia in actu. Ex judicio enim rationis senes magis experti sunt quam juvenes, eo quod magis experti sunt circa operabilia. Ex delectatione autem in opere vel tristitia nihil prohibet juvenem esse operabiliorem quam senem in quibusdam operationibus virtutum vel vitiorum.
Adhuc autem virtus habitus electivus est. Electio autem appetitus consiliativus. Appetitus autem omnis passio est vel non sine passione. Patet igitur quod virtus moralis circa passiones est tristitiarum vel delectationum : et ideo contraria ista in moribus per nullam unam communem rationem in aliquo genere uno poni possunt, sive sit generalissimum, sive subalternum. Sed sicut specialis modus doctrinae est in hac scientia, qui modus aliis philosophiae partibus non congruit : ita specialis modus est acceptionum generum et specierum. Et hoc forte est quod dicti Philosophus, quod bonum et malum non sunt in geed genera aliorum existentia.
Proprium autem prodigalitatis est, quod prodigo non multum coaugentur ea quae prodigalitatis sunt. Non enim facile est quod omnibus dare possit qui ex nulla parte accipit. Dantem enim omnibus velociter derelinquit substantia facultatum, ut postea dare non possit. Dant enim idiotis in quibus est nulla ratio quare accipiant : prodigi enim esse videntur qui omnibus tam dignis quam indignis dant.