In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et facies earum, " id est, haereticorum, qui signantur per locustas, " sicut facies hominum. " Nota : In facie hominis sunt quatuor : os, nasus, oculi, et mansuetudo : per quae signantur modestia, intelligentia, discretio, et eloquentia. Et sic apparebunt discreti, intelligentes, et eloquentes.
" Et habebant capillos sicut capillos mulierum. "
In hoc innuitur occulta malitia eorum. Nota : Capilli turpitudinem colli tegunt: sic isti mala sua abscondunt. Item, molles et flexibiles sunt: sic isti vitam mollem ducunt, et sunt vertibiles ad omne malum. Ad terram dependent: sic isti temporalia quaerunt. In capillis ergo mulierum intelligitur mollis vita, in hoc quod dependent avaritia, in hoc quod collum tegunt fallacia eorum.
" Et dentes earum. " Hic ostenditur eorum aperta malitia. Nota : Dentes earum hic dicuntur doctores eorum et expositores, qui praeparant panem mendacii, ut trajiciant multos in corpus Antichristi. " Sicut dentes leonum, " propter apertam saevitiam quam in Sanctos exercebunt. Sensus ergo est : Non solum laedent per ostensionem boni, et occultationem mali : sed etiam aperte saevient.