IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(i) Ad argumenta principalia. Primo arguit Doctor probando Christum esse filium adoptivum, primo sic: Christus est praedestinatus esse filius Dei, Rom., ergo est adoptivus. Patet consequentia, quia praedestinare est ad haereditatem aeternam adoptare, et hoc per actum voluntatis divinae, ut patet in primo, dist. 40.
Respondet Doctor, negando consequentiam, non enim sufficit ad adoptionem, quod quis praeordinetur ad haereditatem aeternam, sed oportet addere quod illi praedestinato, ut quandoque extraneo conferat gratiam. Tenendo enim quod solus Christus non sit Filius adoptivus, et quod Angeli creati in gratia sint filii adoptivi, oportet dicere quod in primo instanti naturae fuerunt extranei, quia in illo instanti, nec gratiam habuerunt, nec dispositionem de congruo ad ipsam, Christus vero etsi in primo instanti naturae quo habuit esse temporaliter, non habuerit gratiam, habuit tamen dispositionem de congruo ad illam, ut supra patuit.
Deinde dicit, quod homo adoptat per novum actum voluntatis, quia sic adoptare est aliquem ad haereditatem optare per novum velle, non enim adoptat per novum effectum realem causatum in adoptato, sed tantum per novum velle, quo adoptatum acceptat, ut habeat jus succedendi in haereditatem, sed Deo adoptat non novo velle, sed novum effectum producendo, scilicet gratiam; patet, quia in Deo non potest esse nova volitio realiter, quia in Deo est tantum unum velle idem sibi, ut patet in primo dist. 2. Nec potest esse novum velle secundum rationem, ut satis patet a Doctore in primo dist. 30. 39. 40. et 45. vide ibi. Potest tamen esse novus effectus voluntatis, et sic quando actu causat gratiam in aliquo, actu adoptat illum. Quamvis ergo praedestinare divinum sit praeordinare quoddam ad haereditatem per actum voluntatis non novum, sed aeternum, quia quidquid vult, ab aeterno vult, licet non semper pro aeterno, ut patet a Doctore in primo, dist. 8. ult. et 39. 40. et 45. Et similiter licet tale praedestinare sit quoddam adoptare, non tamen proprie dicitur adoptio, sed tantum ista collatio nova gratiae, quae correspondet novo velle in homine adoptante, dicitur adoptatio.
Secundo principaliter arguit, quia quidquid dignitatis est in homine, attribuendum est Christo; sed esse Filium Dei adoptivum est dignitatis in homine, patet, quia hoc tantum competit naturae intellectuali.
(k) Ad secundum. Respondet Doctor, quod aliud est loqui de dignitate simpliciter, et aliud de dignitate supplente indignitatem. Primo modo dignitas attribuenda est Christo, sed non semper secundo modo. Et in proposito adoptari in Filium Dei est tantum dignitatis supplentis indignitatem patet, quia extraneus non potest dignificari, nisi adoptetur ad haereditatem, et indignitatis est, quandoque esse extraneum.
Tertio principaliter arguit sic: sicut in Christo manent naturae, ita et proprietates naturarum ; sed adoptari est proprietas naturae habentis gratiam, sed talis natura fuit in Christo, ergo et proprietas, et sic adoptari in Filium Dei.
(1) Ad tertium. Respondet Doctor, quod proprietas consequens humanam naturam vere dicitur de Christo, sicut esse filium Mariae naturalem ; sed esse adoptatum non dicit proprietatem naturae creatae absolute sumptae, secundum quam naturam humanam Christus nunquam fuit extraneus ab haereditate paterna, sed est proprietas naturae depravatae, quia natura depravata in Adam, etsi in aliquo non habuit peccatum originale, ut in matre Dei, habuit tamen unde posset contrahere. Potest etiam dici depravata quantum ad hoc, quia etsi in primo instanti naturae non habeat gratiam, sed habeat in secundo instanti naturae, tamen in primo instanti non habuit dispositionem de congruo ad gratiam, sicut natura humana in Adam.
(m) Contra. Doctor arguit probando quod Filius Dei sit adoptivus, quia Christus tantum propter gratiam habitualem habet jus in haereditate aeterna, non autem per solam unionem personalem, quia si talis unio fuisset sine gratia habituali, Christus secundum naturam humanam non habuisset jus in haereditate aeterna ; patet, quia Deus de potentia ordinata neminem acceptat, ut dignum vita aeterna, nisi propter habitum gratiae, ut subtiliter patet a Doctore in primo, dist. 17. tunc arguo sic ; si habitus gratiae fuisset collatus naturae humanae in primo instanti, scilicet temporis, et existenti in proprio supposito, et pro tunc non assumptae a Verbo, illud suppositum talis naturae vere diceretur filius adoptivus ; patet, quia si Adam fuisset creatus in gratia, vere fuisset filius adoptivus, ergo et modo suppositum divinum secundum naturam humanam erit vere filius adoptivus.
Respondeo, quod (tenendo ultimum modum positum in corpore quaestionis) suppositum divinum secundum naturam humanam habentem gratiam in primo instanti temporis, non fuisset filius adoptivus, et tamen si illa eadem natura fuisset in proprio supposito, habens gratiam in primo instanti, illud suppositum secundum illam naturam esset vere Filius Dei adoptivus. Et ratio diversitatis est, quia natura ut in supposito divino in primo instanti naturae habet dispositionem de congruo ad gratiam conferendam in secundo instanti naturae, et eadem natura, ut in proprio supposito in primo instanti naturae considerata, non habuisset dispositionem de congruo ad gratiam conferendam in secundo instanti naturae.