Quod anima non sit de substantia dei.
Ex his etiam patet animam non esse de substantia dei.
Ostensum est enim supra divinam substantiam esse aeternam, nec aliquid eius de novo incipere.
Animae autem humanae non fuerunt ante corpora, ut ostensum est. Non igitur anima potest esse de substantia divina.
Amplius. Ostensum est supra quod deus nullius rei forma esse potest. Anima autem humana est forma corporis, ut ostensum est. Non igitur est de substantia divina.
Praeterea. Omne illud ex quo fit aliquid, est in potentia ad id quod fit ex eo. Substantia autem dei non est in potentia ad aliquid: cum sit purus actus, ut supra ostensum est. Impossibile est igitur quod ex substantia dei fiat anima, vel quodcumque aliud.
Adhuc. Illud ex quo fit aliquid, aliquo modo mutatur. Deus autem est omnino immobilis, ut supra probatum est. Impossibile est igitur quod ex eo aliquid fieri possit.
Amplius. In anima manifeste apparet variatio secundum scientiam et virtutem et eorum opposita. Deus autem est omnino invariabilis, et per se et per accidens. Non igitur anima potest esse de substantia divina.
Item. Supra ostensum est quod deus est actus purus, in quo nulla potentialitas invenitur. In anima autem humana invenitur et potentia et actus: est enim in ea intellectus possibilis, qui est potentia ad omnia intelligibilia, et intellectus agens, ut ex supra dictis patet. Non est igitur anima humana de natura divina.
Item. Cum substantia divina sit omnino impartibilis, non potest aliquid substantiae eius esse anima nisi sit tota substantia eius. Substantiam autem divinam impossibile est esse nisi unam, ut supra ostensum est. Sequitur igitur quod omnium hominum sit tantum anima una quantum ad intellectum.
Et hoc supra improbatum est. Non est igitur anima de substantia divina.
Videtur autem haec opinio ex triplici fonte processisse.
Quidam enim posuerunt nullam substantiam incorpoream esse. Unde nobilissimum corporum deum esse dicebant, sive hoc esset aer, sive ignis, sive quodcumque aliud principium ponebant, et de natura huius corporis animam esse dicebant: nam omnes id quod ponebant principium, animae attribuebant, ut patet per Aristotelem in I de anima. Et sic sequebatur animam esse de substantia divina.
Et ex hac radice pullulavit positio Manichaei, qui existimavit deum esse quandam lucem corpoream per infinita spatia distensam, cuius quandam particulam humanam animam esse dicebat.
Haec autem positio supra improbata est, et per hoc quod ostensum est deum non esse corpus; et per hoc quod ostensum est animam etiam humanam corpus non esse, nec aliquam intellectualem substantiam.
Quidam vero posuerunt intellectum omnium hominum esse unum, vel agentem tantum, vel agentem et possibilem simul, sicut supra dictum est.
Et quia quamlibet substantiam separatam antiqui deum esse dicebant, sequebatur animam nostram, idest intellectum quo intelligimus, esse divinae naturae.
Unde et a quibusdam nostri temporis christianae fidei professoribus, ponentibus intellectum agentem separatum, dictum est expresse quod intellectus agens sit deus.
Haec autem positio de unitate intellectus nostri supra improbata est.
Potuit autem et ex ipsa similitudine animae nostrae ad deum haec opinio nasci. Intelligere enim, quod maxime aestimatur proprium dei, nulli substantiae in mundo inferiori convenire invenitur nisi homini, propter animam. Unde videri potuit animam ad naturam divinam pertinere.
Et praesertim apud homines in quorum opinionibus erat firmatum quod anima hominis esset immortalis.
Ad hoc etiam coadiuvare videtur quod Gen. 1-26, postquam dictum est: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, subditur: formavit deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae.
Ex quo quidam accipere voluerunt quod anima sit de natura divina. Qui enim in faciem alterius spirat, idem numero quod in ipso erat, in alium emittit. Et sic videtur Scriptura innuere quod aliquid divinum a deo in hominem ad ipsum vivificandum immissum sit.
Sed similitudo praedicta non ostendit hominem esse aliquid substantiae divinae: cum in intelligendo defectum multipliciter patiatur, quod de deo dici non potest. Unde haec similitudo magis est indicativa cuiusdam imperfectae imaginis quam alicuius consubstantialitatis. Quod etiam Scriptura innuit cum dicit ad imaginem dei hominem factum. Unde et inspiratio praedicta processum vitae a deo in hominem secundum quandam similitudinem demonstrat, non secundum unitatem substantiae.
Propter quod et in faciem spiritus vitae dicitur inspiratus: quia, cum in hac parte corporis sint plurium sensuum organa sita, in ipsa facie evidentius vita monstratur. Sic igitur deus inspirasse in faciem hominis spiraculum dicitur, quia spiritum vitae homini dedit, non eum ex sua substantia decidendo.
Nam et qui corporaliter insufflat in faciem alicuius, unde videtur sumpta esse metaphora, aerem in faciem eius impellit, non autem aliquam suae substantiae partem in ipsum immittit.