DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
De his quae in incarnatione Filii Dei a superiori descenderunt in
hortum conclusum .
Sol, Verbum Patris, lux, splendor, ventus, et
Nix, imber, pluvia, vapor, ignis, magna, mei, etros, Angelus, ales, apis.
Hortus conclusus soror mea, sponsa , etc.
Recte beata Virgo dicitur hortus conclusus : sicut in horto concluso nihil infimum subintrare potest, aut terrenum, sed ea tantummodo quae veniunt de supernis : sic factum est in Maria. In hunc enim hortum non intravit homo purus, cum ipsa sit terra per quam non ambulavit vir , et cum ipsa sit clausa porta per quam vir non transivit , nec bestia aut reptile, quibus carnalia et spiritualia vitia designantur.
Suprascriptis autem versibus possunt ea breviter memoriae commendari, quae in ejus . sanctificatione, in gratiae adimpletione, in Spiritus sancti superventione, in Filii Dei inenarrabilii conceptione, descenderunt in eam, quibus omnibus charismata Spiritus sancti, vel ipse Dei Filius, vel omne datum optimum descendens a Patre luminum designantur. De quibus videndum est singulatim.