CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Qualiter prodigus melior est illiberali ?
Taliter autem prodigus tripliciter melior est quam illiberalis, et ideo non parum melior est. Primo quidem, quia bene sanabilis est ab aetate. aetas enim temporis periodus est, et secundum hoc quod relinquit in subjecto, ex motu cujus est mensura, facit distare a principio, et corruptionis causa est. Omne enim a suis principiis constituentibus distans, in via corruptionis est. Corruptio naturale desiderium inclinat ad supplendum indigentiam et ad necessaria retinenda, et per conseqnens quod retinenda non dentur : et hoc juvat prodigis. aetatem autem dicimus eam quae cum defectu est. Puerilis enim aetas et juvenilis quae ad emittendum incitant, non convenit ei qui habet facultates ad usum : propter quod in talibus paedagogi constituuntur. Sanabilis etiam est a,b egestate fere propter eamdem causam. Superflua enim datio inducit egestatem : egestas autem inclinat desiderium ad suppletionem indigentiae, et per consequens ut ea non dentur quae opportune retineri possunt.
Per has enim causas ad medium potest venire : eo quod prodigus habet multa communia cum liberali, et maxime in hoc quod secundum intentionem dat, et non sicci pit. Neutrum autem ut oportet nec bene facit : et ideo sive per assuefactionem, sive per aetatem,sive per defectum, sive alia quacumque causa transmutatus accipiat hoc quod est ut oportet dare et bene, procul dubio erit liberalis. Propter quod etiam neque pravis neque mali esse videntur prodigi secundum morem. Pravus enim non communicativus est, sed in seipso private consistens. Malus autem proprie boni corruptivus et injuriosus. Horum neutrum facit prodigus. Illiberalis autem semper cogitat sui destitutionem, et sollicitatur, quod prodigo nullo modo convenit: superabundat enim datione, et de acceptione non multum sollicitatur. Non enim cogitat de acceptione nisi in quantum materia dationis est. Videtur tamen insipientis esse operatio prodigi, eo quod dat non secundum substantiarum facultatem. Insipiens enim est, ut in Almagesto dicit Ptolemaeus, qui suiipsius ignorat quantitatem sive facultatem. Secundum hunc igitur modum prodigus multum videtur melior esse illiberali.
Ergo etiam illiberali videtur esse melior, non tantum propter ea quae dicta sunt, sed etiam propter hoc quod prodigus multos amat et in multos signum amoris ostendit. Philanthropia autem, hoc est, amor hominum, in bonis moribus commendatur. Illiberalis autem nullum amat, et in nullum signum amoris ostendit. Quomodo enim multos amaret, qui neque seipsum amat ? Ex nimia enim parcitate nec ipse bonis suis fruitur, et sibi ipsi nihil boni facit. Et haec quidem dicta de prodigo dicta sunt, qui in simplici malo prodigalitatis consistit. Sunt tamen prodigorum qui quemadmodum dictum est, et in datione et inacceptione superabundant : accipiunt enim unde non oportet, te secundum hoc quodammodo illiberales sunt, quia cum illiberali conveniunt. Acceptivi autem fiunt unde non oportet propter totam quidem intentionem velle consumere et dare : hoc autem, quia facile facere non possunt sine acceptione. Unde ubicumque acceptivi
fiunt. Dativos et non acceptivos cito et velociter derelinquunt substantiae quae facultatem tribuebant ad donandum : et ideo coguntur prodigi tribuere tam ex eo quod est aliunde quam de propriis possessionibus. Hujus autem et alia causa est : prodigus enim secundum morem pravus est : et In quantum pravus est, nihil curae habet de bono honestatis. Propter timorem igitur turpitudinis ab indecenti acceptione non abstinet : et ideo prodigi undique et indifferenter, accipiunt : dare enim ex tota intentione concupiscunt. Qualiter autem et unde dent, multum differt apud eos : quia facultatem aliquando non habent ex proprio : propter quod coguntur dare ab alieno et indecentes facere dationes.
Propter quod dationes prodigorum non sunt dationes liberalis. Dationes enim prodigi nec bene sunt nec boni gratia, neque sunt ut oportet, sed quando oportet indigere. Sicut histriones vel adulatores vel idiotas hos ditant donis suis, cum tamen moderatis et honestis secundum mores nihil utique darent. Adulatoribus vel blanditoribus vel secundum aliquam aliam voluptatem sibi placentibus, sicut sunt lenones, multa tribuunt.
Propter quod et multi eorum qui prodigi sunt, intemperati sunt vel fiunt. Qui enim facile consumentes sunt et dantes, facillime in intemperantias consumpti vi fiunt tam ex natura quam ex more. Ex natura quidem, quia emittere et dare secundum naturae inclinationem causantur ex calido propellente et spiritu ad exteriora virtutem vehente, et humido membra exteriora laxante, et ventosa membra distendente : ex quibus eisdem causatur intemperantia circa voluptatem. Ex more autem, quia dativus et consumptivus in multos per amorem in multis applicabilis est, et per applicationem delectari quaerit in aliis. Delectatio autem haec secundum intemperantiam est : et sic prodigus efficitur intemperatus. Cujus tamen et alia causa est, quia scilicet prodigus non ad bonum hone- stum vivit: et ideo timor turpitudinis non eum retrahit: propter quod facilius ad voluptates intemperantium declinant qui prodigi sunt. Prodigus enim quidem facilius inducibilis ad quaslibet inductas intemperantias transit. Totus enim in aliud vadit et se et suis : et ideo inducibilis est ad omnia quae volunt hi qui secum sunt. Secundum naturam enim mollis corde est. Molle autem est quod cuilibet obedit tangenti.
SI autem prodigus studio potiatur, procul dubio in mediumf veniet et in id
quod oportet. Circa idem enim est circa quod liberalis et symbolum habet in ipso. Symbolum autem habentium facillima est transmutatio secundum naturam.