CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Definit propositionem per se notam, et docet definitionem ac definitum esse terminos distinctos. Primo quia definitio est medium in demonstratione potissima non definitum. Secundo alias tantum essent duo termini in tali demonstratione, ac petitio principii. Tertio definitum se habet ad definitionem sicut totum ad partes, quod est pejus partibus notum.
Quoniam (a) secundum Philosophum 2. Metaph. Absurdum est simul quaerere scientiam et modum sciendi, ideo primo respondeo ad secundam quaestionem, quae quaerit de modo cognoscendi istam : Deus est; et quantum ad istam, primo assigno rationem propositionis per se notae, et dico sic, quod cum dicitur propositio per se nota, ly per se, non excludit quamlibet causam, quia non excludit terminos propositionis. Nulla enim propositio per se nota est exclusiva notitiae terminorum, quia principia prima cognoscimus inquantum terminos cognoscimus, sed excluditur quaecumque causa et ratio, quae est extra per se conceptum terminorum propositionis per se notae.
Dicitur igitur (b) : Propositio per se nota, quae ex terminis propriis qui sunt aliquid ejus, ut sunt ejus, habet veritatem evidentem.
Et non propter aliquid aliud, quod sit extra terminos proprios habet evidentiam, sed ex se tantum, ut omne totum est majus sua parte.
Ulterius (c), qui sunt illi termini proprii ex quibus debet esse evidens? dico, quod quoad hoc, alius terminus est definitio, alius definitum, et hoc sive accipiantur termini propositionis pro vocibus significantibus, sive pro conceptibus significatis, quod probo ex primo Posteriorum, quia quod quid est alterius extremi, est medium in demonstrationi ergo altera praemissarum non differt a conclusione nisi sicut definitum a definitione, et tamen praemissa est principium per se notum. Conclusio autem non est per se nota, sed demonstrata: ergo quantum ad rationem propositionis per se notae, alius terminus est definitio a definito ; quia si esset idem conceptus definitionis et definiti, in demonstratione potissima esset petitio principii, idem tunc essent ibi duo termini tantum, quod est falsum.
Hoc probatur secundo sic per Aristotelem 1. Physic. Quod nomina sustinent ad definitionem hoc, quod totum ad partes, id est, quod nomen est prius notum definitione. Ex hoc arguitur, impossibile est eumdem conceptum esse priorem et posteriorem haberi et non haberi de eadem re, sed idem potest prius concipi secundum nomen quam secundum definitionem; nomen autem confuse importat quod definitio distincte, quia definitio dividit in singularia, ergo conceptus quidditatis prout importatur per nomen confuse, est prius notus naturaliter quam conceptus ejus, ut importatur distincte per definitionem, et ita alius conceptus et aliud extremum.