IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum)
Utrum Christus sit creatura, vel factus. Solet etiam quaeri, utrum debeat simpliciter dici atque concedi, Christum esse factum, vel creatum, vel creaturam. Ad quod dici potest, hoc simpliciter et absque determinatione minus congruenter dici ; et si quandoque brevitatis causa simpliciter denuntietur, nunquam tamen simpliciter debet intelligi, quia, ut Augustinus in I . lib. de Trinit. ait : " Cum de Christo loquimur, quid, secundum quid et propter quid dicatur, prudens et diligens ac pius Lector intelligere debet. " Qui Christum vel Dei Filium non esse factum vel creaturam, in I. lib. de Trinit. ostendit ita inquiens : " In principio erat Verbum, et Verbum caro factum est;et omnia per ipsum facta sunt. Neque dicit omnia, nisi quae facta sunt, id est, omnem creaturam. Unde liquide apparet, ipsum factum non esse, per quem sunt omnia facta ; et si factus non est, creatura non est. Si autem creatura non est, ejusdem cum Patre substantiae est. Omnis enim substantia, quae Deus non est, creatura est, et quae creatura non est, Deus est. Sed si Filius non est ejusdem substantiae est, cujus Pater ; ergo facta substantia est et si facta substantia est, non omnia per ipsum facta sunt ; at omnia per ipsum facta sunt, facta igitur substantia non est, sed una cum Patre infecta substantia est. " Item in eodem : " Si vel Filium fecit Pater, quem non fecit ipse Filius, non omnia per Filium facta sunt ; at omnia per Filium facta sunt ipse igitur factus non est, ut cum Patre faceret omnia quae facta sunt. " Idem in lib. 83. quaest. " Dicitur creatura quidquid fecit Pater Deus per Filium, qui non potest appellari creatura, quoniam per ipsum facta sunt omnia. " Ambrosius in I . lib. de Fide : " Probemus, inquit, creaturam non esse Dei Filium. Audivimus enim in Evangelio, Dominum mandasse discipulis : Praedicate Evangelium universae creaturae. Qui universam creaturam dicit nullam excipit. Et ubi sunt qui creaturam Christum appellant ? Nam si creatura esset, sibi mandaret Evangelium praedicari, " et subjectus esset vanitati, quia, testante Apostolo : Omnis creatura vanitati subjecta est. Non igitur Christus creatura est, sed Creator, qui docendae creaturae discipulis mandat officium.
De perfidia et paena Arii.
Arii haec fuisse perfidia legitur, ut Christum creaturam fateretur. Ideo effusa sunt Arii viscera, atque crepuit medius, prostratus in fa- ciem, ea quibus Christum negaverat foeda ora pollutus. His aliisque pluribus testimoniis instruimur, non debere fateri simpliciter, Christum esse factum, vel creaturam sed addita determinatione, recte dici potest, ut si dicatur factus secundum carnem, vel secundum hominem, ut factura humanitati, non Deo attribuatur. Ut enim ait Ambrosius in I . lib. de Fide : " Non Deus factus est, sed Deus Dei Filius natus est ; postea vero secundum carnem homo factus ex Maria est. Misit enim Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege ; Filium, inquit, suum, scilicet non unum de multis. Cum dicit suum, generationis aeternae proprietatem significavit. Postea factum ex muliere asseruit, ut factura non divinitati, sed assumptioni corporis adscriberetur. Factum igitur ex muliere dicit propter carnis susceptionem, sub lege, propter observantiam legis. Generatio generationi non praejudicat, nec caro divinitati. Deus enim aeternus incarnationis sacramentum suscepit, non dividuus, sed unus et in utroque unus, scilicet divinitate et corpore. Non enim alter ex Patre, alter ex Virgine, sed idem aliter ex Patre, aliter ex Virgine, qui factus est secundum nostrae susceptionem naturae, non secundum aeternae substantiam vitae, quem legimus primogenitum et unigenitum ; primogenitum, quia nemo ante ipsum ; Unigenitum, quia nemo post ipsum. " Ex his evidenter traditur, qua intelligentia accipiendum sit, cum dicitur Christus factus vel. simpliciter, vel cum
additamento, ut factura scilicet vel creatura non ad assumentem Deum, sed ad assumptum hominem referatur. In Deo enim creatura esse non potest, ut Ambrosius ait I. lib. de Fide : " Numquid dicto factus est Christus ? Numquid mandato creatus est Christus ? Quomodo autem creatura in Deo esse potest ? Etenim Deus naturae simplicis est, non conjunctae atque compositae, cui nihil accidat, sed solum quod divinum est in natura habeat sua. " Etsi ergo Christus secundum hominem dicitur creatura, non tamen simpliciter praedicandus est creatura. Nec ex eo, quod Christus secundum hominem dicitur esse creatura, potest quis progredi sic argumentando : Si, secundum quod homo, Christus est creatura ; vel rationalis, vel non ; vel quae est Deus, vel non, nitens per hoc probare, Christum esse aliquid non divinum ; quia quod ipse est secundum hominem ipse est. Et ideo si secundum hominem est aliqua substantia non divina, est utique aliquid non divinum. Sed ex tropicis locutionibus non est recta argumentationis processio ; illa autem locutio tropica est, qua Christus dicitur creatura vel simpliciter, vel cum adjunctione.
An homo ille semper fuerit. Post praedicta quaeritur, utrum homo ille coeperit esse, vel semper fuerit : sicut simpliciter enuntiamus, Christum vel Dei Filium semper fuisse nec coepisse. De hoc Augustinus dicit ita super Joannem : " Habuit aliquando Dei Filius quod nondum habuit idem ipse homo filius, quia nondum erat homo. " Idem in eodem : " Priusquam mundus esset, nec nos eramus, nec ipse mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. " Idem super psalmos : " Christus noster, etsi forte homo recens est, tamen est aeternus Deus. "
Alibi vero legitur, quod puer ille creavit stellas 5 et Christus dicit, se esse principium et esse ante Abraham. His igitur auctoritatibus in nullo resultantes ; dicimus, hominem illum, in quantum homo est, coepisse ; in quantum Verbum est, semper fuisse. Hic enim absque distinctione non est ferenda responsio. Nam et ipse Augustinus hujusmodi utitur distinctione in pluribus locis dicens, per Christum omnia esse facta, in quantum est Verbum ; secundum id vero, quod homo est, ipsum esse factum et glorificatum. Si igitur ad personam respicias, confidenter dic, hominem illum semper fuisse ; si vero ad naturam hominis, concede, eum coepisse.
(Finis textus Magistri.)
Circa istam undecimam distinctionem in qua Magister agit de communicatione idiomatum, personam Filii respicientium et pertinentium ad defectum, quaeruntur tria : Primo, utrum Christus sit creatura. Secundo, utrum Christus secundum quod homo, sit creatura. Tertio, utrum Christus incepit esse.