REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Sententia Doctoris, spem esse virtutem Theologicam, a fide et charitate distinctam. Probat primo esse virtutem, ex parte objecti et circumstantiarum. Secundo, esse Theologicam, quia ejus objectum est Deus in se, esto requirantur aliquae conditionis, vel circumstantiae, ut sit Deus objectum, positis conditionibus requisitis ad virtutem Theologicam. Probat desiderare non esse actum intellectus, quia non est intelligere, neque charitatis, et per consequens, virtutis spei. Vide in Oxon. Scholium hic num. 17. ubi ostendi?ur hanc conclusionem videri de fido ex hoc cap. lib. citato, et Trident. sess. 6. cap. 6. et 7.
Dico quod spes est virtus Theologica alia a charitate et fide, quod ex actu patet. Experimur enim in nobis nos posse habere aliquem actum expectandi bonum infinitum a Deo liberaliter se communicante, et hoc mediante gratia praevia collata, et meritis ; sed ille actus non est actus charitatis, nec fidei, nec alicujus virtutis moralis ; est igitur actus alicujus alterius virtutis, quam dico spem. Quod autem actus iste sit ordinatus, patet ; est enim hoc ordinate appetendum quoad substantiam actus, quia talis boni est voluntas capax de se, et per illud perfectibilis in se; et etiam quoad circumstantiam agentis est ordinatus, quia convenit hoc agenti ex ratione voluntatis, quae est capax summi boni. Quod autem iste actus sit bonus per circumstantias, patet; habet enim objectum bonum, et est a causa bona, ut a Deo, scilicet causa efficiente conferente, et a gratia et meritis dispositive. Et similiter est ordinatus quoad omnes alias circumstantias ; ergo ad ipsum potest esse virtus ista appetitiva. Et est Theologica, quia habet Deum pro objecto immediato, quia per hunc actum desidero bonum infinitum, nec per aliquid additum habetur, quin Deus sit objectum illius actus. Licet enim desidero bonum istud esse meum, adhuc bonum infinitum est objectum, quia non recedo ab actu desiderandi ipsum.
Dices, si spes respicit bonum, ut appetibile mihi, sic erit objectum temporale tantum.
Dico quod etsi per fidem credo de aeterno, ut de Deo, tamen credo alia temporalia de eo, ut eum esse incarnatum, passum ; igitur non hoc est contra veritatem Theologicam ; sic est hic.
Dices, ut dicitur meum bonum, est objectum complexum, quid est igitur illud quod citra objectum additur?
Respondeo, dicitur tantum respectus, non realis, nec rationis, scilicet causatus ab intellectu, sed causatus a voluntate. Omnis enim virtus collativa potest causare respectum in objecto, etiam si respicit objectum, ut non existens, potest causare respectum rationis, et voluntas est formaliter collativa, sicut et intellectus ; voluntas enim diligit hominem ipsum referendo ad Deum. Ista collatio ponit respectum in objecto, cui accidit existentia, sicut et objecto intellectus. Sic ergo desidero bonum mihi, id est, in ordine ad me, quod addit respectum quemdam, non realem, sed appetitivum, ideo non minus est Dei ut objecti immediate sic, quod desideratur a Deo, quia ad conditionem agentis non variatur conditio objecto, sicut nec cum video album, a quocumque illud conferatur.
Dices, desiderare est respectu boni absentis, ut sic igitur non erit objectum virtutis Theologicae.
Dico quod objectum esse praesens vel absens, non est de ratione objecti Theologici, quantum ad id quod est ratio formaliter movendi potentiam, sicut nec in actione naturali corporalium approximatio, vel non approximatio est de ratione formali agentis et passi, sed tantum forma absoluta, mediante qua agens actuat efficaciter passum, licet sit conditio requisita actualis. Ideo male dicitur, spes vel fides respicit objectum absens, visio vero praesens, quasi aliud objectum sit spei, et aliud fidei et visionis, sicut remotum et propinquum. Idem est objectum ignis, qui ad aliquam distantiam causat perfectam caliditatem, et ad majorem distantiam causat temperatam. Hoc non diversificat rationem agentis ex parte agentis, sed manet idem, scilicet calor, ut est actus, et perfectus ad se. Similiter per eamdem formam, Sol causat radium rectum sic approximatus, et per recessum ad oppositum causat reflexum, tamen eodem modo forma est sibi praesens, aliter tamen subjecto, quia primo per lineam rectam ; secundo modo per reflexam. Similiter de objecto speciei et tentionis, differunt secundum rationem praesentiae et absentiae objecti, licet possint aliquando magis differre, tamen hoc non est ratio differentiae specificae in eis. Sic iste actus est immediate circa Deum, ut objectum sibi praesens, et virtus, a qua immediate elicitur talis actus, est circa Deum, ut objectum immediate ; igitur est virtus Theologica, si hoc sufficit.
Sed videtur quod non sufficit, tunc enim fides acquisita, et spes acquisita essent virtutes Theologicae, quia respiciunt Deum immediate, et sub eadem ratione objecti, quod probatur, quia istae virtutes fides et spes non sunt virtutes morales , ergo Theologicae ; ergo non repugnat virtuti acquisitae, quod potest esse Theologica. Si haec conditio sufficit, propositum habetur ; si autem non sufficit, sed dicatur requiri quod respiciat veritatem divinam, ut primam regulam suam,
sicut moralis virtus respicit prudentiam, quae est regula humanorum actuum, et ideo oportet ut aliquid detur, cur iste actus spei innititur immediate pro regula, si dicatur, inquam, quod fides acquisita sufficit ad hoc, contra, tunc spes acquisita, et charitas acquisita essent virtutes Theologicae.
Ideo ultimo sciendum, quod ad virtutem Theologicam, si stricte accipiatur, tria requiruntur, quod, scilicet respiciat Deum pro objecto, et quod respiciat eum ut regulam immediatam ; et hoc etiam posset pertinere ad fidem acquisitam, et per consequens ad spem, quae per cognitionem dirigitur in fidei objectum, et ideo illud ; quo solum et ultimo distat virtus Theologica ab acquisitis, videtur esse, quod non tantum respiciat Deum, ut immediatum objectum, et ut immediatam regulam, sed supra hoc, ut immediatam causam, scilicet quod sit immediate ab ipso infusa, quod non convenit virtuti acquisitae. Si igitur spes respicit Deum, ut objectum immediate, et regulam divinam ut cognitam, potest nihilominus causari a Deo immediate, cum sit actus animae secundum superiorem portionem, quia non potest summe perfici sine ea, sicut cum ea, et cum spe acquisita, sequitur quod sit virtus Theologica, non tamen potest naturaliter probari fidem vel charitatem infusam inesse homini.
Patet igitur quod respectu istius actus desiderare ponitur virtus Theologica secundum omnes conditiones, quae non est fides, nec charitas. Non fides, quia actus iste non est actus intellectus, quia non est aliquod intelligere, sed desiderare ; sed omnis actus intellectus est intelligere quoddam.
Item, nec actus charitatis. Probatio : Charitas est suprema virtus, et principium diligendi est supremus amor habilis ; sed amor amicitiae est perfectior amore concupiscentiae, quia habet nobilius objectum, et liberalius se habet, unde charitas est amor perfectissimus Dei ; igitur amor amicitiae actus ejus est ; igitur ex charitate velle Deo bonum in se, iste actus primus est charitatis, et potest esse summus, medius et infimus. Sine isto desiderare potest esse actus charitatis, et potest esse summus et infimus sine desiderio, ideo desiderare non est actus charitatis. Quod autem potest esse infimus gradus sine eo, patet. Potest enim aliquis habere actum amandi Deum remisse, intendendo scilicet, nec tunc desiderare.
Item, potest esse summus, non enim oportet voluntatem habere duos actus simul, cum unus non intendit alium, sicut nec summe agere, quando agit libere, ita nec respectu omnium oportet agere.
Item, gradus amoris in summo non includit actum desiderii, quia Deus summe diligit se et nos, sic tamen, quod non concupiscit nos. Restat igitur ut alia Theologica virtus secundi actus sit spes a fide et charitate distincta.
Item, in voluntate est affectio justitiae, et affectio commodi. Secundum istas duas affectiones habet duos actus, et tunc duo objecta. Primum autem bonum appetibile formaliter est bonum delectabile et honestum, quae habent rationes diversas secundum se. Bonum utile dicit respectum ad ista, ideo non est primo appetibile ; sic igitur aliquid amatur ab alio in se, et etiam amatur sibi amanti, scilicet concupiscenti, et isti actus sunt secundum istas duas affectiones, et istos actus concomitatur duplex ratio boni, qua possit sic et sic appeti. Charitas igitur, cum sit virtus excellentissima, perficit voluntatem secundum perfectius, et secundum actum perfectissimum, hoc est amare. Si autem voluntas non esset libera, nihil amaret nisi sibi commodum ; igitur charitas non est principium elicitivum formaliter, nisi actus amicitiae. Spes respicit bonum commodum speranti ; ergo non spero Deum esse bonum in se, sed esse bonum mihi, et secundum istas duas affectiones sunt duo actus isti. Sed cum charitas perficit voluntatem secundum rationem nobilissimam, perficit secundum actum amandi in se. Spes secundum desiderium propter commodum, et sic est alia virtus, sive alius actus ; tamen idem objectum est objectum fidei et spei, charitatis, visionis et tentionis, etc. differens secundum relationes ad potentias ; sed in idem absolutum sub eadem ratione absoluti tendunt omnes isti actus. Et ideo prima distinctio non est ratio objecti, nec distinguit spem a charitate, quia idem objectum habent, sicut patet, sed distinguuntur, ut supra patet. Spes enim est expectatio, expectare formaliter est desiderare concomitante actu intellectus, quo creditur hoc possibile expectare. Igitur hoc bonum tantum ex gratia et meritis conferendum a Deo, non posset homo sine spe sperare. Ideo spes est virtus, qua desidero mihi bonum proveniens ex gratia et meritis, non quae insint, sed quae primum sperantur ut objecta.